| Cum examen exiturum est, quod fieri solet, cum | 3.16.29.1 |
| adnatae prospere sunt multae ac progeniem ut in co- | |
| loniam emittere volunt, ut olim crebro Sabini facti- | |
| taverunt propter multitudinem liberorum, huius quod | |
| duo solent praeire signa, scitur: unum, quod superi- | 5 |
| oribus diebus, maxime vespertinis, multae ante foramen | |
| ut uvae aliae ex aliis pendent conglobatae; alterum, | 30.1 |
| quod, cum iam evolaturae sunt aut etiam inceperunt, | |
| consonant vehementer, proinde ut milites faciunt, cum | |
| castra movent. quae primo cum exierunt, in conspectu | |
| volitant reliquas, quae nondum congregatae sunt, re- | 5 |
| spectantes, dum conveniant. [cum] a mellario cum | |
| id fecisse sunt animadversae, iaciundo in eas pulvere | |
| et circumtinniendo aere perterritae, quo volunt perdu- | 31.1 |
| cere, non longe inde oblinunt erithace atque apiastro | |
| ceterisque rebus, quibus delectantur. ubi consederunt, | |
| adferunt alvum [prope] eisdem inliciis [et] litam intus et | |
| prope apposita[e] fumo leni circumdato cogunt eas in- | 5 |
| trare: [ut] qua<e> in novam coloniam cum introierunt, | |
| permanent adeo libenter, ut etiam si proximam po- | |
| sueris illam alvum, unde exierunt, tamen novo domi- | |
| cilio potius sint contentae. | |
| Quod ad pastiones pertinere sum ratus quoniam | 32.1 |
| dixi, nunc iam, quoius <causa> adhibetur ea cura, de | |
| fructu dicam. eximendorum favorum signum sumunt | |
| ex ipsis †uiris alvos habeat nem congerminarit con- | |
| iecturam capiunt, si intus faciunt bombum et, cum | 5 |
| intro eunt ac foras, trepidant et si, opercula alv<or>um | |
| cum remor[e]is[si], favorum foramina obducta videntur | |
| [mellis] membranis, cum sint repleti melle. in eximendo | 33.1 |
| quidam dicunt oportere ita ut novem partes tollere, de- | |
| cumam relinquere: quod si omne eximas, fore ut dis- | |
| cedant. alii hoc plus relincunt, quam dixi. ut in | |
| aratis qui faciunt restibiles segetes, plus tollunt fru- | 5 |
| menti ex intervallis, sic in alvis, si non quotannis | |
| eximas aut non [qu]aeque multum, et magis his assiduas | |
| habeas apes et magis fructuosas. eximendorum favo- | 34.1 |
| rum primum putant esse tempus vergiliarum exortu[m], | |
| secundum aestate acta, antequam totus exoriatur arc- | |
| turus, tertium post vergiliarum occasum, et ita, si | |
| fecunda sit alvos, ut ne plus tertia pars eximatur | 5 |
| mellis, reliquum ut hiemationi relinquatur; sin[e] alvus | |
| non sit fertilis, ni[si]quid eximatur. exempt<i>o cum est | |
| maior, neque universam neque palam facere oportet, | |
| ne deficiant animum. favi qui eximuntur, siqua<e> pars | |
| nihil habet aut habet incunatum, cultello praesicatur. | 10 |
| providendum ne <in>firmiores a valentioribus oppriman- | 35.1 |
| tur: eo enim minuitur fructus. itaque inbecilliores | |
| secretas subiciunt sub alterum regem. quae crebrius | |
| inter se pugnabunt, aspargi eas oportet aqua mulsa. | |
| quo facto non modo [non] desistunt pugna, sed etiam | 5 |
| conferciunt se li<n>gentes, eo magis, si mulso sunt | |
| asparsae, quo propter odorem avidius applicant se | |
| atque obstupescunt potantes. si ex alvo minus fre- | 36.1 |
| quentes evadunt ac subsidit aliqua pars, subfumigan- | |
| dum et prope apponendum bene olentium herbarum | |
| maxime apiastrum et thymum. providendum vehe- | 37.1 |
| menter ne propter aestum aut propter frigus dispere- | |
| ant. si quando subito imbri in pastu sunt oppressae | |
| aut frigore subito, antequam ipsae providerint id fore, | |
| quod accidit raro ut decipiantur, et imbris guttis | 5 |
| uberibus offensae iacent prostratae, ut efflictae, col- | |
| ligendum eas in vas aliquod et reponendum in tecto | |
| loco ac tepido, proximo die quam maxime tempestate | |
| bona cinere facto e ficulneis lignis infriandum paulo | |
| plus caldo quam tepidiore. deinde concutiendum le- | 10 |
| viter ipso vaso, ut manu non tangas, et ponendae in | |
| sole. quae enim sic concaluerunt, restituunt se ac | 38.1 |
| revivescunt, ut solet similiter fieri in muscis aqua | |
| necatis. hoc faciendum secundum alvos, ut recon- | |
| ciliatae ad suum qua<e>que opus et domicilium redeant. |