| Appius subridens, Quoniam ego ignoro, inquit, quid | 3.2.7.1 |
| sit villa, velim me doceas, ne labar [in] imprudentia[m], | |
| quod volo emere a M. Seio in Ostiensi villam. quod | |
| si ea aedificia villae non sunt, quae asinum tuum, | |
| quem mihi quadraginta milibus emptum ostendebas | 5 |
| aput te, non habent, metuo ne pro villa emam [Ostia] | |
| in litore Seianas aedes. quod aedificium hic me Lu- | 8.1 |
| cius Merula impulit ut cuperem habere, cum diceret | |
| nullam se accepisse villam, qua magis delectatus | |
| esset, cum apud eum dies aliquot fuisset; nec tamen | |
| ibi se vidisse tabulam pictam neque signum aheneum | 5 |
| aut marmoreum ullum, nihilo magis torcula vasa vin- | |
| demiatoria aut serias olearias aut trapetas. Axius | 9.1 |
| aspicit Merulam et, Quid igitur, inquit, est ista villa, | |
| si nec urbana habet ornamenta neque rustica membra? | |
| Quo<i> ille, Num mi<n>us villa tua e<r>it ad angulum | |
| Velini, quam neque pictor neque tector vidit umquam, | 5 |
| quam in Rosia quae est polita opere tectorio eleganter, | |
| quam dominus habes communem cum asino? Cum | 10.1 |
| significasset nutu nihilo minus esse villam eam quae esset | |
| simplex rustica[m], quam eam [in] quae esset utrumque, | |
| et ea et urbana, et rogasset, quid ex iis rebus colli- | |
| geret, Quid? inquit, si propter pastiones tuus fundus | 5 |
| in Rosia probandus sit, et quod ibi pascitur pecus ac | |
| stabulatur, recte villa appellatur, haec quoque simili | |
| de causa debet vocari villa, in qua propter pastiones | |
| fructus capiuntur magni. quid enim refert, utrum | 11.1 |
| propter oves, an propter aves fructus capias? anne | |
| dulcior est fructus apud te ex bubulo pecore, unde | |
| apes nascuntur, quam ex apibus, quae ad villam S<e>i | |
| in alvariis opus faciunt? et num pluris tu e villa illic | 5 |
| natos verres lanio vendis, quam hinc apros macellario | |
| Seius? Qui minus ego, inquit Axius, istas habere pos- | 12.1 |
| sum in Reatina villa? nisi si apud Seium Siculum | |
| fit mel, Corsicum in Reatino; et hic aprum glas cum | |
| pascit empticia, facit pinguem, illic gratuita exilem. | |
| Appius, Posse ad te fieri, inquit, Seianas pastiones | 5 |
| non negavit Merula; ego non esse ipse vidi. duo | 13.1 |
| enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in | |
| quo pecuariae sunt, alterum villaticum, in quo sunt | |
| gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in villa | |
| solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius | 5 |
| Dionysius et alii quaed<am> separatim ac dispersim in | |
| libris reliquerunt, quae Seius legisse videtur et ideo | |
| ex iis pastionibus ex una villa maioris fructus capere, | |
| quam alii faciunt ex toto fundo. Certe, inquit Me- | 14.1 |
| rula: nam ibi vidi greges magnos anserum, gallinarum, | |
| columbarum, gruum, pavonum, nec non glirium, pis- | |
| cium, aprorum, ceterae venationis. ex quibus rebus | |
| scriba librarius, libertus eius, qui apparuit Varroni et | 5 |
| me absente patrono hospitio accipiebat, in annos sin- | |
| gulos plus quinquagena milia e villa capere dicebat. | |
| Axio admiranti, Certe nosti, inquam, materterae meae | |
| fundum, in Sabinis qui est ad quartum vicesimum | |
| lapidem via Salaria a Roma. Quidni? inquit, ubi | 15.1 |
| aestate diem meridie dividere soleam, cum eo Reate | |
| ex urbe aut, cum inde venio hieme, noctu ponere | |
| castra. Atque in hac villa qui est ornithon, ex eo | |
| uno quinque milia scio venisse turdorum denariis | 5 |
| ternis, ut sexaginta milia ea pars reddiderit eo anno | |
| villae, bis tantum quam tuus fundus ducentum iugerum | |
| Reate reddit. Quid? sexaginta, inquit Axius, sexa- | |
| ginta, sexaginta? derides. Sexaginta, inquam. sed ad | 16.1 |
| hunc bolum <ut> pervenias, opus erit tibi aut epulum | |
| aut triumphus alicuius, ut tunc fuit Scipionis Metelli, | |
| aut collegiorum cenae, quae nunc innumerabiles ex- | |
| candefaciunt annonam macelli. reliquis annis omnibus | 5 |
| si <non> hanc expectabis summam, spero, non tibi | |
| decoquet [non] ornithon; neque hoc accidit his moribus | |
| nisi raro ut decipiaris. quotus quisque enim est annus, | |
| quo non videas epulum aut triumphum aut collegia | |
| non epulari [quae nunc innumerabiles incendunt an- | 10 |
| nonam]? Sed propter luxuriam, inquit, quodam modo | |
| epulum cotidianum est intra ianuas Romae. Nonne | 17.1 |
| item L. Abuccius, homo, ut scitis, apprime doctus, | |
| cuius Luciliano charactere sunt libelli, dicebat in Al- | |
| bano fundum suum pastionibus semper vinci a villa? | |
| agrum enim minus decem milia reddere, villam plus | 5 |
| vicena. idem secundum mare, quo loco vellet, si pa- | |
| rasset villam, se supra centum milia e villa receptu- | |
| rum [agro]. age, non M. Cato nuper, cum Luculli | |
| accepit tutelam, e piscinis eius quadraginta milibus | |
| sestertis vendidit piscis? Axius, Merula mi, inquit, | 18.1 |
| recipe me quaeso discipulum villaticae pastionis. Ille, | |
| Qui simulac promiseris minerval, incipiam, inquit [id | |
| est cenam]. Ego vero non recuso, vel hodie <vel> ex | |
| ista pastione crebro. Appius, Credo simulac primum | 5 |
| ex isto villatico pecore mortui erunt anseres aut pa- | |
| vones. Cui ille, Quid enim interest, utrum morticinas | |
| editis volucres an pisces, quos nisi mortuos estis num- | |
| quam? sed oro te, inquit, induce me in viam discipli- | |
| nae villaticae pastionis ac vim formamque eius expone. | 10 |