| Primum apes nascuntur partim ex apibus, partim | 3.16.4.1 |
| ex bubulo corpore putrefacto. itaque Archelaus in | |
| epigrammate ait eas esse | |
| βοὸς φθιμένης πεπλανημμ[έ]να τέκνα, | |
| idem | 5 |
| ἵππω<ν> μὲν σφῆκες γενεά, μόσχων δὲ μέλισσαι. | |
| [eae] apes non sunt solitaria natura, ut aquilae, sed ut | |
| homines. quod si in hoc faciunt etiam graguli, at | |
| non idem, quod hic societas operis et aedificiorum, | |
| quod illic non est, hic ratio atque ars, ab his opus | 10 |
| facere discunt, ab his aedificare, ab his cibaria con- | |
| dere. tria enim harum, cibus, domus, opus, neque | 5.1 |
| idem quod cera cibus, nec quod [ea] mel, nec quod | |
| domus. non in favo sex angulis cella, totidem quot | |
| habet ipsa pedes? quod geometrae hexagonon fieri in | |
| orbi rutundo ostendunt, ut plurimum loci includatur. | 5 |
| foris pascuntur, intus opus faciunt, quod dulcissimum | |
| quod est, et deis et hominibus est acceptum, quod | |
| favus venit in altaria et mel ad principia convivi et | |
| in secundam mensam administratur. haec ut homi- | 6.1 |
| num civitates, quod hic est et rex et imperium et | |
| societas. [quod] secuntur omnia pura. itaque nulla | |
| harum adsidit in loco inquinato aut eo qui male oleat, | |
| neque etiam in eo qui bona olet unguenta. itaque | 5 |
| iis unctus qui accessit, pungunt, non, ut muscae, li[n]- | |
| gurriunt, quod nemo has videt, ut illas, in carne aut | |
| sanguine aut adipe. ideo modo considunt in <eis> quo- | |
| rum sapor dulcis. minime malefica, quod nullius opus | 7.1 |
| vellicans facit deterius, neque ignava, ut non, qui | |
| eius conetur disturbare, resistat; neque tamen nescia | |
| suae inbecillitatis. quae cum causa musarum esse di- | |
| cunt<ur> volucres, quod et, si quando displicatae sunt, | 5 |
| cymbalis et plausibus numero redducunt in locum | |
| unum; et <ut> his dis Helicon<a> atque Olympon ad- | |
| tribuerunt homines, sic his floridos et incultos natura | |
| adtribuit montes. regem suum secuntur, quocumque | 8.1 |
| it, et fessum sublevant, et si nequit volare, succol<l>ant, | |
| quod eum servare volunt. neque ipsae sunt inficientes | |
| nec non oderunt inertes. itaque insectantes ab se | |
| eiciunt fucos, quod hi neque adiuvant et mel consu- | 5 |
| munt, quos vocificantes plures persecuntur etiam pau- | |
| cae. extra [h]ostium alv[e]i opturant omnia, qua venit | |
| inter favos spiritus, quam erithacen appellant Graeci. | |
| omnes ut in exercitu vivunt atque alternis dormiunt | 9.1 |
| et opus faciunt pariter et ut colonias mittunt, iique | |
| duces conficiunt quaedam ad vocem ut imitatione | |
| tubae. tum id faciunt, cum inter se signa pacis ac | |
| belli habe[a]nt. sed, o Merula, Axi<us> noster ne, dum | 5 |
| haec audit physica, maciscat, quod de fructu nihil | |
| dixi, nunc cursu lampada tibe trado. |