| Comitiis aediliciis cum sole caldo ego et Q. Axius | 3.2.1.1 |
| senator tribulis suffragium tulissemus et candidato[s], | |
| cui studebamus, vellemus esse praesto, cum domum | |
| rediret, Axius mihi, Dum diribentur, inquit, suffragia, | |
| vis potius villae publicae utamur umbra, quam privati | 5 |
| candidati tabella †dimidiata aedificemus nobis? Opinor, | |
| inquam, non solum, quod dicitur, malum consilium | |
| consultori est pessimum, sed etiam bonum consilium, | |
| qui consulit et qui consulitur, bonum habendum. Ita- | |
| que imus, venimus in villam. ibi Appium Claudium | 2.1 |
| augurem sedentem invenimus in subselliis, ut consuli, | |
| siquid usus poposcisset, esset praesto. sedebat ad | |
| sinistram ei Cornelius Merula consulari familia ortus | |
| et Fircellius Pavo Reatinus, ad dextram Minucius Pica | 5 |
| et M. Petronius Passer. ad quem cum accessissemus, | |
| A[u]xius Appio subridens, Recipis nos, inquit, in tuum | |
| ornithona, ubi sedes inter aves? Ille, Ego vero, inquit, | 3.1 |
| te praesertim, quoius aves hospitales etiam nunc ructor, | |
| quas mihi apposuisti paucis ante diebus in villa Rea- | |
| tina ad lacum Velini eunti de controversiis Inte<r>am- | |
| natium et Reatinorum. sed non haec, inquit, villa, | 5 |
| quam [quam] aedificarunt maiores nostri, frugalior ac | |
| melior est quam tua illa perpolita in Reatino? nuncubi | 4.1 |
| hic vides citrum aut aurum? num minium aut ar- | |
| menium? num quod emblema aut lithostrotum? quae | |
| illic omnia contra [aurum]. et cum haec sit com- | |
| munis universi populi, illa solius tua; haec quo suc- | 5 |
| cedant e campo cives et reliqui homines, illa quo | |
| equae et <a>sini; praeterea cum ad rem publicam ad- | |
| ministrandam haec sit utilis, ubi cohortes ad dilectum | |
| consuli adductae considant, ubi arma ostendant, ubi | |
| censores censu admittant populum. Tua scilicet, in- | 5.1 |
| quit A[u]xius, haec in campo Martio extremo utilis et | |
| non deliciis sumptuosior quam omnes omnium uni- | |
| versae Reatinae? tua enim oblita[e] tabulis pictis nec | |
| minus signis; at mea, vestigium ubi sit nullum Ly- | 5 |
| sippi aut Antiphilu, at crebra sartoris et pastoris. et | |
| cum illa non sit sine fundo magno et eo polito cultura, | |
| tua ista neque agrum habe[a]t ullum nec bovem nec | |
| equam. denique quid tua habet simile villae illius, | 6.1 |
| quam tuus avos ac proavos habebat? nec enim, ut | |
| illa, faenisicia vidit arida in tabulato nec vindemiam | |
| in cella neque in granario messim. nam quod extra | |
| urbem est aedificium, nihilo magis ideo est villa, quam | 5 |
| eorum aedificia, qui habitant extra portam Flumenta- | |
| nam aut in Aemilianis. |