| Interea venit apparitor Appi a consule et augures | 3.7.1.1 |
| ait citari. ille foras exit e villa. at in villam intro | |
| involant columbae, de quibus Me[de columbis]rula Axio, | |
| Si umquam [ex] peristerotrophio<n> constituisses, has | |
| tuas esse putares, quamvis ferae essent. duo enim genera | 5 |
| earum in peristerotrophio esse solent, unum agreste, ut | |
| alii dicunt, saxatile, quod habetur in turribus ac colu- | |
| minibus villae, a quo appellatae columbae, quae prop- | |
| ter timorem naturalem summa loca in tectis captant: | |
| quo fit ut agrestes maxime sequantur turres, in quas | 10 |
| ex agro evolant suapte sponte ac remeant. alterum | 2.1 |
| genus [illud] columbarum est clementius, quod cibo | |
| domestico contentum intra limina ianuae solet pasci. | |
| hoc genus maxime est colore albo, illut alterum agreste | |
| sine albo, vario. ex iis duabus stirpibus fit miscel- | 5 |
| lum tertium genus fructus causa, atque incedunt in | |
| locum unum, quod alii vocant peristerona, alii peri- | |
| sterotrophion, in quo uno saepe vel quinque milia | |
| sunt inclusae. peristeron fit ut testudo magna, camara | 3.1 |
| tectus, uno ostio angusto, fenestris punicanis aut lati- | |
| oribus reticulatis utrimque, ut locus omnis sit inlustris, | |
| neve quae serpens aliutve quid animal maleficum in- | |
| troire queat. intrinsecus quam levissimo marmorato | 5 |
| toti parietes ac camarae oblinuntur et extrinsecus | |
| circum fenestras, ne mus aut lacerta qua adrepere ad | |
| columbaria possit. nihil enim timidius columba. sin- | 4.1 |
| gulis paribus columbaria fiunt rutunda in ordinem | |
| crebra, ordines quam plurimi possunt a terra usque | |
| ad camaram. columbaria singula esse oportet ut os | |
| habeat, quo modo introire et exire possit, intus ter- | 5 |
| narum palmarum ex omnibus partibus. sub ordines | |
| singulos tabulae fictae ut sint bipalmes, quo utantur | |
| vestibulo ac prodeant. aquam esse oportet quae in- | 5.1 |
| fluat, unde et bibere et ubi lavari possint. permundae | |
| enim sunt hae volucres. itaque pastorem columbarum | |
| quotquot mensibus crebro oportet everrere: est enim | |
| quod eum inquinat locum appositum ad agri culturam, | 5 |
| ita ut hoc optimum esse scripserint aliquot. si[ve]quae | |
| columba quid offenderit, ut medeatur; siqua<e> perierit, | |
| ut efferatur; siqui pulli idonei sunt ad vendendum, | |
| promat. item quae fetae sunt, [in] certum locum ut | 6.1 |
| disclusum ab aliis rete habeat, quo transfera<n>tur, e | |
| quo foras ex peristerone evolare possint matres[que]. | |
| quod faciunt duabus de causis: una, si fastidiunt aut | |
| inclusae consenescunt, quod libero aere, cum exierint | 5 |
| in agros, redintegrentur: altera de causa propter in- | |
| licium ipsae enim propter pullos, quos habent, utique | |
| redeunt, nisi a corvo occisae aut ab accipitre inter- | |
| ceptae. quos columbarii interficere solent duabus virgis | 7.1 |
| viscatis defictis in terra inter se curvatis, cum inter | |
| eas posuerint obligatum animal, quod [item] petere | |
| soleant accipitres, qui ita decipiuntur, cum se ob- | |
| leverunt visco. columbas redire solere ad locum licet | 5 |
| animadvertere, quod multi in theatro e sinu missas | |
| faciunt, atque ad locum redeunt, quae nisi reverteren- | |
| tur, non emitterentur. cibus apponitur circum parietes | 8.1 |
| in canalibus, quas extrinsecus per fistulas supplent. | |
| delectantur milio, tritico, hordeo, piso, fasiolis, ervo. | |
| item fere haec, in turribus ac summis villis qui habent | |
| agrestes columbas, quaad possunt, imitandum. in peri- | 5 |
| steronas aetate bona parandum, neque pullos neque | |
| vetulas, totidem mares quot feminas. nihil columbis | 9.1 |
| fecundius. itaque diebus quadragenis concipit et parit | |
| et incubat et educat. et hoc fere totum annum fa- | |
| ciunt: tantummodo intervallum faciunt a bruma ad | |
| aequinoctium vernum. pulli nascuntur bini, qui simu- | 5 |
| lac creverunt et habent robor, cum matribus pariunt. | |
| qui solent saginare pullos columbinos, quo pluris ven- | |
| dant, secludunt eos, cum iam pluma sunt tecti. deinde | |
| manducato candido farciunt pane: hieme hoc bis, ae- | |
| state ter, mane meridie vesperi: hieme demunt cibum | 10 |
| medium. qui iam pinnas incipiunt habere, relincunt | 10.1 |
| in nido inlisis cruribus et matribus, uberius ut cibo | |
| uti possint, obiciunt. eo enim totum diem se et pullos | |
| pascunt. qui ita educantur, celerius pinguiores fiunt | |
| quam alii, et candidae fiunt parentes eorum. Romae, | 5 |
| si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, | |
| paria singula volgo veneunt ducenis nummis nec non | |
| eximia singulis milibus nummum. quas nuper cum | |
| mercator tanti emere vellet a L. Axio, equite Romano, | |
| minoris quadringentis denariis daturum negavit. Axius, | 11.1 |
| Si possem emere, inquit, peristerona factum, quem ad | |
| modum, in aedibus cum habere vellem, emi fictilia | |
| columbaria, iam issem emptum e<t> mi<si>ssem ad vil- | |
| lam. Quasi vero, inquit Pica, non in urbe quoque sint | 5 |
| multi. an tibe columbaria qui in tegulis habent, non | |
| videntur habere peristeronas, cum aliquot supra cen- | |
| tum milium sestertium habeant instrumentum? e quis | |
| alicuius totum emas censeo, et antequam aedificas rure, | |
| magnum condiscas hic in urbe cotidie lucrum assem | 10 |
| semissem condere in loculos. tu[m], Merula, sic perge | |
| deinceps. |