| Cum haec loqueremur, clamor fit in campo. nos | 3.5.18.1 |
| athletae comitiorum [ima] cum id fieri non miraremur | |
| propter studia suffragatorum et tamen scire vellemus, | |
| quid esset, venit ad nos Pantul[a]eius Parra, narrat ad | |
| tabulam, cum diriberent, quendam deprensum tesse- | 5 |
| rulas coicientem in loculum, eum ad consulem tractum | |
| a fautoribus competitorum. Pavo surgit, quod eius | |
| candidati custos dicebatur deprensus. | |
| Axius, De pavoni<bus>, inquit, libere licet dicas, | 6.1.1 |
| quoniam discessit Fircellius, qui, secus siquid diceres | |
| de iis, gentilitatis causa fortasse an tecum duceret | |
| serram. Qu<o>i Merula, De pavonibus nostra memoria, | |
| inquit, greges haberi coepti et venire magno. ex iis | 5 |
| M. Aufidius Lurco supra sexagena milia nummum in | |
| anno dicitur capere. ii aliquanto pauciores esse de- | |
| bent mares quam feminae, si ad fructum spectes; si | |
| ad delectationem, contra: formosior enim mas. pa- | 2.1 |
| scendi greges agrestes. transmarini esse dicuntur in | |
| insulis, Sami in luco Iunonis, item in Planasia [in] | |
| insula M. Pisonis. hi ad greges constituendos paran- | |
| tur bona aetate et bona forma. huic enim natura formae | 5 |
| e volucribus dedit palmam. ad admissuram haec mi- | |
| nores bimae non idoneae nec iam maiores natu. pa- | 3.1 |
| scuntur omne genus obiecto frumento, maxime hordeo. | |
| itaque Seius iis dat in menses singulos hordei sin- | |
| gulos modios, ita ut in fetura det uberius, antequam | |
| salire incipiant. <in> has a procuratore ternos pullos | 5 |
| exigit eosque, cum creverunt, quinquagenis denariis | |
| vendit, ut nulla avis hunc assequatur fructum. prae- | 4.1 |
| terea ova emit ac supponit gallinis, ex quibus [ex iis] | |
| excusos pullos refert in testudinem eam, in qua pa- | |
| vones habet. quod tectum pro multitudine pavonum | |
| fieri debet et habere cubilia discreta, tectorio levata, | 5 |
| quo neque serpens neque bestia accedere ulla possit; | |
| praeterea habere locum ante se, quo pastum exeant | 5.1 |
| diebus apricis. utrumque locum purum esse volunt | |
| hae volucres. itaque pastorem earum cum vatillo cir- | |
| cumire oportet ac stercus tollere ac conservare, quod | |
| et ad agri culturam idoneum est et ad substramen | 5 |
| pullorum. primus hos Q. Hortensius augurali adi- | 6.1 |
| tiali cena posuisse dicitur, quod potius factum tum | |
| luxuriosi quam severi boni viri laudabant. quem cito | |
| secuti multi extulerunt eorum pretia, ita ut ova eorum | |
| denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex | 5 |
| centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, | |
| ut quidem Abuccius aiebat, si in singulos ternos exi- | |
| geret pullos, perfici sexagena posse. |