| M. TERENTI VARRONIS DE VITA POPVLI ROMANI | |
| AD Q. CAECILIVM POMPONIVM ATTICVM | |
| LIBRORVM IIII RELIQVIAE | |
| LIBER I | |
| Char. GL 1.126K | |
| neque ille Callicles, quaternum digitum tabellis no- | 1.1 |
| bilis cum esset factus, tamen in pingendo ascendere | |
| potuit ad Euphranoris altitudinem. | |
| Non. 177M | |
| neque enim obsonium, in totam cenam coemptum ex | 2.1 |
| uariis rebus, cum coniectum in unam sportam per- | |
| spicitur. | |
| Non. 15M | |
| neque ita ut in singulis rebus diutius moremur, ut dixi, | 3.1 |
| atque enodare subtilius uelimus. | |
| Non. 44M | |
| hanc deam Aelius putat esse Cererem; sed quod | 4.1 |
| in asylum qui confugisset panis daretur, esse nomen | |
| fictum a pane dando, pandere, quod est aperire. | |
| Non. 490M | |
| sed quod ea et propter talem mixturam inmoderatam | 5.1 |
| exacescunt, itaque quod temperatura moderatur in | |
| Romuli uita triplicis ciuitatis. | |
| Non. 287M | |
| Mettium Fufetium propter perfidiam interemit, poene | 6.1 |
| imperiosius, quam humanius; nam equis ad curricu- | |
| lum ex utraque parte diligatum distraxit. | |
| Non. 531M | |
| Tullum Hostilium in Veliis, ubi nunc est aedis deum | 7.1 |
| Penatium; Ancum in Palatio, ad portam Mugionis, | |
| secundum uiam, sub sinistra. | |
| Non. 43M | |
| et extra urbem in regiones XXVI agros uiritim liberis | 8.1 |
| adtribuit. | |
| Non. 67M | |
| quibus erant pecuniae satis, locupletis, adsiduos; con- | 9.1 |
| trarios proletarios. adsiduo neminem uindicem uolue- | |
| runt locupleti. | |
| Non. 43M | |
| pecuniaque erat parua: ab eo paupertas dicta, cuius | 10.1 |
| paupertatis magnum testimonium est. | |
| Non. 189M | |
| aut bouem aut ouem aut uerbecem habet signum. | 11.1 |
| Non. 322M | |
| cum interea in lucubrando faceret iuxta ancillas lanam. | 12.1 |
| Non. 494M | |
| haec aedis, quae nunc est, multis annis post facta sit. | 13.1 |
| quia omnia regis temporibus delubra parua facta. | |
| Non. 162M | |
| ut in cetero cultu quae sunt, consentanea, quod sunt | 14.1 |
| paupertina, sine elegantia ac cum castimonia. | |
| quid inter hos Ioues intersit et eos, qui ex marmore, | 15.1 |
| ebore, auro nunc fiunt, potes animaduertere et ho- | |
| rum temporum diuitias et illorum paupertates. | |
| Non. 189M | |
| et a quibusdam dicitur esse uirginis Fortunae ab eo, | 17.1 |
| quod duabus undulatis togis est opertum, proinde ut | |
| non reges nostri et undulatas et praetextatas togas | |
| soliti sint habere. | |
| Non. 23M | |
| itaque calendis calabantur, id est uocabantur; et ab eo | 18.1 |
| calendae appellatae, quod est tractum a Graecis, qui | |
| καλεῖν uocare dixerunt. | |
| Non. 135M | |
| quibus temporibus in sacris fabam iactant noctu ac | 19.1 |
| dicunt se Lemurios domo extra ianuam eicere. | |
| Non. 341M | |
| quod calendis Iuniis et publice et priuatim fabatam | 21.1 |
| pultem dis mactant. | |
| Non. 114M | |
| in eorum enim sacris, liba cum sunt facta, incerni | 22.1 |
| solere farris semine; ac dicere se ea februare, id est | |
| pura facere. | |
| Non. 21M | |
| etiam pellis bubulas oleo perfusas percurrebant ibique | 23.1 |
| cernuabant. a quo ille uersus uetus est in carminibus: | |
| "ibi pastores lúdos faciunt córiis Consuália". | |
| Non. 494M | |
| primum de re familiari ac partibus; secundo de uictuis | 24.1 |
| consuetudine primigenia; tertio de disciplinis priscis | |
| necessariis uitae. | |
| Non. 86M | |
| qui primus uxorem ducebat, duabus culcitis ac duabus | 26.1 |
| toros plagulis cum strasset. | |
| Non. 55M | |
| qua fini sit antica et postica. in postica parte erat cu- | 28.1 |
| lina, dicta ab eo quod ibi colebant ignem. locupletio- | |
| rum domus quam fuerint angustiis paupertinis coa- | |
| ctae, ipsa nomina declarant. | |
| Non. 83M | |
| ad focum hieme ac frigoribus cenitabant; aestiuo tem- | 29.1 |
| pore in loco propatulo: rure in chorte; in urbe in | |
| tabulino, quod maenianum possumus intellegere ta- | |
| bulis fabricatum. | |
| Non. 152M | |
| nec pistoris nomen erat, nisi eius qui ruri far pinse- | 32.1 |
| bat. nominati ita eo quod pinsunt. | |
| Non. 63M | |
| pastillos et panes: haec uocabula pastus, quod esse | 33.1 |
| pascere dicebant. | |
| Non. 531M | |
| cocula, quî coquebant panem, primum sub cinere, po- | 34.1 |
| stea in forno. | |
| Non. 62M | |
| proinde ut elixum panem ex farre et aqua frigida | 35.1 |
| fingebant. | |
| Non. 59M | |
| a farre; quod adoreum est, id quo scelerati | 36.1 |
| uti non debeant, non triticum, sed far. | |
| Non. 424M | |
| ideoque hoc ab ore dicitur osculum, non a suauitate, | 37.1 |
| unde, quod simile est, sauium. | |
| Non. 68M | |
| quantopere abstemias mulieres uoluerint esse, uel ex | 38.1 |
| uno exemplo potest uideri. | |
| Non. 551M | |
| antiquae mulieres maiores natu bibebant loream aut sa- | 39.1 |
| pam aut defretum aut passum <aut moriolam>, | |
| quam murrinam quidem Plautus appellari putat, | |
| <quamquam ipse in Acharistione ait: panem et po- | |
| len> tam uinum murrinam. | 5 |
| loream dicebant in uindemia cum expressissent acinis | 40.1 |
| mustum et folliculos in dolium coniecissent <eoque | |
| aquam addidissent>. | |
| passam nominabant si in uindemia uuam diutius coctam | 41.1 |
| legerent eamque passi essent in sole aduri; uino ad- | |
| dito <uel> lorea passum uocare coeperunt <quod | |
| ex ea expressum>. | |
| moriolam nominabant quod ex uuis expressum erat pas- | 42.1 |
| sum et ad folliculos reiculos et uinacia adiciebant. | |
| sapam appellabant quod de musto ad mediam partem | 43.1 |
| decoxerant; defretum, si ex duabus partibus ad ter- | |
| tiam redegerant deferuefaciendo. | |
| Non. 541M | |
| praeterea quod in lecto togas ante habebant. ante enim | 44.1 |
| olim toga fuit conmune uestimentum et diurnum et | |
| nocturnum et muliebre et uirile. | |
| Non. 542M | |
| posteaquam binas tunicas habere coeperunt, institue- | 45.1 |
| runt uocare subuculam et indusium. | |
| Non. 548M | |
| caltula est palliolum praecinctui, quo nudae infra pa- | 46.1 |
| pillas praecinguntur; quo mulieres nunc et eo magis | |
| utuntur, postquam subuculis desierunt. | |
| Non. 542M | |
| tunicas neque capitia neque strophia neque zonas. | 47.1 |
| neque id ab orbita matrum familias instituti, quod eae | 48.1 |
| pectore ac lacertis erant apertis nec capitia habebant. | |
| ex quo mulieres in aduersis rebus ac luctibus, cum | 49.1 |
| omnem uestitum delicatiorem ac luxuriosum postea | |
| institutum ponunt, ricinia sumunt. | |
| Non. 236M | |
| minoris natu capite aperto erant, capillo pexo, utique | 50.1 |
| innexis crinibus. | |
| Non. 546M | |
| dicuntur enim patellae, salini, acetabula, catini, pa- | 51.1 |
| tinae. | |
| Non. 547M | |
| itaque ea sibi modo ponere ac suspendere quae utilitas | 52.1 |
| postularet: trulleum, matellionem, peluim, nassi- | |
| ternam, non quae luxuriae causa essent parata. | |
| . . . urceolum aquae manale uocamus, quod eo aqua in | |
| trulleum effundatur; unde manalis lapis appella- | 5 |
| tur in pontificalibus sacris, qui tunc mouetur cum | |
| pluuiae exoptantur; ita apud antiquissimos manale | |
| sacrum uocari quis non nouerit? unde nomen il- | |
| lius. | |
| Non. 544M | |
| item ex aere, ut urnulas, aquales, matulas, creteras. | 53.1 |
| Non. 545M | |
| item erant uasa uinaria: sini, cymbia, culignae, pate- | 54.1 |
| rae, guti, sextarii, simpuuium. | |
| Non. 547M | |
| etiamnunc pocula quae uocant capulas ac capides; item | 55.1 |
| armillum, quod est urceoli genus uinarii. | |
| Non. 546M | |
| quod, antequam nouum doliis prolatum, cum etiam id | 56.1 |
| genus uasorum calpar diceretur, id uinum calpar | |
| appellatum. | |
| Non. 544M | |
| antiquissimi in conuiuiis utres uini primo, postea tinas | 57.1 |
| ponebant, id est oris longi cum operculo, aut cupas, | |
| tertio amphoras. | |
| Sch. Veron. Verg. Ecl. 7.33 | |
| <Lepestam di>cebant ubi erat uinum in mensa po- | 58.1 |
| situm, aut galeolam aut sinum; tria haec similia | |
| sunt, pro quibus nunc <acratophor>on ponitur. | |
| Non. 547M | |
| ut fere habent aeneum illi qui uenditant oleum. lepestae | 59.1 |
| etiamnunc Sabinorum fanis pauperioribus plerisque | |
| aut fictiles sunt aut aeneae. | |
| Non. 11M | |
| quod frontem lecticae struebant, ex ea herba torta to- | 60.1 |
| rum appellatum. hoc quod inicitur etiamnunc toral | |
| dicitur; lecticam quî inuoluebant, segestria appella- | |
| bant. |