| ECLOGA X | |
| Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: | 10.1 |
| pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, | |
| carmina sunt dicenda; neget quis carmina Gallo? | |
| sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, | |
| Doris amara suam non intermisceat undam, | 5 |
| incipe: sollicitos Galli dicamus amores, | |
| dum tenera attondent simae uirgulta capellae. | |
| non canimus surdis, respondent omnia siluae. | |
| Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae | |
| Naides, indigno cum Gallus amore peribat? | 10 |
| nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi | |
| ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. | |
| illum etiam lauri, etiam fleuere myricae, | |
| pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem | |
| Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei. | 15 |
| stant et oues circum; nostri nec paenitet illas, | |
| nec te paeniteat pecoris, diuine poeta: | |
| et formosus ouis ad flumina pauit Adonis. | |
| uenit et upilio, tardi uenere subulci, | |
| uuidus hiberna uenit de glande Menalcas. | 20 |
| omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' uenit Apollo: | |
| 'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris | |
| perque niues alium perque horrida castra secuta est.' | |
| uenit et agresti capitis Siluanus honore, | |
| florentis ferulas et grandia lilia quassans. | 25 |
| Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi | |
| sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. | |
| 'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat, | |
| nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis | |
| nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' | 30 |
| tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades,' inquit | |
| 'montibus haec uestris; soli cantare periti | |
| Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, | |
| uestra meos olim si fistula dicat amores! | |
| atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem | 35 |
| aut custos gregis aut maturae uinitor uuae! | |
| certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas | |
| seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas? | |
| et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra), | |
| mecum inter salices lenta sub uite iaceret; | 40 |
| serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. | |
| hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, | |
| hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo. | |
| nunc insanus amor duri me Martis in armis | |
| tela inter media atque aduersos detinet hostis. | 45 |
| tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) | |
| Alpinas, a! dura niues et frigora Rheni | |
| me sine sola uides. a, te ne frigora laedant! | |
| a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! | |
| ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu | 50 |
| carmina pastoris Siculi modulabor auena. | |
| certum est in siluis inter spelaea ferarum | |
| malle pati tenerisque meos incidere amores | |
| arboribus: crescent illae, crescetis, amores. | |
| interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis | 55 |
| aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt | |
| frigora Parthenios canibus circumdare saltus. | |
| iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis | |
| ire, libet Partho torquere Cydonia cornu | |
| spicula—tamquam haec sit nostri medicina furoris, | 60 |
| aut deus ille malis hominum mitescere discat. | |
| iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis | |
| ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae. | |
| non illum nostri possunt mutare labores, | |
| nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus | 65 |
| Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae, | |
| nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, | |
| Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri. | |
| omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori.' | |
| Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam, | 70 |
| dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, | |
| Pierides: uos haec facietis maxima Gallo, | |
| Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas | |
| quantum uere nouo uiridis se subicit alnus. | |
| surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra, | 75 |
| iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae. | |
| ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae. |