| Gallinae rusticae sunt in urbe rarae nec fere | 3.9.16.6 |
| mansuetae nisi in cavea videntur Romae, similes | |
| facie non his gallinis villaticis nostris, sed Africanis. | |
| aspectu ac facie incontaminatae in ornatibus publicis | 17.1 |
| solent poni cum psittacis ac merulis albis, item aliis | |
| id genus rebus inusitatis. neque fere in villis ova | |
| ac pullos faciunt, sed in silvis. ab his gallinis dicitur | |
| insula Gallinaria appellata, quae est in mari Tusco | 5 |
| secundum Italiam contra montes Liguscos, Intimilium, | |
| Album Ingaunum: alii ab his villaticis invectis a | |
| nautis, ibi feris factis procreatis. gallinae Africanae | 18.1 |
| sunt grandes, variae, gibber[i]ae, quas meleagridas ap- | |
| pellant Graeci. haec novissimae in triclinium genani- | |
| um introierunt e culina propter fastidium hominum. | |
| veneunt propter penuriam magno. de tribus generibus | 19.1 |
| gallinae saginantur maxime villaticae. eas includunt | |
| in locum tepidum et angustum et tenebricosum, quod | |
| motus earum et lux pinguitudinis vindicta, ad hanc | |
| rem electis maximis gallinis, nec continuo his, quas | 5 |
| Melicas appellant falso, quod antiqui, ut Thetin T[h]elim | |
| dicebant, sic Medicam Melicam vocabant. hae primo | |
| dicebantur, qua<e> ex Medica propter magnitudinem | |
| erant allatae quaeque ex iis generatae, postea propter | 20.1 |
| similitudinem amplae omnes. ex iis evulsis ex alis | |
| pinnis et e cauda farciunt turundis hordeaceis partim | |
| admixtis [e] farina lolleacia aut semine lini ex aqua | |
| dulci. bis die cibum dant, observantes ex quibusdam | 5 |
| signis ut prior sit concoctus, <ante>quam secundum | |
| dent. dato cibo, quom perpurgarunt caput, nequos | |
| habeat pedes, rursus eas concludunt. hoc faciunt us- | |
| que ad dies xxv: tunc denique pingues fiunt. quidam | 21.1 |
| et triticeo pane intrito in aquam, mixto vino bono | |
| et odorato, fa<r>ciunt, ita ut diebus xx pingues reddant | |
| ac teneras. si in farciendo nimio cibo fastidiunt, re- | |
| mittendum in datione pro portione, ac decem primis | 5 |
| processit, in posterioribus ut deminuat eadem ratione, | |
| ut vicesimus dies et primus si<n>t pare<s>. eodem modo | |
| palumbos farciunt ac reddunt pingues. |