| LIBER III | |
| Non. 57M | |
| tum appellatus est dilectus et ab electione legio. ab | 86.1 |
| hac superuacaneorum consuetudine adscribuntur. | |
| Non. 520M | |
| qui de ascriptiuis, cum erant adtributi decurionibus | 87.1 |
| et centurionibus, qui eorum habent numerum, accen- | |
| si uocabantur. eosdem etiam quidam uocabant feren- | |
| tarios, qui depugnabant fundis et lapidibus, his ar- | |
| mis quae ferrentur, non quae tenerentur. | 5 |
| Non. 68M | |
| referentibus centurionibus et decurionibus adoptati in | 88.1 |
| cohortes subibant, ut semper plenae essent legiones. | |
| a quo optiones in turmis decurionum et in cohorti- | |
| bus centurionum appellati. | |
| Non. 553M | |
| rorarii appellati quod imbribus fere primum rorare | 89.1 |
| incipit. | |
| Non. 555M | |
| qui gladiis cincti sine scuto cum binis gaesis essent. | 90.1 |
| Non. 344M | |
| qui in exercitu donati essent et equo publico mere- | 91.1 |
| rent. | |
| Non. 149M | |
| animaduertendum primum, quibus de causis et quem- | 92.1 |
| admodum constituerint paces; secundum, qua fide | |
| et iustitia eas coluerint. | |
| Non. 529M | |
| si cuius legati uiolati essent, qui id fecissent, quamuis | 93.1 |
| nobiles essent, uti dederentur ciuitati statuerunt; fae- | |
| tialesque uiginti, qui de his rebus cognoscerent, iu- | |
| dicarent et statuerent et constituerent. | |
| Non. 518M | |
| P. Aelius Paetus cum esset praetor urbanus et sedens | 94.1 |
| in sella curuli ius diceret populo, picus Martius aduo- | |
| lauit atque in capite eius adsedit. | |
| Non. 484M | |
| posteaquam Q. Fabio Maximo dictatore * * * senatuis. | 95.1 |
| Non. 163M | |
| Delphos Apollini munera missa, corona aurea pondo | 97.1 |
| ducentum. | |
| cum Poenus in fretum obuiam uenisset nostris et | 98.1 |
| quosdam cepisset, crudelissime pro palangis carinis su- | |
| biecerat, quo metu debilitaret nostros. | |
| Non. 535M | |
| quod antiqui pluris tabulas coniunctas codices dice- | 99.1 |
| bant; a quo in Tiberi nauis codicarias appellamus. | |
| Non. 552M | |
| nam postea C. Lutatio consuli ad Aegatis insulas, cum | 100.1 |
| ipse catapulta ictus esset <ideoque pugnae interesse | |
| non posset, triumphus decretus>. | |
| Non. 94M | |
| ut eius conuiuium, qui triumpharet in Capitolio, | 101.1 |
| uideretur esse proprium, ut ipse potius domum red- | |
| duceretur cenatus a conuiuio. | |
| Non. 149M | |
| itaque rettulit auri pondo mille octingentum septua- | 102.1 |
| ginta quinque. | |
| Non. 520M | |
| nam lateres argentei atque aurei primum conflati atque | 103.1 |
| in aerarium conditi. | |
| Non. 163M | |
| quod humatus non sit, heredi porca praecidanea | 104.1 |
| suscipienda Telluri et Cereri. aliter familia pura | |
| non est. | |
| Non. 549M | |
| ut dum supra terram esset, riciniis lugerent, funere ip- | 105.1 |
| so, ut pullis pallis amictae. | |
| Non. 550M | |
| propinquae adulescentulae etiam anthracinis, proxumae | 106.1 |
| amiculo nigello, capillo demisso sequerentur luctum. | |
| Serv. Dan. A. 1.727 | |
| facibus aut candela simplici aut ea ex funiculo facta, | 107.1 |
| earum fastigia, quibus eas figebant, appellarunt fu- | |
| nalia. | |
| Non. 145M et 67M | |
| ibi a muliere, quae optuma uoce esset, perquam lau- | 110.1 |
| dari; dein neniam cantari solitam ad tibias et fides | |
| eorum qui ludis tricas curitassent. haec mulier uocitata | |
| olim praefica usque ad Poenicum bellum. | |
| Serv. A. 6.216 | |
| 'ilicet'. | 111.1 |
| Non. 537M | |
| quot ex hereditate Attalica aulaea, clamides, pallae, | 112.1 |
| plagae, uasa aurea. | |
| Non. 547M | |
| ad Sybaritanam praedam, in qua sunt tripodes, crete- | 113.1 |
| rae, anancaea, opera nobilium toreutarum. |