LIBER XXIII
De iudiciis
Non. 216M
  Ut etiam mutant ii, qui oues duos, non duas dicunt, Ho- 23.1.1
merum secuti, qui ait πολλοὶ δ’ ὄϊες.
  <M.> Terentio, quando citatus neque respondit neque ex- 2.1
cusatus est, ei ego unum ouem mulctam dico.
LIBER XXV
De rebus in usum publicum inuentis
Gel. N.A. 17.3.4
  Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare 25.4.1
puto, quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In
Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque
ex ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naues loris sue-
bant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis rebus, 5
a quibus σπάρτα appellabant.