Iuppiter
August. C.D. 7.9
deus est . . . habens potestatem causarum, quibus 235.1
aliquid fit in mundo.
quoniam penes Ianum . . . sunt prima, penes Iovem summa. 236.1
Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim vin-
cuntur a summis, quia, licet prima praecedant tempore,
summa superant dignitate.
August. C.D. 7.12
et Pecunia . . . vocatur, quod eius sunt omnia. 238.1
Saturnus
August. C.D. 7.13
Unus . . . de principibus deus, penes quem satio- 239.1
num omnium dominatus est.
August. C.D. 7.19
Saturnum . . . dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum 242.1
devorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et
quod illi pro Iove gleba obiecta est devoranda, significat,
manibus humanis obrui coeptas serendo fruges,
antequam utilitas arandi esset inventa. 5
falcem habet . . . propter agriculturam . . . 243.1
quod Caelum . . . patrem Saturnus castrasse in fabulis dicitur, 245.1
hoc significat penes Saturnum, non penes Caelum semen
esse divinum.
sine quo semen . . . non potest esse fecundum. 246.1