| Equinum pecus pascendum in pratis potissimum | 2.7.7.1 |
| herba, in stabulis ac praesepibus arido faeno; cum | |
| pepererunt, hordeo adiecto, bis die data aqua. horum | |
| feturae initium admissionis facere oportet ab aequi- | |
| noctio verno ad solstitium, ut partus idoneo tempore | 5 |
| fiat: duodecimo enim mense die decimo aiunt nasci. | |
| quae post tempus nascuntur, fere vitiosa atque inu- | |
| tilia existunt. admittere oportet, cum tempus anni | 8.1 |
| venerit, bis die, mane et vespere, per origam: sic | |
| appellatur quiqui admittit. eo enim adiutante, equa | |
| alligata, celerius admittuntur, neque equi frustra cupi- | |
| ditate inpulsi semen eiciunt. quaad satis sit admitti, | 5 |
| ipsae significant, quod se defendunt. si fastidium | |
| saliendi est, scillae medium conterunt cum aqua ad | |
| mellis crassitudinem: tum ea re naturam equae, cum | |
| menses ferunt, tangunt; contra ab locis equae nares | |
| equi tangunt. tametsi incredibile, quod usu venit, memo- | 9.1 |
| riae mandandum. [cum] equus matrem salire cum ad- | |
| duci non posset, <cum> eum capite obvoluto auriga ad- | |
| duxisset et coegisset matrem inire, cum descendenti | |
| dempsisset ab oculis, et ille impetum fecit in eum | 5 |
| ac mordicus interfecit. cum conceperunt equae, viden- | 10.1 |
| dum ne aut laborent plusculum aut ne frigidis locis | |
| sint, quod algor maxime praegnatibus obest. itaque | |
| in stabulis et umore prohibere oportet <h>umum, clausa | |
| habere [h]ostia ac fenestras, et inter singulas a praese- | 5 |
| pibus intericere longorios, qui eas discernant, ne inter | |
| se pugnare possint. praegnatem neque inplere cibo | |
| neque esurire oportet. alternis qui admittant, diu- | 11.1 |
| turniores equas, meliores pullos fieri dicunt, itaque ut | |
| restibiles segetes esse[t] exuct<i>ores, sic quotannis quae | |
| praegnates fiant. in decem diebus secundum partum | |
| cum matribus in pabulum prodigendum, ne ungulas | 5 |
| comburat stercus tenellas. quinquemestribus pullis | |
| factis, cum redacti sunt in stabulum, obiciendum fa- | |
| rinam hordeaciam molitam cum furfuribus, et siquid | |
| aliud terra natum libenter edent. anniculis iam factis | 12.1 |
| dandum hordeum et furfures, usque quaad erunt lac- | |
| tantes. neque prius biennio confecto a lacte remo- | |
| vendum; eosque, cum stent cum matribus, interdum | |
| tractandum, ne, cum sint deiuncti, exterreantur; eadem- | 5 |
| que causa ibi frenos suspendendum, ut eculi consue- | |
| scant et videre eorum faciem et e motu audire crepitus. | |
| cum iam ad manus accedere consuerint, interdum im- | 13.1 |
| ponere iis puerum bis aut ter [interdum] pronum in | |
| ventrem, postea iam sedentem. haec facere, cum sit | |
| trimus: tum enim maxime crescere ac lacertosum fieri. | |
| sunt qui dicant post annum et sex menses eculum | 5 |
| domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore | |
| farrago dari solet. haec enim purgatio maxime ne- | |
| cessaria equino pecori. quod diebus decem facere | |
| oportet, nec pati alium ullum cibum gustare. ab | 14.1 |
| undecimo die usque ad quartum decimum dandum | |
| hordeum, cottidie adicientem minutatim: quod quarto | |
| die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. | |
| ab eo tempore mediocriter exercendum et, cum con- | 5 |
| sudarit, perunguendum oleo. si frigus erit, in equili | |
| faciendus ignis. equi[s] quod alii sunt ad rem militarem | 15.1 |
| idonei, alii ad vecturam, alii <ad> admissuram, alii ad | |
| cursuram, non item sunt spectandi atque habendi. | |
| itaque peritus belli alios eligit atque alit ac docet; | |
| aliter quadrigarius ac desultor; neque idem qui vec- | 5 |
| torios facere vult ad ephippium aut ad [p]raedam, quod | |
| <qui> ad rem militarem, quod ut ibi ad castra habere | |
| volunt acres, sic contra in viis habere malunt placidos. | |
| propter quod discrimen maxime institutum ut castren- | |
| tur equi. demptis enim testiculis fiunt quietiores, et | 10 |
| ideo quod semine carent. ii cantherii appellati, ut | |
| in subus maiales, gallis gallinaceis capi. de medicina | 16.1 |
| vel plurima sunt in equis et signa morborum et ge- | |
| nera curationum, quae pastorem scripta habere oportet. | |
| itaque ab hoc in Graecia potissimum medici pecorum | |
| ἱππιατροὶ appellati. | 5 |