| Interea redit ad nos Pavo et, Si vultis, inquit, | 3.17.1.1 |
| anc[h]oras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, ac | |
| coepti sunt a praecone recini[i], quem quaeque tribus | |
| feceri[n]t aedilem. Appius confestim surgit, ut ibidem | |
| candidato suo gratularetur ac discederet in hortos. | 5 |
| Merula, Tertium actum de pastionibus villaticis postea, | |
| inquit, tibi reddam, Axi. Consurgentibus illis, Axius | |
| mihi respectantibus nobis, quod et candidatum nostrum | |
| venturum sciebamus, Non laboro, inquit, hoc loco | |
| discessisse Merulam. reliqua enim fere mihi sunt | 2.1 |
| nota, quod, cum piscinarum genera sint duo, dulcium | |
| et salsarum, alterum apud plebem et <non> sine fructu, | |
| ubi Lymphae aquam pisci[ni]bus nostris villaticis mini- | |
| strant: illae autem maritimae piscinae nobilium, qui- | 5 |
| bus Neptunus ut aquam et pisci[bu]s ministrat, magis ad | |
| oculos pertinent, quam ad vesicam, et potius marsip- | |
| pium domini exinaniunt, quam implent. primum enim | |
| aedificantur magno, secundo implentur magno, tertio | |
| aluntur magno. Hirr[i]us circum piscinas suas ex aedi- | 3.1 |
| ficiis duodena milia sestertia capiebat. eam omnem | |
| mercedem escis, quas dabat piscibus, consumebat. non | |
| mirum: uno tempore enim memini hunc Caesari duo | |
| milia murenarum mutua dedisse in pondus et propter | 5 |
| piscium multitudinem quadragies sestertio villam ve- | |
| nisse. quae nostra piscina mediterranea ac plebeia recte | |
| dicitur dulcis [et illa] et illa amara. quis enim nostrum | |
| non una contentus est hac piscina? quis contra mari- | |
| tumas non ex piscinis singulis [plures] coniunctas | 10 |
| habet pluris? nam ut Pausias et ceteri pictores eius- | 4.1 |
| dem generis loculatas magnas habent arculas, ubi | |
| discolores sint cerae, sic hi[c] loculatas habe<n>t pisci- | |
| nas, ubi dispares disclusos habeant pisces, quos, proinde | |
| ut sacri sint ac sanctiores quam illi in Lydia, quos | 5 |
| sacrificant<i t>ibi, Varro, ad tibicinem [graecum] gre- | |
| gatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, | |
| quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore in- | |
| sulas Lyd[on]orum ibi χορευούσας vidisses, sic hos piscis | |
| nemo cocus in ius vocare audet. Hortensius Quintus, | 5.1 |
| familiaris noster, cum piscinas haberet magna pecunia | |
| aedificatas ad Baulos, ita saepe cum eo ad villam | |
| fui, ut illum sciam semper in cenam pisces Puteolos | |
| mittere emptum solitum. neque satis erat eum non | 6.1 |
| pasci e piscinis, nisi etiam ipse eos pascere<t> ultro ac | |
| maiorem curam sibi haberet, ne eius esurirent mul<l>i | |
| [asini], quam ego habeo, ne mei in Rosea esuriant | |
| asini, et quidem utraque re, et cibo et potione, cum | 5 |
| non paulo sumptuosius, quam ego, ministraret victum. | |
| ego enim uno servulo, hordeo non multo, aqua do- | |
| mestica meos multinummos alo asinos: Hortensius | |
| primum qui ministrarent piscatores habebat complures, | |
| et ei pisciculos minutos aggerebant frequenter, qui | 10 |
| maioribus absumerentur. praeterea salsamentorum in | 7.1 |
| eas piscinas emptum coiciebat, cum mare turbaret ac | |
| per tempestatem macellum piscinarum [mare] obso- | |
| nium praeberet neque ever<r>iculo in litus educere | |
| possent vivam saginam, plebeiae cenae piscis. Cele- | 5 |
| rius voluntate Hortensi ex equili educeres redarias, | |
| ut tibi haberes, mulas, quam e piscina barbatum | |
| mul<l>um. Atque, ille inquit, non minor cura erat eius | 8.1 |
| de aegrotis piscibus, quam de minus valentibus servis. | |
| itaque minus laborabat ne servos aeger aquam frigi- | |
| dam, <quam ut> recentem biberent sui pisces. etenim | |
| <h>ac incuria laborare aiebat M. Lucullum ac piscinas | 5 |
| eius despiciebat, quod aest[i]uaria idonea non haberet, | |
| ac reside aqua in locis pestilentibus habitarent pisces | |
| eius: contra a<d> Neapolim L. Lucullum, posteaquam | 9.1 |
| perfodisset montem ac maritumum flumen inmisisset in | |
| piscinas, qui reciproce fluerent ips<a>e, Neptuno non | |
| cedere[t] de piscatu. factum esse enim ut amicos pisces | |
| suos videatur propter aestus eduxisse in loca frigi- | 5 |
| diora, ut Apuli solent pecuarii facere, qui per calles | |
| in montes Sabinos pecus ducunt. in Baiano aut<em> | |
| aedi<fican>s tanta ardebat cura, ut architecto permiserit | |
| vel ut suam pecuniam consumeret, dummodo perdu- | |
| ceret specus e piscinis in mare obiecta mole, qua aestus | 10 |
| bis cotidie ab exorta luna ad proximam novam introire | |
| ac redire rursus in mare posset ac refrigerare piscinas. |