ECLOGA II
|
|
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
|
2.1
|
delicias domini, nec quid speraret habebat.
|
|
tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
|
|
adsidue ueniebat. ibi haec incondita solus
|
|
montibus et siluis studio iactabat inani:
|
5
|
'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
|
|
nil nostri miserere? mori me denique cogis?
|
|
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,
|
|
nunc uiridis etiam occultant spineta lacertos,
|
|
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
|
10
|
alia serpyllumque herbas contundit olentis.
|
|
at mecum raucis, tua dum uestigia lustro,
|
|
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
|
|
nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
|
|
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
|
15
|
quamuis ille niger, quamuis tu candidus esses?
|
|
o formose puer, nimium ne crede colori:
|
|
alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur.
|
|
despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
|
|
quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans.
|
20
|
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
|
|
lac mihi non aestate nouum, non frigore defit.
|
|
canto quae solitus, si quando armenta uocabat,
|
|
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
|
|
nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi,
|
25
|
cum placidum uentis staret mare. non ego Daphnin
|
|
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
|
|
o tantum libeat mecum tibi sordida rura
|
|
atque humilis habitare casas et figere ceruos,
|
|
haedorumque gregem uiridi compellere hibisco!
|
30
|
mecum una in siluis imitabere Pana canendo
|
|
(Pan primum calamos cera coniungere pluris
|
|
instituit, Pan curat ouis ouiumque magistros),
|
|
nec te paeniteat calamo triuisse labellum:
|
|
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
|
35
|
est mihi disparibus septem compacta cicutis
|
|
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
|
|
et dixit moriens: "te nunc habet ista secundum";
|
|
dixit Damoetas, inuidit stultus Amyntas.
|
|
praeterea duo nec tuta mihi ualle reperti
|
40
|
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
|
|
bina die siccant ouis ubera; quos tibi seruo.
|
|
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
|
|
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
|
|
huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
|
45
|
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
|
|
pallentis uiolas et summa papauera carpens,
|
|
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
|
|
tum casia atque aliis intexens suauibus herbis
|
|
mollia luteola pingit uaccinia calta.
|
50
|
ipse ego cana legam tenera lanugine mala
|
|
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
|
|
addam cerea pruna (honos erit huic quoque pomo),
|
|
et uos, o lauri, carpam et te, proxima myrte,
|
|
sic positae quoniam suauis miscetis odores.
|
55
|
rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis,
|
|
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
|
|
heu heu, quid uolui misero mihi? floribus Austrum
|
|
perditus et liquidis immisi fontibus apros.
|
|
quem fugis, a! demens? habitarunt di quoque siluas
|
60
|
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
|
|
ipsa colat; nobis placeant ante omnia siluae.
|
|
torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
|
|
florentem cytisum sequitur lasciua capella,
|
|
te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.
|
65
|
aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
|
|
et sol crescentis decedens duplicat umbras;
|
|
me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori?
|
|
a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
|
|
semiputata tibi frondosa uitis in ulmo est:
|
70
|
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
|
|
uiminibus mollique paras detexere iunco?
|
|
inuenies alium, si te hic fastidit, Alexin.'
|
|