| Apros quidem posse haberi in leporario nec | 3.13.1.1 |
| magno negotio ibi et captivos et cicuris, qui ibi nati | |
| sint, pingues solere fieri scis, inquit, Axi. nam quem | |
| fundum in Tusculano emit hic Varro a M. Pupio Pi- | |
| sone, vidisti ad bucinam inflatam certo tempore apros | 5 |
| et capreas convenire ad pabulum, cum ex superiore | |
| loco e palaestra apris effunderetur glas, capr<e>is vicia | |
| aut quid aliut. Ego vero, inquit ille, apud Q. Horten- | 2.1 |
| sium cum in agro Laurenti essem, ibi istuc magis | |
| θρᾳκικῶς fieri vidi. nam silva erat, ut dicebat, supra | |
| quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non le- | |
| porarium, sed therotrophium appellaba[n]t. ibi erat lo- | 5 |
| cus excelsus, ubi tricilinio posito cenabamus, quo[d] | 3.1 |
| Orphea vocari iussit. qui cum eo venisset cum stola et | |
| cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta[m] | |
| circumfluxerit nos cervorum aprorum et ceterarum | |
| quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi | 5 |
| visum sit spectaculum, quam in circo maximo aedi- | |
| lium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes. | |
| Axius, Tuas partes, inquit, sublevavit Appius, o | 14.1.1 |
| Merula noster. quod ad venationem pertinet, breviter | |
| secundus trasactus est actus, nec de cochleis ac gli- | |
| ribus quaero, quod relicum est: neque enim magnum | |
| [e]molimentum esse potest. Non istuc tam simplex est, | 5 |
| inquit Appius, quam tu putas, o Axi noster. nam | |
| et idoneus sub dio sumendus locus cochleariis, quem | |
| circum totum aqua claudas, ne, quas ibi posueris ad | |
| partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, | |
| inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus | 2.1 |
| is melior, quem et non coquit sol et tangit ros. qui | |
| si naturalis non est, ut fere non sunt in aprico loco, | |
| neque habeas in opaco ubi facias, ut sunt sub rupibus | |
| ac montibus, quorum adluant radices lacus ac fluvii, | 5 |
| manu facere oportet roscidum. qui fit, si adduxeris | |
| fistula et in eam mammillas inposueris tenues, quae | |
| eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac | |
| late dissipetur. parvus iis cibus opus est, et is sine | 3.1 |
| ministratore, et hunc, dum serpit, non solum in area | |
| reperit, sed etiam, si rivus non prohibet, parietes | |
| stantes invenit. denique ipsae et ruminantes ad pro- | |
| polam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca | 5 |
| laurea[e] folia intericiant et aspergant furfures non mul- | |
| tos. itaque cocus has vivas an mortuas coquat, ple- | |
| rumque nescit. genera cochlearum sunt plura, ut | 4.1 |
| minutae albulae, quae adferuntur e Reatino, et maxi- | |
| mae, quae de Illyrico adportantur, et mediocres, quae | |
| ex Africa adferuntur; non quo non in his regionibus | |
| quibusdam locis ac magnitudinibus sint disperiles: | 5 |
| nam et valde amplae sunt [quamquam] ex Africa, | |
| quae vocantur solitannae, ita ut <in> eas lxxx qua- | |
| drantes coici possint, et sic in aliis regionibus eaedem | |
| inter se conlatae minores ac maiores. hae in fetura | 5.1 |
| pariunt innumerabilia. earum semen minutum ac testa | |
| molli diuturnitate obdurescit. magnis insulis in areis | |
| factis magnum bolum deferunt aeris. has quoque | |
| saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incru- | 5 |
| stent sapa et farri, ubi pascantur, qua<e> foramina ha- | |
| beat, ut intrare aer possit: vivax enim haec natura. |