| Ille, Turturibus item, inquit, locum constituendum | 3.8.1.1 |
| proinde magnum, ac multitudinem alere velis; eumque | |
| item ut de columbis dictum est, ut habeat ostium ac | |
| fenestras et aquam puram ac parietes ac camaras | |
| munitas tectorio; sed pro columbariis in pariete mu- | 2.1 |
| tulos aut palos in ordinem, supra quos tegeticulae | |
| cannabinae sint impositae. infimum ordinem oportet | |
| abesse a terra non minus tres pedes, inter reliquos | |
| dodrantes, a summo ad camaram [ad] semipedem, | 5 |
| aeque latum ac mutulus a pariete extare potest, in | |
| quibus dies noctesque pascuntur. cibatui quod sit, | 3.1 |
| obiciunt triticum siccum, in centenos vicenos turtures | |
| fere semodium, cottidie everrentes eorum stabula, a | |
| stercore ne offendantur, quod item servatur ad agrum | |
| colendum. ad saginandum adpo<si>tissimum tempus cir- | 5 |
| citer messem. etenim matres eorum tum optimae sunt, | |
| cum pulli plurimi gignuntur, qui ad farturam meliores. | |
| itaque eorum fructus id temporis maxime consistit. | |
| Axius, Ego quae requiro farturae [assurae] mem- | 9.1.1 |
| bra, de [palumbis] gallinis dic sodes, Merula: tum de | |
| reliquis siquid idoneum fuerit ratiocinari, licebit. Igitur | |
| sunt gallinae quae vocantur generum trium, villaticae | |
| et rusticae et Africanae. gallinae villaticae sunt, quas | 2.1 |
| deinceps rure habent in villis. de his qui ornitho- | |
| boscion instituere vult, id est adhibita scientia ac cura | |
| <ut> capiant magnos fructus, ut maxime factitaverunt | |
| Deliaci, haec quinque [maxime] animadvertant oportet: | 5 |
| de emptione, cuius modi et quam multas parent; de | |
| fetura, quem ad modum admittant et pariant; de ovis, | |
| quem ad modum incubent et excudant; de pullis, | |
| quem ad modum et a quibus educentur. hisce ap- | |
| pendix adicitur pars quinta, quem ad modum sagi- | 10 |
| nentur. ex quis tribus generibus proprio nomine vo- | 3.1 |
| cantur feminae quae sunt villaticae gallinae, mares | |
| galli, capi semimares, qui sunt castrati. gallos | |
| castrant, ut sint capi, candenti ferro inurentes ad in- | |
| fima crura, usque dum rumpatur, et quod extat ulcus, | 5 |
| oblinunt figlina creta. qui spectat ut ornithoboscion | 4.1 |
| perfectum habeat, scilicet genera ei tria paranda, ma- | |
| xime villaticas gallinas. e quis in parando eligat opor- | |
| tet fecundas, plerumque rubicunda pluma, nigris pin- | |
| nis, imparibus digitis, magnis capitibus, crista erecta, | 5 |
| amplas: hae enim ad partiones sunt aptiores. gallos | 5.1 |
| salaces qui animadvertunt, si sunt lacertosi, rubenti | |
| crista, rostro brevi pleno acuto, oculis ravis aut nigris, | |
| palea rubra subalbicanti, collo vario aut aureolo, fe- | |
| minibus pilosis, cruribus brevibus, unguibus longis, | 5 |
| caudis magnis, frequentibus pinnis; item qui elati | |
| sunt ac vociferant saepe, in certamine pertinaces et | |
| qui animalia quae nocent gallinis non modo non per- | |
| timescant, sed etiam pro gallinis propugnent. nec | 6.1 |
| tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos et | |
| Melicos et Chalcidicos, qui sine dubio sunt pulchri et | |
| ad proeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus | |
| sunt steriliores. si ducentos alere velis, locus saeptus | 5 |
| adtribuendus, in quo duae caveae coniunctae magnae | |
| constituendae, quae spectent ad exorientem versus, | |
| utraeque in longitudinem circiter decem pedum, lati- | |
| tudine dimidio minores, [quam in] altitudine paulo | |
| humiliores: <in> utraque fenestra lata tripedali<s>, et | 10 |
| eae pede altiores e viminibus factae raris, ita ut lu- | |
| men praebeant multum, neque per eas quicquam ire | |
| intro possit, quae nocere solent gallinis. inter duas | 7.1 |
| ostium sit, qua gallinarius, curator earum, ire possit. | |
| in caveis crebrae perticae traiectae sint, ut omnes | |
| sustinere possint gallinas. contra singulas perticas | |
| in pariete exclusa sint cubilia earum. ante sit, ut | 5 |
| dixi, vestibulum saeptum, in quo diurno tempore esse | |
| possint atque in pulvere volutari. praeterea sit cella | |
| grandis, in qua curator habitet, ita ut in parietibus | |
| circum omnia plena sint cubilia gallinarum aut ex- | |
| culpta aut adficta firmiter. motus enim, cum incubat, | 10 |
| nocet. in cubilibus, cum parturient, acus substernen- | 8.1 |
| dum; cum pepererunt, tollere substramen et recens | |
| aliut subicere, quod pulices et cetera nasci solent, | |
| quae gallinam conquiescere non patiuntur; ob quam | |
| rem ova aut inaequabiliter maturescunt aut conse- | 5 |
| nescunt. quae velis incubet, negant plus xxv opor- | |
| tere ova incubare, quamvis propter fecunditatem pe- | |
| per<er>it plura. optimum esse partum <ab> aequinoctio | 9.1 |
| verno ad autumnale. itaque quae ante aut post nata | |
| sunt et etiam prima eo tempore, non supponenda; et | |
| ea quae subicias, potius vetulis quam pullitris, et quae | |
| rostra aut ungues non habeant acutos, quae debent | 5 |
| potius in concipiendo occupatae esse quam incubando. | |
| adpositissimae ad partum sunt anniculae aut bimae. | |
| si ova gallinis pavonina subicias, cum iam decem | 10.1 |
| dies fovere coepit, tum denique gallinacia subicere, | |
| ut una excudat. gallinaciis enim pullis bis deni dies | |
| opus sunt, pavoninis ter noveni. eas includere oportet, | |
| ut diem et noctem incubent, praeterquam [a] mane et | 5 |
| vespere, dum cibus ac potio is detur. curator oportet | 11.1 |
| circumeat diebus interpositis aliquot ac vertere ova, | |
| ut aequabiliter concalefiant. ova plena sint atque utilia | |
| necne, animadverti aiunt posse, si demiseris in aquam, | |
| quod inane natet, plenum desidit: qui ut hoc intel- | 5 |
| legant concutiant, errare, quod [inanes] vitales venas | |
| confundant in iis. idem aiunt, cum ad lumen sustu- | |
| leris, quod perluceat, id esse [ob] inane. qui haec | 12.1 |
| volunt diutius servari, perfricant sale minuto aut | |
| muria tres aut quattuor horas eaque abluta condunt | |
| in furfures aut acus. in supponendo ova observant | |
| ut sint numero inparia. ova, quae incubantur, habe- | 5 |
| antne semen pulli, curator quadriduo post quam in- | |
| cubari coepit intellegere potest. si contra lumen | |
| tenuit et purum unius modi esse animadvertit, putant | |
| eiciendum et aliud subiciundum. excusos pullos sub- | 13.1 |
| ducendum ex singulis nidis et subiciendum ei quae | |
| habeat paucos; ab eaque, si reliqua sint ova pauciora, | |
| tollenda et subicienda aliis, quae nondum excuderunt | |
| et minus habent triginta pullos. hoc enim gregem | 5 |
| maiorem non faciendum. obiciendum pullis diebus xv | |
| primis mane subiecto pulvere, ne rostris noceat terra | |
| dura, polentam mixtam cum nasturti[i] semine et aqua | |
| aliquanto ante facta<m> intrita<m>, ne tum denique | |
| in eorum corpore turgescat: aqua prohibendum. qua | 14.1 |
| de clunibus coeperint habere pinnas, e capite, e collo | |
| eorum crebro eligendi pedes: saepe enim propter eos | |
| consenescunt. circum caveas eorum incendendum cor- | |
| num cervinum, ne quae serpens accedat, quarum be- | 5 |
| stiarum ex odore solent interire. prodigendae in sole<m> | |
| et in stercilinum, ut volutare possint, quod ita alibi- | |
| liores fiunt; neque pullos, sed omne ornithoboscion | 15.1 |
| cum aestate, tum utique cum tempestas sit mollis | |
| atque apricum; intento supra rete, quod prohibeat | |
| eas extra saepta evolare et in eas involare extrin- | |
| secus accipitrem aut quid aliut; evitantem caldorem | 5 |
| et frigus, quod utrumque iis adversum. cum iam pinnas | |
| habebunt, consuefaciundum ut unam aut duas sectentur | |
| gallinas, ceterae ut potius ad pariendum sint expe- | |
| ditae, quam in nutricatu occupatae. incubare oportet | 16.1 |
| incipere secundum novam lunam, quod fere quae ante, | |
| pleraque non succedunt. diebus fere viginti excudunt. | |
| de quibus villaticis quoniam vel nimium dictum, bre- | |
| vitate reliqua conpensabo. | 5 |