| Cum circumspiceret, nequid praeterisset, Hoc si- | 2.9.16.11 |
| lentium, inquam, vocat alium ad partes. relicum enim | 10.1.1 |
| in hoc actu, quot et quod genus sint habendi pastores. | |
| Cos<s>inius, Ad maiores pecudes aetate superiores, ad | |
| minores etiam pueros, [ut] utro<s>que horum firmiores | |
| qui in callibus versentur, quam eos qui in fundo co- | 5 |
| tidie ad villam redeant (itaque in saltibus licet videre | |
| iuventutem, et eam fere armatam, cum in fundis non | |
| modo pueri sed etiam puellae pascant): qui pascunt, | 2.1 |
| eos cogere oportet in pastione diem totum esse, pa- | |
| scere communiter, contra pernoctare ad suum quemque | |
| gregem: esse omnes sub uno magistro pecoris: eum | |
| esse maiorem natu potius quam alios [s]et peritiorem | 5 |
| quam reliquos, quod ei qui aetate et scientia praestat | |
| animo aequiore reliqui parent. ita tamen oportet aetate | 3.1 |
| praestare, ut ne propter senectutem minus sustinere | |
| possit labores. neque enim senes neque pueri callium | |
| difficultatem ac montium arduitatem atque asper<i>ta- | |
| tem facile ferunt, quod patiendum illis, qui greges se- | 5 |
| cuntur, praesertim armenticios ac caprinos, quibus rupes | |
| ac silvae ad pabulandum cordi. formae hominum legen- | |
| dae ut sint firmae ac veloces, mobiles, expeditis mem- | |
| bris, qui non solum pecus sequi possint, sed etiam a | |
| bestiis ac praedonibus defendere, qui onera extollere | 10 |
| in iumenta possint, qui excurrere, qui iaculari. non | 4.1 |
| omnis apta natio ad pecuariam, quod neque Bastulus | |
| neque Turdulus idonei, Galli appositissi<mi>, maxime ad | |
| iumenta. in emptionibus dominum legitimum sex fere | |
| res perficiunt: si hereditatem iustam adi<i>t; si, ut de- | 5 |
| buit, mancipio ab eo accepit, a quo iure civili potuit; | |
| aut si in iure cessit, qui potuit cedere, et id ubi opor- | |
| tuit [ubi]; aut si usu cepit; aut si e praeda sub corona | |
| emit; tumve cum in bonis sectioneve cuius publice | |
| veniit. in horum emptione solet accedere peculium | 5.1 |
| aut excipi et stipulatio intercedere, san[ee]um esse, furtis | |
| noxisque solutum; aut, si mancipio non datur, dupla | |
| promitti, aut, si ita pacti, simpla. cibus eorum debet | |
| esse interdius separatim unius cuiusque [gisues] gregis, | 5 |
| vespertinus in cena, qui sunt sub uno magistro, com- | |
| munis. magistrum providere oportet ut omnia sequan- | |
| tur instrumenta, quae pecori et pastoribus opus sunt, | |
| maxime ad victum hominum et ad medicinam pecu- | |
| dum. ad quam rem habent iumenta dossuaria domini, | 10 |
| alii equas, alii pro iis quid aliut, quod onus dosso ferre | |
| possi[n]t. |