| In emendo emptorem videre oportet, valeant an | 3.16.19.10 |
| sint aegrae. sanitatis signa, si sunt frequentes in | 20.1 |
| examine et si nitidae et si opus quod faciunt est | |
| aequabile ac leve. minus valentium signa, si sunt | |
| pilosae et horridae, ut pulverulentae, nisi opifici[i] eas | |
| urget tempus: tum enim propter laborem asperantur | 5 |
| ac marcescunt. si transferendae sunt [alvos] in alium | 21.1 |
| locum, id facere diligenter oportet et tempora, quibus | |
| id potissimum facias, animadvertendum et loca, quo | |
| transferas, idonea providendum: tempora, ut verno | |
| potius quam hiberno, quod hieme difficulter consue- | 5 |
| scunt quo[d] translatae manere, itaque fugiunt ple- | |
| rumque. si e bono loco transtuleris eo, ubi idonea | |
| pabulatio non si[n]t, fugitivae fiunt. nec, si ex alvo in | |
| alvum in eodem loco traicias, neglegenter faciendum, | |
| sed et <in quam> transiturae sint apes, ea apiastro per- | 22.1 |
| fricanda, quod inlicium hoc illis, et favi melliti intus | |
| ponendi a faucibus non longe, ne, cum animadverterint | |
| aut inopiam esse * * * habuisse dicit. is ait, cum sint | |
| apes morbidae propter primoris vernos pastus, qui | 5 |
| ex floribus nucis graecae et cornu<s> fiunt, coeliacas | |
| fieri atque urina pota[s] refici<en>das. propolim vocant, | 23.1 |
| e quo faciunt ad foramen introitus protectum an<te> | |
| alvum maxime aestate. quam rem etiam nomine eo- | |
| dem medici utuntur in emplastris, propter quam rem | |
| etiam carius in sacra via quam mel venit. erithacen | 5 |
| vocant, quo favos extremos inter se conglutinant, quod | |
| est aliut melle <et> propoli: itaque in hoc vim esse | |
| inliciendi. quocirca examen ubi volunt considere, eum | |
| ramum aliamve quam rem oblinunt hoc admixto api- | |
| astro. favus est, quem fingunt multicavatum e cera, | 24.1 |
| cum singula cava sena latera habeant, quot singulis | |
| pedes dedit natura. neque quae adferunt[ur] ad quattuor | |
| res faciendas, propolim, erithacen, favum, mel, ex iis- | |
| dem omnibus rebus ca<r>pere dicunt. simplex, quod | 5 |
| <e> malo punico et asparago cibum carpant solum, ex | |
| olea arbore ceram, e fico mel, sed non bonum. duplex | 25.1 |
| ministerium praeberi, ut e faba, apiastro, cucurbita, | |
| brassica ceram et cibum: nec non aliter duplex quod | |
| fit e malo et piris silvestribus, cibum et mel: item | |
| aliter duplex quod e papavere, cera<m> et mel. triplex | 5 |
| ministerium quoque fieri, ut ex nuce graeca et e lap- | |
| sano cibum, mel, ceram. item ex aliis floribus ita | |
| carpere, ut alia[s] ad singulas res sumant, alia ad plures, | |
| nec non etiam aliut discrimen sequantur in carptura | 26.1 |
| aut eas sequatur, ut in melle, quod ex alia re faciant | |
| liquidum mel, ut e siserae flore, ex alia contra spis- | |
| sum, ut e rore marino; sic ex alia re, ut e fico mel | |
| insuave, <e> cytiso bonum, e thymo optimum. cibi pars | 27.1 |
| quod potio et ea iis aqua liquida, unde bibant esse | |
| oportet, eamque propinquam, quae praeterfluat aut in | |
| aliquem lacum influat, ita ut ne altitudine escendat | |
| duo aut tres digitos: in qua aqua iaceant testae aut | 5 |
| lapilli, ita ut extent paulum, ubi adsidere et bibere | |
| possint. in quo diligenter habenda cura ut aqua sit | |
| pura, quod ad mellificium bonum vehementer prodest. | |
| quod non omnis tempestas ad pastum prodire longius | 28.1 |
| patitur, praeparandus his cibus, ne tum melle cogan- | |
| tur solo vivere aut relinquere exinanitas alvos. igitur | |
| ficorum pinguium circiter decem pondo decoquont in | |
| aquae congiis sex, quas coctas in offas prope appo- | 5 |
| nunt. alii aquam mulsam in vasculis prope ut si[n]t | |
| curant, in quae addunt lanam [pur]puram, per quam sugant, | |
| uno tempore ne potu nimium impleantur aut ne in- | |
| cidant in aquam. singula vasa ponunt ad alvos, haec | |
| supplentur. alii uvam passam et ficum cum pisierunt, | 10 |
| adfundunt sapam atque ex eo factas offas apponunt ibi, | |
| quo <f>oras hieme in pabulum procedere tamen possint. |