| Merula, Duo genera sunt, inquit, ornithonis, unum | 3.4.2.1 |
| delectationis causa, ut Varro hic fecit noster sub Ca- | |
| sino, quod amatores invenit multos; alterum fructus | |
| causa, quo genere macellarii et in urbe quidam habent | |
| loca clausa et rure maxime conducta in Sabinis, quod | 5 |
| ibi propter agri naturam frequentes apparent turdi. | |
| ex iis tertii generis voluit esse Lucullus coniunctum | 3.1 |
| aviarium, quod fecit in Tusculano, ut in eodem tecto | |
| ornithonis inclusum triclinium haberet, ubi delicate | |
| cenitaret et alios videret in mazonomo positos coctos, | |
| alios volitare circum fenestras captos. quod inutile | 5 |
| invenerunt. nam non tantum in eo oculos delectant | |
| intra fenestras aves volitantes, quantum offendit quod | |
| alienus odor opplet nares. sed quod te malle arbitror, | 5.1.1 |
| Axi, dicam de hoc [ornithone] quod fructus causa | |
| faciunt, unde, non ubi sumuntur pingues turdi. igitur | |
| testudo, ut peristylum tectum tegulis aut rete, fit | |
| magna, in qua milia aliquot turdorum ac merularum | 5 |
| includere possint, quidam cum eo adiciant praeterea | 2.1 |
| aves alias quoque, quae pingues veneunt care, ut | |
| miliariae ac coturnices. in hoc tectum aquam venire | |
| oportet per fistulam et eam potius per canales an- | |
| gustas serpere, quae facile extergeri possint (si enim | 5 |
| late ibi diffusa aqua, et inquinatur facilius et bibitur | |
| inutilius), et ex eis caduca quae abundat per fistulam | |
| exire, ne luto aves laborent. ostium habere humile | 3.1 |
| et angustum et potissimum eius generis, quod cocliam | |
| appellant, ut solet esse in cavea, in qua tauri pugnare | |
| solent: fenestras raras, per quas non videantur ex- | |
| trinsecus arbores aut aves, quod earum aspectus ac | 5 |
| desiderium marcescere facit volucres inclusas. tantum | |
| locum luminis habere oportet, ut aves videre possint, | |
| ubi adsidant, ubi cibus, ubi aqua sit. tectorio tacta | |
| esse levi circum [h]ostia ac fenestras, nequa intrare mus | |
| aliave quae bestia possit. circum huius aedifici[i] pa- | 4.1 |
| rietes intrinsecus multos esse palos, ubi aves adsidere | |
| possint, praeterea [e] perticis inclinatis ex humo ad | |
| parietem et in eis traversis gradatim modicis inter- | |
| vallis perticis adnexis ad speciem cancellorum sceni- | 5 |
| corum ac theatri. deorsum in terram esse aquam, | |
| quam bibere possint, cibatui offas positas. eae maxime | |
| glomerantur ex ficis et farre mixto. diebus viginti | |
| antequam tollere vult turdos, largius dat cibum, quod | |
| plus ponit et farre subtiliore incipit alere. in hoc | 10 |
| tecto caveas, quae caveae tabulata habeant aliquot ad | |
| pertica<rum> subplementum. contra hoc aviarium * * * quae | 5.1 |
| mortuae ibi sunt aves, ut domino numerum reddat, | |
| solet ibidem servare. cum opus sunt, ex hoc aviario | |
| ut sumantur idoneae, excludantur in minusculum avia- | |
| rium, quod est coniunctum cum maiore ostio, lumine | 5 |
| inlustriore, quod seclusorium appellant. ibi cum eum | |
| numerum habet exclusum, quem sumere vult, omnes | |
| occidit. hoc ideo in secluso clam, ne reliqui, si vide- | 6.1 |
| ant, despondeant animum atque alieno tempore vendi- | |
| toris moriantur. non ut advenae volucres pullos faciunt, | |
| in agro ciconiae, in tecto hirundines, sic aut hic aut | |
| illic turdi, qui cum sint nomine mares, re vera feminae | 5 |
| quoque sunt. neque id non secutum ut esset in me- | |
| rulis, quae nomine feminino mares quoque sunt. prae- | 7.1 |
| terea volucres cum partim advenae sint, ut hirundines | |
| et grues, partim vernaculae, ut gallinae ac columbae, | |
| de illo genere sunt turdi adventicio ac quotannis in | |
| Italiam trans mare advolant circiter aequinoctium au- | 5 |
| tumnale et eodem revolant ad aequinoctium vernum, | |
| et alio tempore turtures ac coturnices immani numero. | |
| hoc ita fieri apparet in insulis propinquis Ponti<i>s, | |
| Palmariae, Pandateriae. ibi enim in prima volatura, | |
| cum veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa | 10 |
| itemque faciunt, cum ex Italia trans mare remeant. |