| Cibatus canis prop[r]ior hominis quam ovis. pas- | 2.9.8.1 |
| citur enim eduliis et ossibus, non herbis aut fronde. | |
| diligenter ut habeat cibaria providendum. fames enim | |
| hos ad quaerendum cibum ducet, si non praebebitur, | |
| et a peco<re> abducet: nisi si, ut quidam putant, etiam | 9.1 |
| illuc pervenerint, proverbium ut tollant anticum vel | |
| etiam ut μῦθον aperiant de Actaeone atque in domi- | |
| num adferant dentes. nec non ita panem hordeacium | 10.1 |
| dandum, ut non potius eum in lacte des intritum, | |
| quod eo consueti cibo uti a pecore non cito des<cis>- | |
| cunt. morticinae ovis non patiuntur vesci carne, ne | |
| ducti sapore minus se abstineant. dant etiam ius ex | 5 |
| ossibus et ea ipsa ossa contusa. dentes enim facit | |
| firmiores et os magis patulum, propterea quod vehe- | |
| mentius diducuntur malae, acrioresque fiunt propter | |
| medullarum saporem. cibum capere consuescunt in- | |
| terdiu, ubi pascuntur, vesperi, ubi stabulantur. feturae | 11.1 |
| principium admittendi faciunt veris principio: tum | |
| enim dicuntur catulire, id est ostendere velle se ma- | |
| ritari. quae cum admissae, pariunt circiter solstitium: | |
| praegnates enim solent esse ternos menses. in fetura | 5 |
| dandum potius hordeacios quam triticios panes: magis | |
| enim eo aluntur et lactis praebent maiorem facultatem. | |
| in nutricatu secundum partum, si plures sunt, statim | 12.1 |
| eligere oportet quos habere velis, reliquos abicere. | |
| quam paucissimos reliqueris, tam optimi in alendo | |
| fiunt propter copiam lactis. substernitur eis acus aut | |
| quid item aliut, quod molliore cubili facilius edu- | 5 |
| centur. catuli diebus xx videre incipiunt. duobus | |
| mensibus primis a partu non diiunguntur a matre, | |
| sed minutatim desuefiunt. educunt eos plures in unum | |
| locum et inritant ad pugnandum, quo fiunt acriores, | |
| neque defatigari patiuntur, quo fiunt segniores. consue | 13.1 |
| quoque faciunt ut alligari possint primum levibus vin- | |
| clis: quae si abrodere conantur, ne id consuescant | |
| facere, verberibus eos deterrere solent. pluviis diebus | |
| cubilia substernenda fronde aut pabulo duabus de | 5 |
| causis, ut ne oblinantur aut perfrigescant. quidam | 14.1 |
| eos castrant, quod eo minus putant relinquere gregem: | |
| quidam non faciunt, quod eos credunt minus acres | |
| fieri. quidam nucibus graecis in aqua tritis perun- | |
| gunt aures et inter digitos, quod muscae et ricini <et> | 5 |
| pulices soleant, si hoc unguine non sis usus, ea exul- | |
| cerare. ne vulnerentur a bestiis, inponuntur his col- | 15.1 |
| laria, quae vocantur melium, id est cingulum circum | |
| collum ex corio firmo cum clavulis capitatis, quae | |
| intra capita insuitur pellis mollis, ne noceat collo | |
| duritia ferri: quod, si lupus aliusve quis his vulneratus | 5 |
| est, reliquas quoque canes facit, quae id non habent, | |
| ut sint in tuto. numerus canum pro pecoris multitu- | 16.1 |
| dine solet parari: fere modicum esse putant, ut sin- | |
| guli sequantur singulos opiliones. de quo numero | |
| alius alium modum constituit, quod, si sunt regiones, | |
| ubi bestiae sint multae, debent esse plures, quod ac- | 5 |
| cidit his qui per calles silvestres longinquos solent | |
| comitari in aestiva et hiberna. villatico vero gregi | |
| in fundum satis esse duo, et id marem et feminam. | |
| ita enim sunt adsiduiores, quod cum altero item <alter> | |
| fit acrior, et si alteruter aeger est, ne sine cane grex sit. | 10 |