| Qui autem volunt greges anatium habere ac con- | 3.11.1.1 |
| stituere nessotrophion, primum locum, quoi est facultas, | |
| eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur; | |
| si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus | |
| aut stagnum aut manu facta piscina, quo gradatim | 5 |
| descendere possint. saeptum altum esse oportet, ubi | 2.1 |
| versentur, ad pedes quindecim, ut vidistis ad villam | |
| Sei, quod uno ostio claudatur. circum totum parietem | |
| intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem | |
| sint tecta cubilia, ante ea[s] vestibulum earum exaequa- | 5 |
| tum tectorio opere testac<e>o. in eo perpetua canalis, | |
| in quam et cibus inponitur iis et inmittitur aqua: | |
| sic enim cibum capiunt. omnes parietes tectorio levi- | 3.1 |
| gantur, ne faeles aliave quae bestia introire ad no- | |
| cendum possit, idque saeptum totum rete grandibus | |
| maculis integitur, ne eo involare aquila possit neve | |
| [ea] evolare anas. pabulum iis datur triticum, hor- | 5 |
| deum, vinacei, [uvae] non numquam etiam ex aqua | |
| gammari et quaedam eius modi aquatilia. quae in eo | |
| saepto erunt piscinae, in eas aquam large influere | |
| oportet, ut semper recens sit. | |
| Sunt item non dissimilia alia genera, ut quer- | 4.1 |
| quedulae, phalarides, sic perdices, quae, ut Archelaus | |
| scribit, voce maris audita concipiunt. quae, ut | |
| superiores, neque propter fecunditatem neque propter sua- | |
| vitatem saginantur et sic pascendo fiunt pingues. quod | 5 |
| ad villaticarum pastionum primum actum pertinere | |
| sum ratus, dixi. |