Liber XV de dis incertis
August. C.D. 7.17
Cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero, re- 204.1
prehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et
posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum,
ut in primo libro quae dixi in dubitationem revocem, quam
in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam. 5
Char. GL 1.147K
volgus rumorem 224.1
Liber XVI
de dis praecipuis atque selectis
August. C.D. 7.17
de diis . . . populi Romani publicis, quibus aedes dedicave- 228.1
runt eosque pluribus signis ornatos notaverunt, in hoc
libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonios scribit, quid
putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec
opinari, dei scire. 5
Ianus
August. C.D. 7.8
poetae Latini caelum 232.1
vocaverunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum
ad dentes versus et introrsus ad fauces.