| ECLOGA IX | |
| LYCIDAS MOERIS | |
| L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo uia ducit, in urbem? | 9.1 |
| M. O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri | |
| (quod numquam ueriti sumus) ut possessor agelli | |
| diceret: 'haec mea sunt; ueteres migrate coloni.' | |
| nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat, | 5 |
| hos illi (quod nec uertat bene) mittimus haedos. | |
| L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles | |
| incipiunt mollique iugum demittere cliuo, | |
| usque ad aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos, | |
| omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan. | 10 |
| M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum | |
| nostra ualent, Lycida, tela inter Martia quantum | |
| Chaonias dicunt aquila ueniente columbas. | |
| quod nisi me quacumque nouas incidere lites | |
| ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, | 15 |
| nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas. | |
| L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis | |
| paene simul tecum solacia rapta, Menalca! | |
| quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis | |
| spargeret aut uiridi fontis induceret umbra? | 20 |
| uel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, | |
| cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras? | |
| 'Tityre, dum redeo (breuis est uia), pasce capellas, | |
| et potum pastas age, Tityre, et inter agendum | |
| occursare capro (cornu ferit ille) caueto.' | 25 |
| M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: | |
| 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, | |
| Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae, | |
| cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' | |
| L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, | 30 |
| sic cytiso pastae distendant ubera uaccae, | |
| incipe, si quid habes. et me fecere poetam | |
| Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt | |
| uatem pastores; sed non ego credulus illis. | |
| nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna | 35 |
| digna, sed argutos inter strepere anser olores. | |
| M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto, | |
| si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen. | |
| 'huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? | |
| hic uer purpureum, uarios hic flumina circum | 40 |
| fundit humus flores, hic candida populus antro | |
| imminet et lentae texunt umbracula uites. | |
| huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' | |
| L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem | |
| audieram? numeros memini, si uerba tenerem: | 45 |
| 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? | |
| ecce Dionaei processit Caesaris astrum, | |
| astrum quo segetes gauderent frugibus et quo | |
| duceret apricis in collibus uua colorem. | |
| insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.' | 50 |
| M. Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos | |
| cantando puerum memini me condere soles. | |
| nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim | |
| iam fugit ipsa: lupi Moerim uidere priores. | |
| sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. | 55 |
| L. Causando nostros in longum ducis amores. | |
| et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, | |
| aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae. | |
| hinc adeo media est nobis uia; namque sepulcrum | |
| incipit apparere Bianoris. hic, ubi densas | 60 |
| agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; | |
| hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem. | |
| aut si nox pluuiam ne colligat ante ueremur, | |
| cantantes licet usque (minus uia laedet) eamus; | |
| cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo. | 65 |
| M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus; | |
| carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus. |