Cum haec loqueremur, venit a Menate libertus, 2.8.1.1
qui dicat liba absoluta esse et rem divinam paratam;
si vellent, venirent illuc et ipsi pro se sacrificarentur.
Ego vero, inquam, vos ante ire non patiar, antequam
mihi reddideritis tertium actum de mulis, de canibus, 5
de pastoribus. Brevis oratio de istis, inquit Murrius.
nam mul[t]i et item <hinni> bigeneri atque insiticii, non
suopte genere ab radicibus. ex equa enim et asino
fit mulus, contra ex equo et asina hinn[i]us. uterque 2.1
eorum ad usum utilis, partu fructus neuter. pullum
asininum a partu recentem subiciunt equae, cuius lacte
ampliores fiunt, quod id lacte quam asininum ad ali-
monia dicunt esse melius. praeterea educant eum 5
paleis, faeno, hordeo. matri suppositiciae quoque in-
serviunt, quo equa [ad] ministerium lactis cibum pullo
praebere possit. hic ita eductus a trimo potest ad-
mitti: neque enim aspernatur propter consuetudinem
equinam. hunc minorem si admiseris, et ipse citius 3.1
senescit, et quae ex eo concipiuntur fiunt deteriora.
qui non habent eum asinum, quem supposuerunt equae,
et asin[ari]um admissarium habere volunt, de asinis quem
amplissimum formosissimumque possunt eligunt, qui- 5
que seminio natus sit bono, Arcadico, ut antiqui di-
cebant, ut nos experti sumus, Reatino, ubi tricenis ac
quadragenis milibus admissarii aliquot venierunt. quos
emimus item ut equos stipulamurque in emendo ac
facimus in accipiendo idem, quod dictum est in equis. 10
hos pascimus praecipue faeno atque hordeo, et id 4.1
ante admissuram et largius facimus, ut cibo suffun-
damus vires ad feturam, eodem tempore quo equos
adducentes, itemque ut ineat equas per origas cura-
mus. cum peper[er]it equa mulum aut mulam, nutri- 5
cantes educamus. hi si in palustribus locis atque 5.1
uliginosis nati, habent ungulas molles; idem si exacti
sunt aestivo tempore in montes, quod fit in agro
Reatino, durissimis ungulis fiunt. in grege mulorum
parando spectanda aetas et forma, alterum, ut <in> vec- 5
turis sufferre labores possint; alterum, ut oculos aspectu
delectare queant. hisce enim binis coniunctis omnia
vehicula in viis ducuntur. haec me Reatino auctore 6.1
probares, mihi inquit, nisi tu ipse domi equarum
greges haberes ac mulorum greges vendidisses. hin-
nus qui appellatur, est ex equo et asina, minor quam
mulus corpore, plerumque rubicundior, auribus ut 5
equinis, iubam et caudam <habet> similem asini. item
in ventre est, ut equus, menses duodecim. hosce item
ut eculos et educant et alunt et aetatem eorum ex
dentibus cognoscunt.