ECLOGA X
|
|
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
|
10.1
|
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
|
|
carmina sunt dicenda; neget quis carmina Gallo?
|
|
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
|
|
Doris amara suam non intermisceat undam,
|
5
|
incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
|
|
dum tenera attondent simae uirgulta capellae.
|
|
non canimus surdis, respondent omnia siluae.
|
|
Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
|
|
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
|
10
|
nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi
|
|
ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
|
|
illum etiam lauri, etiam fleuere myricae,
|
|
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
|
|
Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.
|
15
|
stant et oues circum; nostri nec paenitet illas,
|
|
nec te paeniteat pecoris, diuine poeta:
|
|
et formosus ouis ad flumina pauit Adonis.
|
|
uenit et upilio, tardi uenere subulci,
|
|
uuidus hiberna uenit de glande Menalcas.
|
20
|
omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' uenit Apollo:
|
|
'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris
|
|
perque niues alium perque horrida castra secuta est.'
|
|
uenit et agresti capitis Siluanus honore,
|
|
florentis ferulas et grandia lilia quassans.
|
25
|
Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi
|
|
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
|
|
'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat,
|
|
nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis
|
|
nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.'
|
30
|
tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades,' inquit
|
|
'montibus haec uestris; soli cantare periti
|
|
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
|
|
uestra meos olim si fistula dicat amores!
|
|
atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem
|
35
|
aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
|
|
certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas
|
|
seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
|
|
et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra),
|
|
mecum inter salices lenta sub uite iaceret;
|
40
|
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
|
|
hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
|
|
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.
|
|
nunc insanus amor duri me Martis in armis
|
|
tela inter media atque aduersos detinet hostis.
|
45
|
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
|
|
Alpinas, a! dura niues et frigora Rheni
|
|
me sine sola uides. a, te ne frigora laedant!
|
|
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
|
|
ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu
|
50
|
carmina pastoris Siculi modulabor auena.
|
|
certum est in siluis inter spelaea ferarum
|
|
malle pati tenerisque meos incidere amores
|
|
arboribus: crescent illae, crescetis, amores.
|
|
interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis
|
55
|
aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt
|
|
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
|
|
iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis
|
|
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu
|
|
spicula—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
|
60
|
aut deus ille malis hominum mitescere discat.
|
|
iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis
|
|
ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae.
|
|
non illum nostri possunt mutare labores,
|
|
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
|
65
|
Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae,
|
|
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
|
|
Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri.
|
|
omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori.'
|
|
Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam,
|
70
|
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
|
|
Pierides: uos haec facietis maxima Gallo,
|
|
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas
|
|
quantum uere nouo uiridis se subicit alnus.
|
|
surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra,
|
75
|
iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae.
|
|
ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae.
|
|