| LIBER II | |
| Non. 498M | |
| ut noster exercitus ita sit fugatus, ut Galli Romae | 61.1 |
| praeter Capitolium sint potiti neque inde ante sex | |
| menses cesserint. | |
| Non. 228M | |
| auri pondo duo milia acceperunt ex aedibus sacris et | 62.1 |
| matronarum ornamentis; a quibus postea id aurum et | |
| torques aureae multae relatae Romam atque conse- | |
| cratae. | |
| Non. 485M | |
| quibuscum turpe fecerant foedus sine publico consilio, | 63.1 |
| dediderunt hosti. quid quod Decius imperator pro | |
| exerciti salute se dis Manibus deuouit? | |
| Non. 532M | |
| qua abstinentia uiri mulieresque Romanae fuerint, | 64.1 |
| quod a rege munera eorum noluerit nemo accipere. | |
| Non. 494M | |
| multi praediti pudore et pudicitia adulescentis perie- | 65.1 |
| runt, cum maiore parte eius graduis aetatis stipendia | |
| facerent. | |
| Non. 287M | |
| distractione ciuium elanguescit bonum proprium ciui- | 66.1 |
| tatis atque aegrotare incipit et consenescit. | |
| Non. 481M | |
| propter res secundas sublato metu non in conmune | 67.1 |
| spectant, sed suum quisque diuersi conmodum foci- | |
| latur. | |
| Non. 24M | |
| quod idem dicebantur consules et praetores; quod | 68.1 |
| praeirent populo, praetores: quod consulerent senatui, | |
| consules. | |
| Non. 519M | |
| itaque quod hos arbitros instituerunt populi, censores | 69.1 |
| appellarunt: idem enim ualet censere et arbitrari. | |
| Non. 57M | |
| itaque propter curam locum quoque, quo suam quisque | 70.1 |
| domo senator confert, curiam appellant. | |
| Non. 523M | |
| cum in quintum gradum peruenerant atque habebant | 71.1 |
| sexaginta annos, tunc denique erant a publicis nego- | |
| tiis liberi atque otiosi. ideo in prouerbium quidam | |
| putant uenisse, ut diceretur sexagenarios de ponte | |
| deici oportere, id est quod suffragium non ferant, | 5 |
| quod per pontem ferebant. | |
| Non. 532M | |
| hoc interuallo primum forensis dignitas creuit atque ex | 72.1 |
| tabernis lanienis argentariae factae. | |
| Non. 465M | |
| nihilo magis propter argenti facti multitudinem îs erat | 73.1 |
| furandum, quod propter censorum seueritatem nihil | |
| luxuriosum habere licebat. | |
| Non. 180M | |
| aut aliqua ex argentaria trutina aut lingula pensum | 74.1 |
| prae se omnes ferent. | |
| Non. 529M | |
| itaque bella et tarde et magna diligentia suscipiebant, | 75.1 |
| quod bellum nullum nisi pium putabant geri opor- | |
| tere: priusquam indicerent bellum îs, a quibus iniu- | |
| rias factas sciebant, faetiales legatos res repetitum | |
| mittebant quattuor, quos oratores uocabant. | 5 |
| Non. 528M | |
| uerbenatus ferebat uerbenam; eidem erat caduceus, pa- | 76.1 |
| cis signum; quam Mercuri uirgam possumus aesti- | |
| mare. | |
| Non. 532M | |
| stipendium appellabatur quod aes militi semenstre aut | 77.1 |
| annuum dabatur; cui datum non esset propter igno- | |
| miniam, aere dirutus. | |
| Non. 112M | |
| cum a noua nupta ignis in face adferretur <e> foco | 78.1 |
| eius sumtus, cum fax ex spinu alba esset et eam puer | |
| ingenuus anteferret. | |
| Non. 182M et 302M | |
| contra a nouo marito cum item e foco in titione ex | 79.1 |
| felici arbore et in aquali aqua adlata esset. | |
| Non. 312M | |
| mensa anteponebatur cum culleo ac uino, quo quae | 80.1 |
| ueniebant ad fetam amicae gratulatum, dis macta- | |
| bant. | |
| Non. 528M | |
| natus si erat uitalis ac sublatus ab obstetrice, statue- | 81.1 |
| batur in terra, ut aspiceretur rectus esse; dis coniu- | |
| galibus Pilumno et Picumno in aedibus lectus ster- | |
| nebatur. | |
| Non. 156M | |
| sic in priuatis domibus pueri liberi et puerae ministra- | 83.1 |
| bant. | |
| Non. 77M | |
| <sic aderant etiam> in conuiuiis pueri modesti ut | 84.1 |
| cantarent carmina antiqua, in quibus laudes erant | |
| maiorum et assa uoce et cum tibicine. | |
| Non. 56M | |
| nec minus alio in genere sunt ludi uelites Galli, Ger- | 85.1 |
| mani petauristae. |