LIBER XXI
De magistratuum imperio et potestate
Gel. N.A. 13.12.5
  In magistratu habent alii uocationem, alii prensionem, alii 21.2.1
neutrum; uocationem, ut consules et ceteri, qui habent im-
perium; prensionem, ut tribuni plebis et alii, qui habent uia-
torem; neque uocationem neque prensionem, ut quaestores et
ceteri, qui neque lictorem habent, neque uiatorem. Qui uoca- 5
tionem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et
haec omnia siue adsunt quos uocant siue acciri iusserunt. Tri-
buni plebis uocationem habent nullam; neque minus multi im-
periti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non
modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari iusserunt. 10
Ego triumuirum uocatus a Porcio tribuno plebis non iui, auc-
toribus principibus, et uetus ius tenui. Item tribunus cum
essem, uocari neminem iussi, nec uocatum a collega parere
inuitum.
Gel. N.A. 13.13.4
  Qui potestatem neque uocationis populi uiritim habent, 3.1
neque prensionis, eos magistratus a priuato in ius quoque uocari
est potestas. M. Laeuinus, aedilis curulis, a priuato ad prae-
torem in ius est eductus, nunc stipati seruis publicis non modo
prendi non possunt, sed etiam ultro submouent populum. 5
LIBER XXII
De bello et pace
Gel. N.A. 1.25.1
  Indutiae sunt pax castrensis paucorum dierum. 22.1.1
  Indutiae sunt belli feriae. 2.1
Serv. A. 11.682
  Sparum, telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui 7.1
spari uocantur.
Serv. A. 8.128
  Cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis 11.1
ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem.