| Merula, De fructu, inquit, hoc dico, quod fortasse | 3.16.10.1 |
| an tibi satis sit, Axi, in quo auctorem habeo non | |
| solum <Seium>, qui alvaria sua locata habet quotannis | |
| quinis milibus pondo mellis, sed etiam hunc Varronem | |
| nostrum, quem audivi dicentem duo milites se habuisse | 5 |
| in Hispania fratres Veianios ex agro Falisco locu- | |
| pletis, quibus cum a patre relicta esset parva villa et | |
| agellus non sane maior iugero uno, hos circum villam | |
| totam alvaria[m] fecisse et hortum habuisse ac relicum | |
| thymo et cyt[h]iso opsevisse et apiastro, quod alii me- | 10 |
| liphyllon, alii melissophyllon, quidam meli<ttae>nam | |
| appellant. hos numquam minus, ut peraeque ducerent, | 11.1 |
| dena milia sestertia ex melle recipere esse solitos, | |
| cum dicerent velle expectare, ut suo potius tempore | |
| mercatorem admitterent, quam celerius alieno. Dic | |
| igitur, inquit, ubi et cuius modi me facere oporteat | 5 |
| alvarium, ut magnos capiam fructus. Ille, Melittonas | 12.1 |
| ita facere oportet, quos alii melitrophia appellant, | |
| eandem rem quidam mellaria. primum secundum | |
| villam potissimum, ubi non resonent imagines (hic | |
| enim sonus harum fugae existimatur esse †proce- | 5 |
| rum), esse oportet aere [et] temperato, neque aestate | |
| fervido neque hieme non aprico, ut spectet potissi- | |
| mum ad hibernos ortus, qui prope se loca habeat | |
| ea, ubi pabulum sit frequens et aqua pura. si pa- | 13.1 |
| bulum naturale non est, ea oportet dominum serere, | |
| quae maxime secuntur apes. ea sunt rosa, serpyllon, | |
| apiastrum, papaver, faba, lens, pisum, ocimum, cyp<e>- | |
| rum, medic[a]e, maxime cytisum, quod <minus> valen- | 5 |
| tibus utilissimum est. etenim ab aequinoctio verno | |
| florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium [au- | |
| tumnum]. sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, | 14.1 |
| sic ad mellificium thymum. propter hoc Siculum mel | |
| fert palmam, quod ibi thymum bonum frequens est. | |
| itaque quidam thymum contundunt in pila et diluunt | |
| in aqua tepida: eo conspergunt omnia seminaria con- | 5 |
| sita apium causa. quod ad locum pertinet, hoc genus | 15.1 |
| potissimum eligendum iuxta villam, non quo non in | |
| villae porticu quoque quidam, quo tutius esse[n]t, al- | |
| varium collocarint. ubi sint, alii faciunt ex viminibus | |
| rutundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore | 5 |
| cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas lon- | |
| gas pedes circiter ternos, latas pedem, sed ita, ubi | |
| parum sunt quae conpleant, ut eas conangustent, in | |
| vasto loco inani <ne> despondeant animum. haec omnia | |
| vocant a mellis alimonio alvos, quas ideo videntur | 10 |
| medias facere angustissimas, ut figuram imitentur | |
| earum. vitiles fimo bubulo oblinunt intus et extra, | 16.1 |
| ne asperitate absterreantur, easque alvos ita conlo- | |
| cant in mutulis parietis, ut ne agitentur neve inter | |
| se contingant, cum in ordinem sint positae. sic inter- | |
| vallo interposito alterum et tertium ordinem infra | 5 |
| faciunt et aiunt potius hinc demi oportere, quam addi | |
| quartum. media alvo, [in] qua introeant apes, faciunt | |
| foramina parva dextra ac sinistra. ad extrema<m>, qua | 17.1 |
| mellarii favum eximere possint, opercula imponunt. | |
| alvi[s] optimae fiunt corticeae, deterrimae fictiles, quod | |
| et frigore hieme et aestate calore vehementissime haec | |
| commoventur. verno tempore et aestivo fere ter in | 5 |
| mense mellarius inspicere debet fumigans leniter eas | |
| et ab spurcitiis purgare alvum et vermiculos eicere. | |
| praeterea ut animadvertat ne reguli plures existant: | 18.1 |
| inutiles enim fiunt propter seditiones. [cum] et qui- | |
| dam dicunt, tria genera cum sint ducum in apibus, | |
| niger ruber varius, ut Menecrates scribit, duo, niger | |
| et varius, qui ita melior, ut expediat mellario, cum | 5 |
| duo sint <in> eadem alvo, interficere nigrum, cum sit | |
| cum altero rege, esse seditiosum et corrumpere alvom, | |
| quod fuget aut cum multitudine fugetur. de reliquis | 19.1 |
| apibus optima e<s>t parva varia rutunda. fur qui vo- | |
| cabitur, ab aliis fucus, est a[l]ter e[s]t lato ventre. vespa, | |
| quae similitudinem habet apis, neque socia est operis | |
| et nocere solet morsu, quam apes a se secernunt. hae | 5 |
| differunt inter se, quod ferae et cicures sunt. nunc | |
| feras dico, quae in silvestribus locis pastitant, cicures, | |
| quae in cultis. silvestres minores sunt magnitudine | |
| et pilosae, sed opifices magis. |