| Quod ad feturam humanam pertinet pastorum, | 2.10.6.1 |
| qui in fundo perpetuo manent, facile est, quod habent | |
| conservam in villa, nec hac venus pastoralis longius | |
| quid quaerit. qui autem [sunt] in saltibus et silvestri- | |
| bus locis pascunt et non villa, sed casis repentinis | 5 |
| imbres vitant, iis mulieres adiungere, quae sequantur | |
| greges ac cibaria pastoribus expediant eosque adsi- | |
| duiores faciant, utile arbitrati multi. sed eas mulieres | 7.1 |
| esse oportet firmas, non turpes, quae in opere multis | |
| regionibus non cedunt viris, ut in Illyrico passim | |
| videre licet, quod vel pascere pecus vel ad focum ad- | |
| ferre ligna ac cibum coquere vel ad casas instrumen- | 5 |
| tum servare possunt. de nutricatu hoc dico, easdem | 8.1 |
| fere et nutrices et matres [semel]. Simul aspicit ad | |
| me et, Vt te audii dicere, inquit, cum in Liburniam | |
| venisses, te vidisse matres familias eorum adferre ligna | |
| et simul pueros, quos alerent, alias singulos, alias | 5 |
| binos, quae ostenderunt fetas nostras, quae in co- | |
| nopiis iacent dies aliquot, esse eiuncidas ac contemnen- | |
| das. Cui ego, Certe, inquam: nam in Illyrico hoc | 9.1 |
| amplius, praegnatem saepe, cum venit pariendi tempus, | |
| non longe ab opere discedere ibique enixam puerum | |
| referre, quem non peperisse, sed invenisse putes; nec | |
| non etiam hoc, quas virgines ibi appellant, non num- | 5 |
| quam annorum viginti, quibus mos eorum non[ne] dene- | |
| gavit, ante nuptias ut succumberent quibus vellent et | |
| incomitatis ut vagari liceret et filios habere. Quae ad | 10.1 |
| valitudinem pertinent hominum ac pecoris et sine me- | |
| dico curari possunt, magistrum scripta habere oportet. | |
| is enim sine litteris idoneus non est, quod rationes | |
| dominicas pecuarias conficere nequiquam recte potest. de | 5 |
| numero pastorum alii angustius, alii laxius constituere | |
| solent. ego in octogenas hirtas oves singulos pastores | |
| constitui, Atticus in centenas. greges ovium si magni | 11.1 |
| sunt, quos miliarios faciunt quidam, facilius de summa | |
| hominum detrahere possis, quam de minoribus, ut sunt | |
| et Attici et mei. septingenarii enim me<i>: tu, opinor, | |
| octingenarios habuisti, nec tamen non, ut nos, arietum | 5 |
| decumam partem. ad equarum gregem quinquagena- | |
| rium bini homines, utique uterque horum ut secum | |
| habeat equas domitas singulas in his regionibus, in | |
| quibus <in> stabula[ri] solent equas abigere, ut in Apulia | |
| et in Lucani[i]s accidit saepe. | 10 |