| De tonsura ovium primum animadverto, antequam | 2.11.6.3 |
| incipiam facere, num scabiem aut ulcera habeant, ut, | |
| si opus est, ante curentur, quam tondeantur. tonsurae | 5 |
| tempus inter aequinoctium vernum et solstitium, cum | |
| sudare inceperunt oves, a quo sudore recens lana tonsa | |
| sucida appellata est. tonsas recentes eodem die perun- | 7.1 |
| gunt vino et oleo, non nemo admixta cera alba et | |
| adipe suilla; et si ea tecta solet esse, quam habuit | |
| pellem intectam, eam intrinsecus eadem re perinungunt | |
| et tegunt rursus. siqua in tonsura plagam accepit, | 5 |
| eum locum oblinunt pice liquida. oves hirtas tondent | |
| circiter hordeaceam messem, in aliis locis ante faeni- | |
| sicia. quidam has bis in anno tondent, ut in Hispania | 8.1 |
| citeriore, ac semenstres faciunt tonsuras: duplicem in- | |
| pendunt operam, quod sic plus putant fieri lanae, quo | |
| nomine quidam bis secant prata. diligentiores tege- | |
| ticulis subiectis oves tondere solent, nequi flocci inter- | 5 |
| eant. dies ad eam rem sumuntur sereni, et iis id fa- | 9.1 |
| ciunt fere a quarta ad decimam: cum sole calidiore tonsa, | |
| ex sudore eius lana fit mollior et ponderosior et co- | |
| lore meliore. quam demptam ac conglobatam alii vel- | |
| lera, alii vellimna appellant: ex quo[rum] vocabulo ani- | 5 |
| madverti licet prius <in> lana vulsuram quam ton- | |
| suram inventam. qui etiam nunc vellunt, ante triduo | |
| habent ieiunas, quod languidae minus aegre radices | |
| lanae retinent. Omnino tonsores in Italia<m> primum | 10.1 |
| venisse ex Sicilia dicuntur p. R. c. a. ccccliii, ut | |
| scriptum in publico Ardeae in litteris extat, eosque | |
| adduxisse Publium Titinium M[a]enam. olim tonsores | |
| non fuisse adsignificant antiquorum statuae, quod | 5 |
| pleraeque habent capillum et barbam magnam. Su- | 11.1 |
| scipit Cos<s>inius, Fructum ut ovis e lana ad vesti- | |
| mentum, sic capra e pilis ministrat ad usum nauticum | |
| et ad bellica tormenta et fabrilia vasa. neque non | |
| quaedam nationes harum pellibus sunt vestitae, ut in | 5 |
| Gaetulia et in Sardinia. cuius usum aput anticos | |
| quoque Graecos fuisse apparet, quod in tragoediis | |
| senes ab hac pelle vocantur diptheriae et in comoe- | |
| diis qui in rustico opere morantur, ut aput Caecilium in | |
| Hypobolimaeo habet adulescens, aput Terentium | 10 |
| in Heautontimorumeno senex. tonde<n>tur, quod magnis | 12.1 |
| villis sunt, in magna parte Phrygiae; unde cilicia et | |
| cetera eius generis solent fieri. sed quod primum ea | |
| tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas adie- | |
| cisse dicunt. | 5 |