| RERVM RVSTICARVM DE VILLATICIS | |
| PASTIONIBVS | |
| LIBER TERTIVS | |
| Cum duae vitae traditae sint hominum, rustica | 3.1.1.1 |
| et urbana, quidni, Pinni, dubium non est quin hae | |
| non solum loco discretae sint, sed etiam tempore di- | |
| versam originem habeant. antiquior enim multo ru- | |
| stica, quod fuit tempus, cum rura colerent homines | 5 |
| neque urbem haberent. etenim vetustissimum oppi- | 2.1 |
| dum cum sit traditum graecum Boeotiae Thebae, quod | |
| rex Ogygos aedificarit, in agro Romano Roma, quam | |
| Romulus rex: nam in hoc nunc denique est ut dici | |
| possit, non cum Ennius scripsit: | 5 |
| septingenti sunt paulo plus aut minus anni, | |
| augusto augurio postquam inclita condita Roma est; | |
| Thebae, quae ante cataclysmon Ogygi conditae di- | 3.1 |
| cuntur, eae tamen circiter duo milia annorum et cen- | |
| tum sunt. quod tempus si referas ad illud principium, | |
| quo agri coli sunt coepti atque in casis et tuguriis | |
| habitabant nec murus et porta quid esset sciebant, | 5 |
| immani numero annorum urbanos agricolae praestant. | |
| nec mirum, quod divina natura dedit agros, ars hu- | 4.1 |
| mana aedificavit urbes, cum artes omnes dicantur in | |
| Graecia intra mille annorum repertae, agri numquam | |
| non fuerint in terris qui coli possint. neque solum | |
| antiquior cultura agri, sed etiam melior. itaque non | 5 |
| sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant | |
| suos cives, quod et in pace a rusticis Romanis ale- | |
| bantur et in bello ab his alebantur. nec sine causa | 5.1 |
| terram eandem appellabant matrem et Cererem, et | |
| qui eam colerent, piam et utilem agere vitam crede- | |
| bant atque eos solos reliquos esse ex stirpe Saturni | |
| regis. cui consentaneum est, quod initia vocantur | 5 |
| potissimum ea quae Cereri fiunt sacra. nec minus | 6.1 |
| oppidi quoque nomen Thebae indica[n]t antiquiorem esse | |
| agrum, quod ab agri genere, non a conditore nomen | |
| ei est inpositum. nam lingua prisca et in Graecia | |
| Aeolis Boeoti sine adflatu vocant collis t[h]ebas, et in | 5 |
| Sabinis, quo e Graecia venerunt Pelasgi, etiam nunc | |
| ita dicunt, cuius vestigium in agro Sabino via Salaria | |
| non longe a Re<a>te, miliarius clivus cum appellatur | |
| t[h]ebae. agri culturam primo propter paupertatem ma- | 7.1 |
| xime indiscretam habebant, quod a pastoribus qui | |
| erant orti in eodem agro et serebant et pascebant: | |
| quae postea creverunt pecunia diviserunt, ac factum | |
| ut dicerentur alii agricolae, alii pastores. quae ipsa | 8.1 |
| pars duplex est, tametsi ab nullo satis discreta, quod | |
| altera est villatica pastio, altera agrestis. haec nota | |
| et nobilis, quod et pecuaria appellatur, et multum | |
| homines locupletes ob eam rem aut conductos aut | 5 |
| emptos habent saltus; altera villatica, quod humilis | |
| videtur, a quibusdam adiecta ad agri culturam, cum | |
| esset pastio, neque explicata tota separatim, quod | |
| sciam, ab ullo. itaque cum putarem esse rerum ru- | 9.1 |
| sticarum, quae constituta sunt fructus causa, tria ge- | |
| nera, unum de agri cultura, alterum de re pecuaria, | |
| tertium de villaticis pastionibus, tres libros institui, | |
| e quis duo scripsi, primum ad Fundaniam uxorem de | 5 |
| agri cultura, secundum de pecuaria ad Turranium | |
| Nigrum: qui reliquus est tertius de villaticis fructibus, | |
| in hoc ad te mitto, quod visus sum debere pro nostra | |
| vicinitate et amore scribere potissimum ad te. cum | 10.1 |
| enim villam haberes opere tectorio et intestino ac pa- | |
| vimentis nobilibus lithostrotis spectandam <et> parum | |
| putasses esse, ni tuis quoque litteris exornati parietes | |
| essent, ego quoque, quo ornatior ea esse posset fructu | 5 |
| [quod factu], quod facere possem, haec ad te misi, | |
| recordatus de ea re sermones, quos de villa perfecta | |
| habuissemus. de quibus exponendis initium capiam hinc. |