| Quoniam promissa absolvimus, inquit, eamus. Si | 2.11.1.1 |
| quidem, inquam, adieceritis de extraordinario pecudum | |
| fructu, <ut> praedictum est, de lacte in eo et tonsura. | |
| Lacte est omnium rerum, quas cibi[li] causa capimus, | |
| liquentium maxime alibile, et id ovillum, <de>in capri- | 5 |
| num. quod autem maxime perpurget, est equinum, | |
| tum asininum, dein bubulum, tum caprinum. sed horum | 2.1 |
| sunt discrimina quaedam et a pastionibus et a pecu- | |
| dum natura et a †motu: a pastionibus, quod <ad alen- | |
| dum utile quod> fit ab <h>ordeo et stupla et omnino | |
| arido et firmo cibo pecude pasta; ad perpurgandum | 5 |
| <ab> ea, quae a viridi pas<ta>, eo magis, si fuerit ex | |
| herbis, quae ipsae sumptae perpurgare solent corpora | |
| nostra: a pecudum natura, quod lac melius est a va- | |
| lentibus et ab his quae non[du]dum veteres sunt, quam | |
| si est contra. a mulgendo atque ortu optimum est | 10 |
| id quod neque nimium longe abest a mulso neque a | |
| partu continuo est sumptum. ex hoc lacte casei qui | 3.1 |
| fiunt, maximi cibi sunt bubuli et qui difficillime trans- | |
| eant sumpti, secundo ovilli, minimi cibi et qui fa- | |
| cillime deiciantur caprini. et etiam est discrimen, | |
| utrum casei molles ac recentes sint, an aridi et vete- | 5 |
| res, cum molles sint magis alibiles, in corpore non | |
| resides, veteres et aridi contra. caseum facere inci- | 4.1 |
| piunt a vergiliis vernis exortis ad aestivas vergilias. | |
| mulgent vere ad caseum faciundum mane, aliis tem- | |
| poribus meridianis horis, tametsi propter loca et pa- | |
| bulum disparile non usque quaque idem fit. <in> lactis | 5 |
| duos congios addunt coagulum magnitudine oleae, ut | |
| coeat, quod melius leporinum et haedinum quam ag- | |
| ninum. alii pro coagulo addunt de fici ramo lac et | |
| acetum, aspargunt item aliis aliquot rebus, quod [quod] | |
| Graeci appellant ali<i> ὀπόν, ali<i> δάκρυον. Non ne- | 5.1 |
| garim, inquam, ideo aput divae Ruminae sa[c]cellum a | |
| pastoribus satam ficum. ibi enim solent sacrificari lacte | |
| pro vino et [pro] lactentibus. mamma[e] enim rumis | |
| [sive ruminare], ut ante dicebant: a rumi etiam nunc | 5 |
| dicuntur subrumi agni, lactantes a lacte. Qu<i> aspargi | 6.1 |
| solent sales, melior fossilis quam marinus. |