| Glirarium autem dissimili ratione habetur, quod | 3.15.1.1 |
| non aqua, sed maceria locus saepitur: tota levi lapide | |
| aut tectorio intrinsecus incrustatur, ne ex ea erepere | |
| possit. in eo arbusculas esse oportet, quae ferant | |
| glandem. quae cum fructum non ferunt, intra ma- | 5 |
| ceriem iacere oportet glandem et castaneam, unde | |
| saturi fiant. facere iis c[l]avos oportet laxiores, ubi | 2.1 |
| pullos parere possint: aquam esse tenuem, quod ea | |
| non utuntur multum et aridum locum quaerunt. hae | |
| saginantur in doliis, quae etiam in villis habent multi, | |
| quae figuli faciunt multo aliter atque alia, quod in | 5 |
| lateribus eorum semitas faciunt et cavum, ubi cibum | |
| constituant. in hoc dolium addunt glandem aut nuces | |
| iuglandes aut castaneam. quibus in tenebris †cu- | |
| mularim positum est in doleis, fiunt pingues. | |
| Appius, Igitur relinquitur, inquit, de pastione | 16.1.1 |
| villatica tertius actus de piscinis. Quid tertius? in- | |
| quit Axius. an quia tu solitus es in adulescentia tua | |
| domi mulsum non bibere propter parsimoniam, nos | |
| mel neclegemus? Appius nobis, Verum dicit, inquit. | 5 |
| nam cum pauper cum duobus fratribus et duabus | 2.1 |
| sororibus essem relictus, quarum alteram sine dote | |
| dedi Lucullo, a quo hereditate me cessa primum et | |
| primus mulsum domi meae bibere coepi ipse, cum | |
| interea nihilo minus paene cotidie in convivio omnibus | 5 |
| daretur mulsum. praeterea meum erat, non tuum, eas | 3.1 |
| novisse volucres, quibus plurimum natura ingeni[i] at- | |
| que artis tribuit. itaque eas melius me nosse quam te | |
| ut scias, de incredibili earum arte naturali audi. Merula, | |
| ut cetera fecit, historicos quae sequi melitturgoe sole- | 5 |
| ant [id est qui exercet mellaria] demonstrabit. |