ECLOGA III
MENALCAS DAMOETAS PALAEMON
M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? 3.1
D. Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper, oues, pecus! ipse Neaeram
dum fouet ac ne me sibi praeferat illa ueretur,
hic alienus ouis custos bis mulget in hora, 5
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
D. Parcius ista uiris tamen obicienda memento.
nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis
et quo (sed faciles Nymphae risere) sacello.
M. Tum, credo, cum me arbustum uidere Miconis 10
atque mala uitis incidere falce nouellas.
D. Aut hic ad ueteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca,
et cum uidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. 15
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures?
non ego te uidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis multum latrante Lycisca?
et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas. 20
D. An mihi cantando uictus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 25
iuncta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D. Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim
experiamur? ego hanc uitulam (ne forte recuses,
bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus) 30
depono; tu dic mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca,
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
uerum, id quod multo tute ipse fatebere maius 35
(insanire libet quoniam tibi), pocula ponam
fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis,
lenta quibus torno facili superaddita uitis
diffusos hedera uestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon et—quis fuit alter, 40
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curuus arator haberet?
necdum illis labra admoui, sed condita seruo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit
et molli circum est ansas amplexus acantho, 45
Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis;
necdum illis labra admoui, sed condita seruo.
si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M. Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris.
audiat haec tantum—uel qui uenit ecce Palaemon. 50
efficiam posthac ne quemquam uoce lacessas.
D. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
nec quemquam fugio: tantum, uicine Palaemon,
sensibus haec imis (res est non parua) reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
D. Ab Ioue principium Musae: Iouis omnia plena; 60
ille colit terras, illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciua puella,
et fugit ad salices et se cupit ante uideri. 65
M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notaui
ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta 70
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, uenti, diuum referatis ad auris!
M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo? 75
D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito.
M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere fleuit
et longum 'formose, uale, uale,' inquit, 'Iolla.'
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80
arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae.
M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam:
Pierides, uitulam lectori pascite uestro. 85
M. Pollio et ipse facit noua carmina: pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
D. Qui te, Pollio, amat, ueniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
M. Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui, 90
atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, o pueri (fugite hinc!), latet anguis in herba.
M. Parcite, oues, nimium procedere: non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat. 95
D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas:
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.
M. Cogite ouis, pueri: si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in eruo! 100
idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor causa est; uix ossibus haerent;
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
D. Dic quibus in terris (et eris mihi magnus Apollo)
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. 105
M. Dic quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
P. Non nostrum inter uos tantas componere lites:
et uitula tu dignus et hic, et quisquis amores
aut metuet dulcis aut experietur amaros. 110
claudite iam riuos, pueri; sat prata biberunt.