| Interea redit Appius, et percontati nos ab illo et | 3.12.1.1 |
| ille a nobis, quid esset dictum ac factum. Appius, | |
| Sequitur, inquit, actus secundi generis adficticius ad | |
| villam qui solet esse, ac nomine antico a parte qua- | |
| dam leporarium appellatum. nam neque solum lepores | 5 |
| <in> eo includuntur silva, ut olim in iugero agelli aut | |
| duobus, sed etiam cervi aut capreae in iugeribus multis. | |
| Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in Tarqui- | |
| niensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa[e] | |
| non solum ea quae dixi, sed etiam oves ferae, etiam | 10 |
| hoc maius hic in Statoniensi et quidam in locis aliis; | |
| in Gallia vero transalpina T. Pompeius tantum saep- | 2.1 |
| tum venationis, ut circiter ∞ ∞ ∞ ∞ passum locum | |
| inclusum habeat. praeterea in eodem consaepto fere | |
| habere solent [de animalibus] cocliaria atque alvaria | |
| atque etiam dolia, ubi habeant conclusos glires. sed | 5 |
| horum omnium custodia, incrementum et pastio aperta, | |
| praeterquam de apibus. quis enim ignorat saepta e | 3.1 |
| maceriis ita esse oportere in leporario, ut tectorio | |
| tacta sint et sint alta? alterum ne faelis aut maelis | |
| aliave quae bestia introire possit, alterum ne lupus | |
| transilire; ibique esse latebras, ubi lepores interdius | 5 |
| delitiscant in virgultis atque herbis, et arbores patulis | |
| ramis, quae aquilae inpediant conatus. quis item | 4.1 |
| nescit, paucos si lepores, mares ac feminas, intro- | |
| miserit, brevi tempore fore ut impleatur? tanta fecun- | |
| ditas huius quadripedis. quattuor modo enim intro- | |
| misit in leporarium, brevi solet repleri. etenim saepe, cum | 5 |
| habent catulos recentes, alios in ventre habere reperiun- | |
| tur. itaque de iis Archelaus scribit, annorum | |
| quot sit qui[s] velit scire, inspicere oportere foramina | |
| naturae, quod sine dubio alius alio habet p<l>ura. hos | 5.1 |
| quoque nuper institutum ut saginarent plerumque, cum | |
| exceptos e leporario condant in caveis et loco clauso | |
| faciant pingues. quorum ergo tria genera fere sunt: | |
| unum italicum hoc nostrum pedibus primis humilibus, | 5 |
| posterioribus altis, superiore parte pulla, ventre albo, | |
| auribus longis. qui lepus dicitur, cum praegnas sit, | |
| tamen concipere. in Gallia transalpina et Macedonia | |
| fiunt permagni, in Hispania et in Italia mediocres. | |
| alterius generis est, quod in Gallia nascitur ad Alpis, | 6.1 |
| qui hoc fere mutant, quod toti candidi sunt: ii raro | |
| perferuntur Romam. tertii generis est, quod in Hi- | |
| spania nascitur, similis nostro lepori ex quadam parte, | |
| sed humilis, quem cuniculum appellant. L. Aelius | 5 |
| putabat ab eo dictum leporem a celeritudine, quod | |
| levipes esset. ego arbitror a graeco vocabulo antico, | |
| quod eum Aeolis [et bonum] λέποριν appellabant. | |
| cuniculi dicti ab eo, quod sub terra cuniculos ipsi | |
| facere solent, ubi lateant in agris. horum omnium | 7.1 |
| tria genera, si possis, in leporario habere oportet. | |
| duo quidem utique te habere puto, [et] quod in Hi- | |
| spania annis ita fuisti multis, ut inde te cuniculos | |
| persecutos credam. | 5 |