| ECLOGA III | |
| MENALCAS DAMOETAS PALAEMON | |
| M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? | 3.1 |
| D. Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. | |
| M. Infelix o semper, oues, pecus! ipse Neaeram | |
| dum fouet ac ne me sibi praeferat illa ueretur, | |
| hic alienus ouis custos bis mulget in hora, | 5 |
| et sucus pecori et lac subducitur agnis. | |
| D. Parcius ista uiris tamen obicienda memento. | |
| nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis | |
| et quo (sed faciles Nymphae risere) sacello. | |
| M. Tum, credo, cum me arbustum uidere Miconis | 10 |
| atque mala uitis incidere falce nouellas. | |
| D. Aut hic ad ueteres fagos cum Daphnidis arcum | |
| fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca, | |
| et cum uidisti puero donata, dolebas, | |
| et si non aliqua nocuisses, mortuus esses. | 15 |
| M. Quid domini faciant, audent cum talia fures? | |
| non ego te uidi Damonis, pessime, caprum | |
| excipere insidiis multum latrante Lycisca? | |
| et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? | |
| Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas. | 20 |
| D. An mihi cantando uictus non redderet ille, | |
| quem mea carminibus meruisset fistula caprum? | |
| si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon | |
| ipse fatebatur, sed reddere posse negabat. | |
| M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera | 25 |
| iuncta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas | |
| stridenti miserum stipula disperdere carmen? | |
| D. Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim | |
| experiamur? ego hanc uitulam (ne forte recuses, | |
| bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus) | 30 |
| depono; tu dic mecum quo pignore certes. | |
| M. De grege non ausim quicquam deponere tecum: | |
| est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca, | |
| bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. | |
| uerum, id quod multo tute ipse fatebere maius | 35 |
| (insanire libet quoniam tibi), pocula ponam | |
| fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis, | |
| lenta quibus torno facili superaddita uitis | |
| diffusos hedera uestit pallente corymbos. | |
| in medio duo signa, Conon et—quis fuit alter, | 40 |
| descripsit radio totum qui gentibus orbem, | |
| tempora quae messor, quae curuus arator haberet? | |
| necdum illis labra admoui, sed condita seruo. | |
| D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit | |
| et molli circum est ansas amplexus acantho, | 45 |
| Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis; | |
| necdum illis labra admoui, sed condita seruo. | |
| si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. | |
| M. Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris. | |
| audiat haec tantum—uel qui uenit ecce Palaemon. | 50 |
| efficiam posthac ne quemquam uoce lacessas. | |
| D. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla, | |
| nec quemquam fugio: tantum, uicine Palaemon, | |
| sensibus haec imis (res est non parua) reponas. | |
| P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. | 55 |
| et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, | |
| nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus. | |
| incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. | |
| alternis dicetis; amant alterna Camenae. | |
| D. Ab Ioue principium Musae: Iouis omnia plena; | 60 |
| ille colit terras, illi mea carmina curae. | |
| M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me | |
| munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus. | |
| D. Malo me Galatea petit, lasciua puella, | |
| et fugit ad salices et se cupit ante uideri. | 65 |
| M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, | |
| notior ut iam sit canibus non Delia nostris. | |
| D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notaui | |
| ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. | |
| M. Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta | 70 |
| aurea mala decem misi; cras altera mittam. | |
| D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! | |
| partem aliquam, uenti, diuum referatis ad auris! | |
| M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta, | |
| si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo? | 75 |
| D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; | |
| cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito. | |
| M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere fleuit | |
| et longum 'formose, uale, uale,' inquit, 'Iolla.' | |
| D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, | 80 |
| arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae. | |
| M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, | |
| lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. | |
| D. Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam: | |
| Pierides, uitulam lectori pascite uestro. | 85 |
| M. Pollio et ipse facit noua carmina: pascite taurum, | |
| iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam. | |
| D. Qui te, Pollio, amat, ueniat quo te quoque gaudet; | |
| mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. | |
| M. Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui, | 90 |
| atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos. | |
| D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, | |
| frigidus, o pueri (fugite hinc!), latet anguis in herba. | |
| M. Parcite, oues, nimium procedere: non bene ripae | |
| creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat. | 95 |
| D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas: | |
| ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo. | |
| M. Cogite ouis, pueri: si lac praeceperit aestus, | |
| ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. | |
| D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in eruo! | 100 |
| idem amor exitium pecori pecorisque magistro. | |
| M. His certe neque amor causa est; uix ossibus haerent; | |
| nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. | |
| D. Dic quibus in terris (et eris mihi magnus Apollo) | |
| tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. | 105 |
| M. Dic quibus in terris inscripti nomina regum | |
| nascantur flores, et Phyllida solus habeto. | |
| P. Non nostrum inter uos tantas componere lites: | |
| et uitula tu dignus et hic, et quisquis amores | |
| aut metuet dulcis aut experietur amaros. | 110 |
| claudite iam riuos, pueri; sat prata biberunt. |