| Relinquitur, inquit Atticus, de quadripedibus quod | 2.9.1.1 |
| ad canes attinet, <quod pertinet> maxime ad nos, qui | |
| pecus pascimus lanare. canes enim [ita] custos pe- | |
| coris [et] eius quod eo comite indiget ad se defen- | |
| dendum. in quo genere sunt maxime oves, deinde | 5 |
| caprae. has enim lupus captare solet, cui opponimus | |
| canes defensores. in suillo pecore tamen sunt quae | |
| se vindicent, [sues] verres, maiales, scrofae. prope | |
| enim haec apris, qui in silvis saepe dentibus canes | |
| occiderunt. quid dicam de pecore maiore? cum sciam | 2.1 |
| mulorum gregem, cum pasceretur <et> eo venisset lupus, | |
| ultro mulos circumfluxisse[t] et ungulis caedendo eum | |
| occidisse[t], et tauros solere diversos adsistere clunibus | |
| continuatos et cornibus facile propulsare lupos. quare | 5 |
| de canibus quoniam genera duo, unum venaticum et | |
| pertinet ad feras bestias silvestres, alterum quod cu- | |
| stodiae causa paratur et pertinet ad pastorem, dicam | |
| de eo ad formam artis expositam in novem partes. | |
| Primum aetate idonea parandi, quod catuli et ve- | 3.1 |
| tuli neque sibi neque ovibus sunt praesidio et feris | |
| bestiis non numquam praedae. facie debent esse for- | |
| mosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut ravis, | |
| naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis | 5 |
| neque resimis superioribus nec pendulis subtus, mento | |
| suppresso et ex eo enatis duobus dentibus dextra et | |
| sinistra paulo eminulis, superioribus directis potius | |
| quam brocchis, acutos quos habeant labro tectos, ca- | 4.1 |
| pitibus et auriculis magnis ac flaccis, crassis cervicibus | |
| ac collo, internodis articulorum longis, cruribus [ac | |
| collo internodis] rectis et potius varis quam vatiis, | |
| pedibus magnis et latis, qui ingredienti ei displodantur, | 5 |
| digitis discretis, unguibus duris ac curvis, solo ne ut | |
| corneo ne nimium duro, sed ut fermentato ac molli, | |
| a feminibus summis corpore suppresso, spina neque | |
| eminula neque curva, cauda crassa, latrato gravi, hiatu | |
| magno, colore potissimum albo, quod in tenebris <fa- | 10 |
| cilius agnoscuntur>, specie leonina. praeterea feminas | 5.1 |
| volunt esse mammosas aequalibus papillis. item vi- | |
| dendum ut boni semini[i] sint. itaque et a regionibus | |
| appellantur Lacones, Epirotici, Sallentini. videndum | |
| ne a venatoribus aut laniis canes emas, alteri quod | 5 |
| ad pecus sequendum inertes; alteri, si viderint leporem | |
| aut cervum, quod eum potius quam oves sequentur. | |
| quare a[ut] pastoribus empta melior, quae oves sequi | |
| consuevit, aut sine ulla consuetudine quae fuerit. canis | |
| enim facilius quid adsuescit, eaque consuetudo firmior, | 10 |
| quae fit ad pastores, quam quae ad pecudes. Publius | 6.1 |
| Aufidius Pontianus Amiterninus cum greges ovium | |
| emisset in Vmbria ultima, quibus gregibus sine pa- | |
| storibus canes accessissent, pastores ut dedu<ce>rent in | |
| Meta[m]p<ont>inos saltus et Heracleae emporium, inde | 5 |
| cum domum redissent qui ad locum deduxerant, e desi- | |
| derio hominum diebus paucis postea canes sua sponte, cum | |
| dierum multorum via interesse<t>, sibi ex agris cibaria | |
| praebuerunt atque in Vmbriam ad pastores redierunt. | |
| neque eorum quisquam fecerat, quod in agri cultura | 10 |
| Saserna praecepit, qui vellet se a cane sectari, uti ra- | |
| nam obiciat coctam. magni interest ex semine esse | |
| canes eodem, quod cognati maxime inter se sunt prae- | |
| sidio. sequitur quartum de emptione: fit alterius, cum | 7.1 |
| a priore domino secundo traditus est. de sanitate et | |
| noxa stipulationes fiunt eaedem, quae in pecore, nisi | |
| quod hic utiliter exceptum est. alii pretium faciunt | |
| in singula capita canum, alii ut catuli sequantur ma- | 5 |
| trem, alii ut bini catuli unius canis numerum obtineant, | |
| ut solent bini agni ovis, plerique ut accedant canes, | |
| qui consuerunt esse una. |