| Transi, inquit Axius, nunc in illud genus, quod | 3.10.1.1 |
| non est [ulla] villa ac terra contentum, sed requirit | |
| piscinas, quod vos philograeci vocatis amphibium. in | |
| quibus ubi anseres aluntur, nomine <alieno> chenobo- | |
| scion appellatis. horum greges Scipio Metellus et | 5 |
| M. Seius habent magnos aliquot. Merula, Seius, in- | |
| quit, ita greges comparavit anserum, ut hos quinque | |
| gradus observaret, quos in gallinis dixi. hi sunt de | |
| genere, de fetura, de ovis, de pullis, [de anseribus] | |
| de sagina. primum iubebat servum in legendo ob- | 2.1 |
| servare ut essent ampli et albi, quod plerumque pullos | |
| similes sui faciunt. est enim alterum genus varium, | |
| quod ferum vocatur, nec cum iis libenter congregantur, | |
| nec [non] aeque fit mansuetum. anseribus <ad> admit- | 3.1 |
| tendum [iis] tempus est aptissimum a bruma, ad pa- | |
| riendum et incubandum <a Kalendis Februariis vel Mar- | |
| tiis> usque ad solstitium. saliunt fere in aqua, iniguntur | |
| in flumen aut piscinam. singulae non plus qua<m> ter in | 5 |
| anno pariunt. singulis, ubi pariant, faciendum <h>aras | |
| quadratas circum binos pedes et semipedem; eas sub- | |
| sternendum palea. notandum earum ova aliquo signo, | |
| quod aliena non excudunt. ad incubandum supponunt | |
| plerumque novem aut undecim, qui hoc minus, quinque, | 10 |
| qui hoc plus, [x]xv. incubat tempestatibus dies tri- | |
| ginta, tepidioribus xxv. cum excudit, quinque diebus | 4.1 |
| primis patiuntur esse cum matre. deinde cotidie, se- | |
| renum cum est, producunt in prata, item piscinas aut | |
| paludes, iisque faciunt <h>aras supra terram aut suptus, | |
| in quas non inducunt plus vicenos pullos, easque | 5 |
| cellas provident ne habeant in solo umorem et ut | |
| molle habeant substramen e palea aliave qua re, neve | |
| qua eo accedere possint mustelae aliaeve quae bestiae | |
| noceant. anseres pascunt in umidis locis et pabulum | 5.1 |
| serunt, quod aliquem fera[n]t fructum, seruntque his | |
| herbam, quae vocatur seris, quod ea aqua tacta, etiam | |
| cum est arida, fit viridis. folia eius decerpentes dant, | |
| ne, si eo inegerint, ubi nascitur, aut obterendo per- | 5 |
| dant aut ipsi cruditate pereant: voraces enim sunt | |
| natura. quo temperandum iis, qui propter cupiditatem | |
| saepe in pascendo, si radicem prenderunt, quam edu- | |
| cere velint e terra, abrumpunt collum: perinbecillum | |
| enim id, ut caput molle. si haec <h>erba non est, dan- | 10 |
| dum hordeum aut frumentum aliut. cum est tempus | |
| farraginis, dandum, ut in seri[i] dixi. cum incubant, | 6.1 |
| hordeum iis intritum in aqua apponendum. pullis | |
| primum biduo polenta aut hordeum apponitur, tribus | |
| proximis nasturtium viride consectum minutatim ex | |
| aqua in vas aliquod. cum autem sunt inclusi in haras | 5 |
| aut speluncas, ut dixi, viceni, obiciunt iis polentam | |
| hordeaceam aut farraginem herbamve teneram aliquam | |
| concisam. ad saginandum eligunt pullos circiter ses- | 7.1 |
| quimense<m> qui sunt nati: eos includunt in saginario | |
| ibique polentam et pollinem aqua madefacta dant | |
| cibum, ita ut ter die saturent. secundum cibum large | |
| ut bibant faciunt potestatem. sic curati circiter duo- | 5 |
| bus mensibus fiunt pingues. quotienscumque sump- | |
| serunt, locus solet purgari, quod [ipsae] amant locum | |
| purum neque ipsi ullum, ubi fuerunt, relincunt purum. |