| Merula non gravate, Primum, inquit, dominum | 3.3.1.1 |
| scientem esse oportet earum rerum, quae in villa cir- | |
| cumve ea<m> [animalia] ali ac pasci possint, ita ut | |
| domino sint fructui ac delectationi. eius disciplinae | |
| genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. nunc | 5 |
| ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes | |
| villae solent pasci. leporaria te accipere volo non | 2.1 |
| ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli[ti] lepores sint, | |
| sed omnia saepta, afficta villae quae sunt et habent | |
| inclusa animalia, quae pascantur. similiter piscinas | |
| dico eas, quae in aqua dulci aut salsa inclusos habent | 5 |
| pisces ad villam. harum <rerum> singula genera mini- | 3.1 |
| mum in binas species dividi possunt, in prima parte | |
| ut sint quae terra modo sint contentae, ut sunt pa- | |
| vones turtures turdi: <in> altera specie sunt quae non | |
| sunt contentae terra solum, sed etiam aquam requi- | 5 |
| runt, ut sunt anseres querquedulae anates. sic alterum | |
| genus illut venaticum duas habet diversas species, | |
| unam, in qua est aper caprea lepus; altera item extra | |
| villam quae sunt, ut apes cochleae glires. tertii ge- | 4.1 |
| neris aquatilis item species duae, partim quod habent | |
| pisces in aqua dulci, partim quod in marina. de his | |
| sex partibus ad ista tria genera <item tria genera> arti- | |
| ficum paranda, aucupes venatores piscatores, <a>ut ab | 5 |
| iis emenda quae tuorum servorum diligentia tuearis | |
| in fetura ad partus et nata nutricere saginesque, in | |
| macellum ut perv<en>iant. neque non etiam quaedam | |
| adsumenda in villam sine retibus aucupis venatoris | |
| piscatoris, ut glires cochlias gallinas. earum rerum | 5.1 |
| cultura instituta prima ea quae in villa habetur: non | |
| enim solum augures Romani ad auspicia primum pa- | |
| rarunt pullos, sed etiam patres familiae rure. secunda, | |
| quae macerie ad villam venationis causa cluduntur et | 5 |
| propter alvaria: apes enim subter sugrundas ab initio | |
| villatico usae tecto. tertiae piscinae dulces fieri coeptae | |
| et e fluminibus captos recepere ad se pisces. omnibus | 6.1 |
| tribus his generibus sunt bini gradus, superiores, quos | |
| frugalitas antiqua, inferiores, quos luxuria posterior | |
| adiecit. primus enim ille gradus anticus maiorum | |
| nostrum erat, in quo essent aviaria duo dumtaxat: | 5 |
| in plano cohors, in qua pascebantur gallinae, et earum | |
| fructus erat ova et pulli; alter sublimis, in quo erant | |
| columbae in turribus aut summa villa. contra nunc | |
| aviaria sunt nomine mutato, quod vocantur ornithones, | 7.1 |
| quae palatum suave domini paravit, ut tecta maiora | |
| habeant, quam tum habebant totas villas, in quibus | |
| stabulentur turdi ac pavones. sic in secunda parti ac | 8.1 |
| leporario pater tuus, Axi[i], praeterquam lepusculum e | |
| venatione vidit numquam. neque enim erat magnum | |
| id saeptum, quod nunc, ut habeant multos apros ac | |
| capreas, complura iugera maceriis concludunt. non | 5 |
| tu, inquit mihi, cum emisti fundum Tusculanum a | |
| M. Pisone, in leporario apri fuerunt multi? in tertia | 9.1 |
| parti quis habe<b>at piscinam nisi dulcem et in ea | |
| dumtaxat squalos ac mugiles pisces? quis contra nunc | |
| †mithon non dicit sua nihil interesse, utrum iis pisci- | |
| bus stagnum habeat plenum an ranis? non Philippus, | 5 |
| cum ad Vmmidium hospitem Casini devertisset et ei | |
| e tuo flumine lupum piscem formosum apposuisset | |
| atque ille gustasset et expuisset, dixit, 'peream, ni | |
| piscem putavi esse'? sic nostra aetas in quam luxu- | 10.1 |
| riam propagavit leporaria[s], <h>ac piscinas protulit ad | |
| mare et in eas pelagios greges piscium revocavit. | |
| non propter has appellati Sergius Orata et Licinius | |
| Murena? quis enim propter nobilitates ignorat pisci- | 5 |
| nas Philippi, Hortensi, Lucullorum? quare unde velis | |
| me incipere, Axi, dic. Ille, Ego vero, inquit, ut | 4.1.1 |
| aiunt post principia in castris, id est ab his tempori- | |
| bus quam superioribus, quod ex pavonibus fructus ca- | |
| piuntur maiores quam e gallinis. atque adeo non dis- | |
| simulabo, quod volo de ornithone primum, quod lucri | 5 |
| fecerunt hoc nomen turdi. sexaginta enim milia Fir- | |
| celina excande me fecerunt cupiditate. |