| LIBER XII | |
| Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos | 12.1 |
| defecisse uidet, sua nunc promissa reposci, | |
| se signari oculis, ultro implacabilis ardet | |
| attollitque animos. Poenorum qualis in aruis | |
| saucius ille graui uenantum uulnere pectus | 5 |
| tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis | |
| excutiens ceruice toros fixumque latronis | |
| impauidus frangit telum et fremit ore cruento: | |
| haud secus accenso gliscit uiolentia Turno. | |
| tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: | 10 |
| 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent | |
| ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent: | |
| congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. | |
| aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam | |
| desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), | 15 |
| et solus ferro crimen commune refellam, | |
| aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.' | |
| Olli sedato respondit corde Latinus: | |
| 'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci | |
| uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est | 20 |
| consulere atque omnis metuentem expendere casus. | |
| sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta | |
| multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; | |
| sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis | |
| nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu | 25 |
| sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri: | |
| me natam nulli ueterum sociare procorum | |
| fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant. | |
| uictus amore tui, cognato sanguine uictus | |
| coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi; | 30 |
| promissam eripui genero, arma impia sumpsi. | |
| ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur | |
| bella, uides, quantos primus patiare labores. | |
| bis magna uicti pugna uix urbe tuemur | |
| spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta | 35 |
| sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. | |
| quo referor totiens? quae mentem insania mutat? | |
| si Turno exstincto socios sum ascire paratus, | |
| cur non incolumi potius certamina tollo? | |
| quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet | 40 |
| Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) | |
| prodiderim, natam et conubia nostra petentem? | |
| respice res bello uarias, miserere parentis | |
| longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe | |
| diuidit.' haudquaquam dictis uiolentia Turni | 45 |
| flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. | |
| ut primum fari potuit, sic institit ore: | |
| 'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me | |
| deponas letumque sinas pro laude pacisci. | |
| et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra | 50 |
| spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis. | |
| longe illi dea mater erit, quae nube fugacem | |
| feminea tegat et uanis sese occulat umbris.' | |
| At regina noua pugnae conterrita sorte | |
| flebat et ardentem generum moritura tenebat: | 55 |
| 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae | |
| tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae | |
| tu requies miserae, decus imperiumque Latini | |
| te penes, in te omnis domus inclinata recumbit. | |
| unum oro: desiste manum committere Teucris. | 60 |
| qui te cumque manent isto certamine casus | |
| et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam | |
| lumina nec generum Aenean captiua uidebo.' | |
| accepit uocem lacrimis Lauinia matris | |
| flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem | 65 |
| subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. | |
| Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro | |
| si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa | |
| alba rosa, talis uirgo dabat ore colores. | |
| illum turbat amor figitque in uirgine uultus; | 70 |
| ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam: | |
| 'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto | |
| prosequere in duri certamina Martis euntem, | |
| o mater; neque enim Turno mora libera mortis. | |
| nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno | 75 |
| haud placitura refer. cum primum crastina caelo | |
| puniceis inuecta rotis Aurora rubebit, | |
| non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant | |
| et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, | |
| illo quaeratur coniunx Lauinia campo.' | 80 |
| Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, | |
| poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, | |
| Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, | |
| qui candore niues anteirent, cursibus auras. | |
| circumstant properi aurigae manibusque lacessunt | 85 |
| pectora plausa cauis et colla comantia pectunt. | |
| ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco | |
| circumdat loricam umeris, simul aptat habendo | |
| ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, | |
| ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti | 90 |
| fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. | |
| exim quae mediis ingenti adnixa columnae | |
| aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam, | |
| Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem | |
| uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus | 95 |
| hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, | |
| te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus | |
| loricamque manu ualida lacerare reuulsam | |
| semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis | |
| uibratos calido ferro murraque madentis.' | 100 |
| his agitur furiis, totoque ardentis ab ore | |
| scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis, | |
| mugitus ueluti cum prima in proelia taurus | |
| terrificos ciet aut irasci in cornua temptat | |
| arboris obnixus trunco, uentosque lacessit | 105 |
| ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. | |
| Nec minus interea maternis saeuus in armis | |
| Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, | |
| oblato gaudens componi foedere bellum. | |
| tum socios maestique metum solatur Iuli | 110 |
| fata docens, regique iubet responsa Latino | |
| certa referre uiros et pacis dicere leges. | |
| Postera uix summos spargebat lumine montis | |
| orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt | |
| Solis equi lucemque elatis naribus efflant: | 115 |
| campum ad certamen magnae sub moenibus urbis | |
| dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant | |
| in medioque focos et dis communibus aras | |
| gramineas. alii fontemque ignemque ferebant | |
| uelati limo et uerbena tempora uincti. | 120 |
| procedit legio Ausonidum, pilataque plenis | |
| agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis | |
| Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis, | |
| haud secus instructi ferro quam si aspera Martis | |
| pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi | 125 |
| ductores auro uolitant ostroque superbi, | |
| et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas | |
| et Messapus equum domitor, Neptunia proles; | |
| utque dato signo spatia in sua quisque recessit, | |
| defigunt tellure hastas et scuta reclinant. | 130 |
| tum studio effusae matres et uulgus inermum | |
| inualidique senes turris ac tecta domorum | |
| obsedere, alii portis sublimibus astant. | |
| At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur; | |
| tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti) | 135 |
| prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas | |
| Laurentum Troumque acies urbemque Latini. | |
| extemplo Turni sic est adfata sororem | |
| diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris | |
| praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem | 140 |
| Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit): | |
| 'nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro, | |
| scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae | |
| magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile, | |
| praetulerim caelique libens in parte locarim: | 145 |
| disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. | |
| qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant | |
| cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi; | |
| nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis, | |
| Parcarumque dies et uis inimica propinquat. | 150 |
| non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. | |
| tu pro germano si quid praesentius audes, | |
| perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.' | |
| uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit | |
| terque quaterque manu pectus percussit honestum. | 155 |
| 'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno: | |
| 'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti; | |
| aut tu bella cie conceptumque excute foedus. | |
| auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit | |
| incertam et tristi turbatam uulnere mentis. | 160 |
| Interea reges ingenti mole Latinus | |
| quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum | |
| aurati bis sex radii fulgentia cingunt, | |
| Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis, | |
| bina manu lato crispans hastilia ferro. | 165 |
| hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, | |
| sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis | |
| et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, | |
| procedunt castris, puraque in ueste sacerdos | |
| saetigeri fetum suis intonsamque bidentem | 170 |
| attulit admouitque pecus flagrantibus aris. | |
| illi ad surgentem conuersi lumina solem | |
| dant fruges manibus salsas et tempora ferro | |
| summa notant pecudum, paterisque altaria libant. | |
| Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: | 175 |
| 'esto nunc Sol testis et haec mihi terra uocanti, | |
| quam propter tantos potui perferre labores, | |
| et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx | |
| (iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors, | |
| cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; | 180 |
| fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti | |
| religio et quae caeruleo sunt numina ponto: | |
| cesserit Ausonio si fors uictoria Turno, | |
| conuenit Euandri uictos discedere ad urbem, | |
| cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles | 185 |
| Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent. | |
| sin nostrum adnuerit nobis uictoria Martem | |
| (ut potius reor et potius di numine firment), | |
| non ego nec Teucris Italos parere iubebo | |
| nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae | 190 |
| inuictae gentes aeterna in foedera mittant. | |
| sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, | |
| imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri | |
| constituent urbique dabit Lauinia nomen.' | |
| Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus | 195 |
| suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram: | |
| 'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro | |
| Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem, | |
| uimque deum infernam et duri sacraria Ditis; | |
| audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. | 200 |
| tango aras, medios ignis et numina testor: | |
| nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, | |
| quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem | |
| auertet, non, si tellurem effundat in undas | |
| diluuio miscens caelumque in Tartara soluat, | 205 |
| ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat) | |
| 'numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras, | |
| cum semel in siluis imo de stirpe recisum | |
| matre caret posuitque comas et bracchia ferro, | |
| olim arbos, nunc artificis manus aere decoro | 210 |
| inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' | |
| talibus inter se firmabant foedera dictis | |
| conspectu in medio procerum. tum rite sacratas | |
| in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis | |
| eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras. | 215 |
| At uero Rutulis impar ea pugna uideri | |
| iamdudum et uario misceri pectora motu, | |
| tum magis ut propius cernunt non uiribus aequos. | |
| adiuuat incessu tacito progressus et aram | |
| suppliciter uenerans demisso lumine Turnus | 220 |
| pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor. | |
| quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit | |
| sermonem et uulgi uariare labantia corda, | |
| in medias acies formam adsimulata Camerti, | |
| cui genus a proauis ingens clarumque paternae | 225 |
| nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis, | |
| in medias dat sese acies haud nescia rerum | |
| rumoresque serit uarios ac talia fatur: | |
| 'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam | |
| obiectare animam? numerone an uiribus aequi | 230 |
| non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt, | |
| fatalisque manus, infensa Etruria Turno: | |
| uix hostem, alterni si congrediamur, habemus. | |
| ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris, | |
| succedet fama uiuusque per ora feretur; | 235 |
| nos patria amissa dominis parere superbis | |
| cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.' | |
| Talibus incensa est iuuenum sententia dictis | |
| iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur: | |
| ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. | 240 |
| qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem | |
| sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur | |
| infectum et Turni sortem miserantur iniquam. | |
| his aliud maius Iuturna adiungit et alto | |
| dat signum caelo, quo non praesentius ullum | 245 |
| turbauit mentes Italas monstroque fefellit. | |
| namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra | |
| litoreas agitabat auis turbamque sonantem | |
| agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas | |
| cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. | 250 |
| arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres | |
| conuertunt clamore fugam (mirabile uisu), | |
| aetheraque obscurant pennis hostemque per auras | |
| facta nube premunt, donec ui uictus et ipso | |
| pondere defecit praedamque ex unguibus ales | 255 |
| proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit. | |
| Tum uero augurium Rutuli clamore salutant | |
| expediuntque manus, primusque Tolumnius augur | |
| 'hoc erat, hoc uotis' inquit 'quod saepe petiui. | |
| accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum | 260 |
| corripite, o miseri, quos improbus aduena bello | |
| territat inualidas ut auis, et litora uestra | |
| ui populat. petet ille fugam penitusque profundo | |
| uela dabit. uos unanimi densete cateruas | |
| et regem uobis pugna defendite raptum.' | 265 |
| dixit, et aduersos telum contorsit in hostis | |
| procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras | |
| certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes | |
| turbati cunei calefactaque corda tumultu. | |
| hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum | 270 |
| corpora constiterant contra, quos fida crearat | |
| una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, | |
| horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo | |
| balteus et laterum iuncturas fibula mordet, | |
| egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, | 275 |
| transadigit costas fuluaque effundit harena. | |
| at fratres, animosa phalanx accensaque luctu, | |
| pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum | |
| corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra | |
| procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant | 280 |
| Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: | |
| sic omnis amor unus habet decernere ferro. | |
| diripuere aras, it toto turbida caelo | |
| tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, | |
| craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus | 285 |
| pulsatos referens infecto foedere diuos. | |
| infrenant alii currus aut corpora saltu | |
| subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. | |
| Messapus regem regisque insigne gerentem | |
| Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus, | 290 |
| aduerso proterret equo; ruit ille recedens | |
| et miser oppositis a tergo inuoluitur aris | |
| in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta | |
| Messapus teloque orantem multa trabali | |
| desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur: | 295 |
| 'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.' | |
| concurrunt Itali spoliantque calentia membra. | |
| obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara | |
| corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti | |
| occupat os flammis: olli ingens barba reluxit | 300 |
| nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus | |
| caesariem laeua turbati corripit hostis | |
| impressoque genu nitens terrae applicat ipsum; | |
| sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum | |
| pastorem primaque acie per tela ruentem | 305 |
| ense sequens nudo superimminet; ille securi | |
| aduersi frontem mediam mentumque reducta | |
| dissicit et sparso late rigat arma cruore. | |
| olli dura quies oculos et ferreus urget | |
| somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. | 310 |
| At pius Aeneas dextram tendebat inermem | |
| nudato capite atque suos clamore uocabat: | |
| 'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit? | |
| o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes | |
| compositae leges. mihi ius concurrere soli; | 315 |
| me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo | |
| firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' | |
| has inter uoces, media inter talia uerba | |
| ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est, | |
| incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, | 320 |
| quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, | |
| attulerit; pressa est insignis gloria facti, | |
| nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam. | |
| Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit | |
| turbatosque duces, subita spe feruidus ardet; | 325 |
| poscit equos atque arma simul, saltuque superbus | |
| emicat in currum et manibus molitur habenas. | |
| multa uirum uolitans dat fortia corpora leto. | |
| seminecis uoluit multos: aut agmina curru | |
| proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. | 330 |
| qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri | |
| sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis | |
| bella mouens immittit equos, illi aequore aperto | |
| ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu | |
| Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora | 335 |
| Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: | |
| talis equos alacer media inter proelia Turnus | |
| fumantis sudore quatit, miserabile caesis | |
| hostibus insultans; spargit rapida ungula rores | |
| sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. | 340 |
| iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, | |
| hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo | |
| Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse | |
| nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis | |
| uel conferre manum uel equo praeuertere uentos. | 345 |
| Parte alia media Eumedes in proelia fertur, | |
| antiqui proles bello praeclara Dolonis, | |
| nomine auum referens, animo manibusque parentem, | |
| qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, | |
| ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; | 350 |
| illum Tydides alio pro talibus ausis | |
| adfecit pretio nec equis aspirat Achilli. | |
| hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, | |
| ante leui iaculo longum per inane secutus | |
| sistit equos biiugis et curru desilit atque | 355 |
| semianimi lapsoque superuenit, et pede collo | |
| impresso dextrae mucronem extorquet et alto | |
| fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit: | |
| 'en agros et, quam bello, Troiane, petisti, | |
| Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me | 360 |
| ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.' | |
| huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit | |
| Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque | |
| et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten. | |
| ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto | 365 |
| insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, | |
| qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo: | |
| sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt | |
| conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum | |
| et cristam aduerso curru quatit aura uolantem. | 370 |
| non tulit instantem Phegeus animisque frementem | |
| obiecit sese ad currum et spumantia frenis | |
| ora citatorum dextra detorsit equorum. | |
| dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum | |
| lancea consequitur rumpitque infixa bilicem | 375 |
| loricam et summum degustat uulnere corpus. | |
| ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem | |
| ibat et auxilium ducto mucrone petebat, | |
| cum rota praecipitem et procursu concitus axis | |
| impulit effunditque solo, Turnusque secutus | 380 |
| imam inter galeam summi thoracis et oras | |
| abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. | |
| Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus, | |
| interea Aenean Mnestheus et fidus Achates | |
| Ascaniusque comes castris statuere cruentum | 385 |
| alternos longa nitentem cuspide gressus. | |
| saeuit et infracta luctatur harundine telum | |
| eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit: | |
| ense secent lato uulnus telique latebram | |
| rescindant penitus, seseque in bella remittant. | 390 |
| iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx | |
| Iasides, acri quondam cui captus amore | |
| ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo | |
| augurium citharamque dabat celerisque sagittas. | |
| ille, ut depositi proferret fata parentis, | 395 |
| scire potestates herbarum usumque medendi | |
| maluit et mutas agitare inglorius artis. | |
| stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam | |
| Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli | |
| concursu, lacrimis immobilis. ille retorto | 400 |
| Paeonium in morem senior succinctus amictu | |
| multa manu medica Phoebique potentibus herbis | |
| nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra | |
| sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. | |
| nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo | 405 |
| subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror | |
| crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum | |
| stare uident: subeunt equites et spicula castris | |
| densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor | |
| bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum. | 410 |
| Hic Venus indigno nati concussa dolore | |
| dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, | |
| puberibus caulem foliis et flore comantem | |
| purpureo; non illa feris incognita capris | |
| gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae. | 415 |
| hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo | |
| detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem | |
| inficit occulte medicans, spargitque salubris | |
| ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. | |
| fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx | 420 |
| ignorans, subitoque omnis de corpore fugit | |
| quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis. | |
| iamque secuta manum nullo cogente sagitta | |
| excidit, atque nouae rediere in pristina uires. | |
| 'arma citi properate uiro! quid statis?' Iapyx | 425 |
| conclamat primusque animos accendit in hostem. | |
| 'non haec humanis opibus, non arte magistra | |
| proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat: | |
| maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' | |
| ille auidus pugnae suras incluserat auro | 430 |
| hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. | |
| postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, | |
| Ascanium fusis circum complectitur armis | |
| summaque per galeam delibans oscula fatur: | |
| 'disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem, | 435 |
| fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello | |
| defensum dabit et magna inter praemia ducet. | |
| tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas, | |
| sis memor et te animo repetentem exempla tuorum | |
| et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.' | 440 |
| Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens | |
| telum immane manu quatiens; simul agmine denso | |
| Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis | |
| turba fluit castris. tum caeco puluere campus | |
| miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. | 445 |
| uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus, | |
| uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit | |
| ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos | |
| audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit. | |
| ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto. | 450 |
| qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus | |
| it mare per medium (miseris, heu, praescia longe | |
| horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas | |
| arboribus stragemque satis, ruet omnia late), | |
| ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti: | 455 |
| talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis | |
| agmen agit, densi cuneis se quisque coactis | |
| adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim, | |
| Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates | |
| Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, | 460 |
| primus in aduersos telum qui torserat hostis. | |
| tollitur in caelum clamor, uersique uicissim | |
| puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros. | |
| ipse neque auersos dignatur sternere morti | |
| nec pede congressos aequo nec tela ferentis | 465 |
| insequitur: solum densa in caligine Turnum | |
| uestigat lustrans, solum in certamina poscit. | |
| Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago | |
| aurigam Turni media inter lora Metiscum | |
| excutit et longe lapsum temone reliquit; | 470 |
| ipsa subit manibusque undantis flectit habenas | |
| cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci. | |
| nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes | |
| peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo | |
| pabula parua legens nidisque loquacibus escas, | 475 |
| et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum | |
| stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis | |
| fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru, | |
| iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem | |
| nec conferre manum patitur, uolat auia longe. | 480 |
| haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis, | |
| uestigatque uirum et disiecta per agmina magna | |
| uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem | |
| alipedumque fugam cursu temptauit equorum, | |
| auersos totiens currus Iuturna retorsit. | 485 |
| heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu, | |
| diuersaeque uocant animum in contraria curae. | |
| huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat | |
| lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro, | |
| horum unum certo contorquens derigit ictu. | 490 |
| substitit Aeneas et se collegit in arma | |
| poplite subsidens; apicem tamen incita summum | |
| hasta tulit summasque excussit uertice cristas. | |
| tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus, | |
| diuersos ubi sensit equos currumque referri, | 495 |
| multa Iouem et laesi testatus foederis aras | |
| iam tandem inuadit medios et Marte secundo | |
| terribilis saeuam nullo discrimine caedem | |
| suscitat, irarumque omnis effundit habenas. | |
| Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes | 500 |
| diuersas obitumque ducum, quos aequore toto | |
| inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, | |
| expediat? tanton placuit concurrere motu, | |
| Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? | |
| Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis | 505 |
| pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem | |
| excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum | |
| transadigit costas et cratis pectoris ensem. | |
| Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, | |
| congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa, | 510 |
| hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum | |
| suspendit capita et rorantia sanguine portat. | |
| ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, | |
| tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, | |
| nomen Echionium matrisque genus Peridiae; | 515 |
| hic fratres Lycia missos et Apollinis agris | |
| et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten, | |
| Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae | |
| ars fuerat pauperque domus nec nota potentum | |
| munera, conductaque pater tellure serebat. | 520 |
| ac uelut immissi diuersis partibus ignes | |
| arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro, | |
| aut ubi decursu rapido de montibus altis | |
| dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt | |
| quisque suum populatus iter: non segnius ambo | 525 |
| Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc | |
| fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci | |
| pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur. | |
| Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem | |
| nomina per regesque actum genus omne Latinos, | 530 |
| praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi | |
| excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter | |
| prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu | |
| incita nec domini memorum proculcat equorum. | |
| ille ruenti Hyllo animisque immane frementi | 535 |
| occurrit telumque aurata ad tempora torquet: | |
| olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. | |
| dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu, | |
| eripuit Turno, nec di texere Cupencum | |
| Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro | 540 |
| pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. | |
| te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi | |
| oppetere et late terram consternere tergo. | |
| occidis, Argiuae quem non potuere phalanges | |
| sternere nec Priami regnorum euersor Achilles; | 545 |
| hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida, | |
| Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum. | |
| totae adeo conuersae acies omnesque Latini, | |
| omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus | |
| et Messapus equum domitor et fortis Asilas | 550 |
| Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae, | |
| pro se quisque uiri summa nituntur opum ui; | |
| nec mora nec requies, uasto certamine tendunt. | |
| Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit | |
| iret ut ad muros urbique aduerteret agmen | 555 |
| ocius et subita turbaret clade Latinos. | |
| ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum | |
| huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem | |
| immunem tanti belli atque impune quietam. | |
| continuo pugnae accendit maioris imago: | 560 |
| Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum | |
| ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum | |
| concurrit legio, nec scuta aut spicula densi | |
| deponunt. celso medius stans aggere fatur: | |
| 'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat, | 565 |
| neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. | |
| urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, | |
| ni frenum accipere et uicti parere fatentur, | |
| eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. | |
| scilicet exspectem libeat dum proelia Turno | 570 |
| nostra pati rursusque uelit concurrere uictus? | |
| hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi. | |
| ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' | |
| dixerat, atque animis pariter certantibus omnes | |
| dant cuneum densaque ad muros mole feruntur; | 575 |
| scalae improuiso subitusque apparuit ignis. | |
| discurrunt alii ad portas primosque trucidant, | |
| ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. | |
| ipse inter primos dextram sub moenia tendit | |
| Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum | 580 |
| testaturque deos iterum se ad proelia cogi, | |
| bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. | |
| exoritur trepidos inter discordia ciuis: | |
| urbem alii reserare iubent et pandere portas | |
| Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem; | 585 |
| arma ferunt alii et pergunt defendere muros, | |
| inclusas ut cum latebroso in pumice pastor | |
| uestigauit apes fumoque impleuit amaro; | |
| illae intus trepidae rerum per cerea castra | |
| discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; | 590 |
| uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco | |
| intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras. | |
| Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, | |
| quae totam luctu concussit funditus urbem. | |
| regina ut tectis uenientem prospicit hostem, | 595 |
| incessi muros, ignis ad tecta uolare, | |
| nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni, | |
| infelix pugnae iuuenem in certamine credit | |
| exstinctum et subito mentem turbata dolore | |
| se causam clamat crimenque caputque malorum, | 600 |
| multaque per maestum demens effata furorem | |
| purpureos moritura manu discindit amictus | |
| et nodum informis leti trabe nectit ab alta. | |
| quam cladem miserae postquam accepere Latinae, | |
| filia prima manu flauos Lauinia crinis | 605 |
| et roseas laniata genas, tum cetera circum | |
| turba furit, resonant late plangoribus aedes. | |
| hinc totam infelix uulgatur fama per urbem: | |
| demittunt mentes, it scissa ueste Latinus | |
| coniugis attonitus fatis urbisque ruina, | 610 |
| canitiem immundo perfusam puluere turpans. | |
| Interea extremo bellator in aequore Turnus | 614 |
| palantis sequitur paucos iam segnior atque | 615 |
| iam minus atque minus successu laetus equorum. | |
| attulit hunc illi caecis terroribus aura | |
| commixtum clamorem, arrectasque impulit auris | |
| confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. | |
| 'ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu? | 620 |
| quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?' | |
| sic ait, adductisque amens subsistit habenis. | |
| atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci | |
| aurigae currumque et equos et lora regebat, | |
| talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur | 625 |
| Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit; | |
| sunt alii qui tecta manu defendere possint. | |
| ingruit Aeneas Italis et proelia miscet, | |
| et nos saeua manu mittamus funera Teucris. | |
| nec numero inferior pugnae neque honore recedes.' | 630 |
| Turnus ad haec: | |
| 'o soror, et dudum agnoui, cum prima per artem | |
| foedera turbasti teque haec in bella dedisti, | |
| et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo | |
| demissam tantos uoluit te ferre labores? | 635 |
| an fratris miseri letum ut crudele uideres? | |
| nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem? | |
| uidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem | |
| Murranum, quo non superat mihi carior alter, | |
| oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum. | 640 |
| occidit infelix ne nostrum dedecus Vfens | |
| aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. | |
| exscindine domos (id rebus defuit unum) | |
| perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? | |
| terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit? | 645 |
| usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes, | |
| este boni, quoniam superis auersa uoluntas. | |
| sancta ad uos anima atque istius inscia culpae | |
| descendam magnorum haud umquam indignus auorum.' | |
| Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis | 650 |
| uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta | |
| saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: | |
| 'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum. | |
| fulminat Aeneas armis summasque minatur | |
| deiecturum arces Italum excidioque daturum, | 655 |
| iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini, | |
| in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus | |
| quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat. | |
| praeterea regina, tui fidissima, dextra | |
| occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. | 660 |
| soli pro portis Messapus et acer Atinas | |
| sustentant acies. circum hos utrimque phalanges | |
| stant densae strictisque seges mucronibus horret | |
| ferrea; tu currum deserto in gramine uersas.' | |
| obstipuit uaria confusus imagine rerum | 665 |
| Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens | |
| uno in corde pudor mixtoque insania luctu | |
| et furiis agitatus amor et conscia uirtus. | |
| ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, | |
| ardentis oculorum orbis ad moenia torsit | 670 |
| turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. | |
| Ecce autem flammis inter tabulata uolutus | |
| ad caelum undabat uertex turrimque tenebat, | |
| turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse | |
| subdideratque rotas pontisque instrauerat altos. | 675 |
| 'iam iam fata, soror, superant, absiste morari; | |
| quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur. | |
| stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est, | |
| morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis | |
| amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.' | 680 |
| dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis | |
| perque hostis, per tela ruit maestamque sororem | |
| deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. | |
| ac ueluti montis saxum de uertice praeceps | |
| cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber | 685 |
| proluit aut annis soluit sublapsa uetustas; | |
| fertur in abruptum magno mons improbus actu | |
| exsultatque solo, siluas armenta uirosque | |
| inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus | |
| sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso | 690 |
| sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, | |
| significatque manu et magno simul incipit ore: | |
| 'parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini. | |
| quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum | |
| pro uobis foedus luere et decernere ferro.' | 695 |
| discessere omnes medii spatiumque dedere. | |
| At pater Aeneas audito nomine Turni | |
| deserit et muros et summas deserit arces | |
| praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit | |
| laetitia exsultans horrendumque intonat armis: | 700 |
| quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis | |
| cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali | |
| uertice se attollens pater Appenninus ad auras. | |
| iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes | |
| conuertere oculos Itali, quique alta tenebant | 705 |
| moenia quique imos pulsabant ariete muros, | |
| armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus | |
| ingentis, genitos diuersis partibus orbis, | |
| inter se coiisse uiros et cernere ferro. | |
| atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi, | 710 |
| procursu rapido coniectis eminus hastis | |
| inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro. | |
| dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus | |
| congeminant, fors et uirtus miscetur in unum. | |
| ac uelut ingenti Sila summoue Taburno | 715 |
| cum duo conuersis inimica in proelia tauri | |
| frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri, | |
| stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae | |
| quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; | |
| illi inter sese multa ui uulnera miscent | 720 |
| cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo | |
| colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit: | |
| non aliter Tros Aeneas et Daunius heros | |
| concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. | |
| Iuppiter ipse duas aequato examine lances | 725 |
| sustinet et fata imponit diuersa duorum, | |
| quem damnet labor et quo uergat pondere letum. | |
| Emicat hic impune putans et corpore toto | |
| alte sublatum consurgit Turnus in ensem | |
| et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, | 730 |
| arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis | |
| frangitur in medioque ardentem deserit ictu, | |
| ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro | |
| ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. | |
| fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos | 735 |
| conscendebat equos, patrio mucrone relicto, | |
| dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; | |
| idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, | |
| suffecit; postquam arma dei ad Volcania uentum est, | |
| mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu | 740 |
| dissiluit, fulua resplendent fragmina harena. | |
| ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus | |
| et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; | |
| undique enim densa Teucri inclusere corona | |
| atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt. | 745 |
| Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta | |
| interdum genua impediunt cursumque recusant, | |
| insequitur trepidique pedem pede feruidus urget: | |
| inclusum ueluti si quando flumine nactus | |
| ceruum aut puniceae saeptum formidine pennae | 750 |
| uenator cursu canis et latratibus instat; | |
| ille autem insidiis et ripa territus alta | |
| mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber | |
| haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti | |
| increpuit malis morsuque elusus inani est; | 755 |
| tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque | |
| responsant circa et caelum tonat omne tumultu. | |
| ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis | |
| nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem. | |
| Aeneas mortem contra praesensque minatur | 760 |
| exitium, si quisquam adeat, terretque trementis | |
| excisurum urbem minitans et saucius instat. | |
| quinque orbis explent cursu totidemque retexunt | |
| huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur | |
| praemia, sed Turni de uita et sanguine certant. | 765 |
| Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris | |
| hic steterat, nautis olim uenerabile lignum, | |
| seruati ex undis ubi figere dona solebant | |
| Laurenti diuo et uotas suspendere uestis; | |
| sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum | 770 |
| sustulerant, puro ut possent concurrere campo. | |
| hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam | |
| detulerat fixam et lenta radice tenebat. | |
| incubuit uoluitque manu conuellere ferrum | |
| Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu | 775 |
| non poterat. tum uero amens formidine Turnus | |
| 'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum | |
| Terra tene, colui uestros si semper honores, | |
| quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' | |
| dixit, opemque dei non cassa in uota uocauit. | 780 |
| namque diu luctans lentoque in stirpe moratus | |
| uiribus haud ullis ualuit discludere morsus | |
| roboris Aeneas. dum nititur acer et instat, | |
| rursus in aurigae faciem mutata Metisci | |
| procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. | 785 |
| quod Venus audaci nymphae indignata licere | |
| accessit telumque alta ab radice reuellit. | |
| olli sublimes armis animisque refecti, | |
| hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, | |
| adsistunt contra certamina Martis anheli. | 790 |
| Iunonem interea rex omnipotentis Olympi | |
| adloquitur fulua pugnas de nube tuentem: | |
| 'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? | |
| indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris | |
| deberi caelo fatisque ad sidera tolli. | 795 |
| quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? | |
| mortalin decuit uiolari uulnere diuum? | |
| aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?) | |
| ereptum reddi Turno et uim crescere uictis? | |
| desine iam tandem precibusque inflectere nostris, | 800 |
| ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae | |
| saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. | |
| uentum ad supremum est. terris agitare uel undis | |
| Troianos potuisti, infandum accendere bellum, | |
| deformare domum et luctu miscere hymenaeos: | 805 |
| ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus; | |
| sic dea summisso contra Saturnia uultu: | |
| 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas, | |
| Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui; | |
| nec tu me aëria solam nunc sede uideres | 810 |
| digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa | |
| starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. | |
| Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri | |
| suasi et pro uita maiora audere probaui, | |
| non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; | 815 |
| adiuro Stygii caput implacabile fontis, | |
| una superstitio superis quae reddita diuis. | |
| et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. | |
| illud te, nulla fati quod lege tenetur, | |
| pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: | 820 |
| cum iam conubiis pacem felicibus (esto) | |
| component, cum iam leges et foedera iungent, | |
| ne uetus indigenas nomen mutare Latinos | |
| neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari | |
| aut uocem mutare uiros aut uertere uestem. | 825 |
| sit Latium, sint Albani per saecula reges, | |
| sit Romana potens Itala uirtute propago: | |
| occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' | |
| olli subridens hominum rerumque repertor: | |
| 'es germana Iouis Saturnique altera proles, | 830 |
| irarum tantos uoluis sub pectore fluctus. | |
| uerum age et inceptum frustra summitte furorem: | |
| do quod uis, et me uictusque uolensque remitto. | |
| sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, | |
| utque est nomen erit; commixti corpore tantum | 835 |
| subsident Teucri. morem ritusque sacrorum | |
| adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. | |
| hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, | |
| supra homines, supra ire deos pietate uidebis, | |
| nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' | 840 |
| adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit; | |
| interea excedit caelo nubemque relinquit. | |
| His actis aliud genitor secum ipse uolutat | |
| Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. | |
| dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, | 845 |
| quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram | |
| uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit | |
| serpentum spiris uentosasque addidit alas. | |
| hae Iouis ad solium saeuique in limine regis | |
| apparent acuuntque metum mortalibus aegris, | 850 |
| si quando letum horrificum morbosque deum rex | |
| molitur, meritas aut bello territat urbes. | |
| harum unam celerem demisit ab aethere summo | |
| Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: | |
| illa uolat celerique ad terram turbine fertur. | 855 |
| non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta, | |
| armatam saeui Parthus quam felle ueneni, | |
| Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit, | |
| stridens et celeris incognita transilit umbras: | |
| talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit. | 860 |
| postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni, | |
| alitis in paruae subitam collecta figuram, | |
| quae quondam in bustis aut culminibus desertis | |
| nocte sedens serum canit importuna per umbras— | |
| hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora | 865 |
| fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis. | |
| illi membra nouus soluit formidine torpor, | |
| arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. | |
| At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas, | |
| infelix crinis scindit Iuturna solutos | 870 |
| unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: | |
| 'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare? | |
| aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem | |
| arte morer? talin possum me opponere monstro? | |
| iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, | 875 |
| obscenae uolucres: alarum uerbera nosco | |
| letalemque sonum, nec fallunt iussa superba | |
| magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit? | |
| quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est | |
| condicio? possem tantos finire dolores | 880 |
| nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! | |
| immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum | |
| te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat | |
| terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?' | |
| tantum effata caput glauco contexit amictu | 885 |
| multa gemens et se fluuio dea condidit alto. | |
| Aeneas instat contra telumque coruscat | |
| ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur: | |
| 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? | |
| non cursu, saeuis certandum est comminus armis. | 890 |
| uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid | |
| siue animis siue arte uales; opta ardua pennis | |
| astra sequi clausumque caua te condere terra.' | |
| ille caput quassans: 'non me tua feruida terrent | |
| dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' | 895 |
| nec plura effatus saxum circumspicit ingens, | |
| saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, | |
| limes agro positus litem ut discerneret aruis. | |
| uix illum lecti bis sex ceruice subirent, | |
| qualia nunc hominum producit corpora tellus; | 900 |
| ille manu raptum trepida torquebat in hostem | |
| altior insurgens et cursu concitus heros. | |
| sed neque currentem se nec cognoscit euntem | |
| tollentemue manu saxumue immane mouentem; | |
| genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis. | 905 |
| tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus | |
| nec spatium euasit totum neque pertulit ictum. | |
| ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit | |
| nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus | |
| uelle uidemur et in mediis conatibus aegri | 910 |
| succidimus; non lingua ualet, non corpore notae | |
| sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur: | |
| sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit, | |
| successum dea dira negat. tum pectore sensus | |
| uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem | 915 |
| cunctaturque metu letumque instare tremescit, | |
| nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem, | |
| nec currus usquam uidet aurigamue sororem. | |
| Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, | |
| sortitus fortunam oculis, et corpore toto | 920 |
| eminus intorquet. murali concita numquam | |
| tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti | |
| dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar | |
| exitium dirum hasta ferens orasque recludit | |
| loricae et clipei extremos septemplicis orbis; | 925 |
| per medium stridens transit femur. incidit ictus | |
| ingens ad terram duplicato poplite Turnus. | |
| consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit | |
| mons circum et uocem late nemora alta remittunt. | |
| ille humilis supplex oculos dextramque precantem | 930 |
| protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; | |
| 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis | |
| tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis | |
| Anchises genitor) Dauni miserere senectae | |
| et me, seu corpus spoliatum lumine mauis, | 935 |
| redde meis. uicisti et uictum tendere palmas | |
| Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx, | |
| ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis | |
| Aeneas uoluens oculos dextramque repressit; | |
| et iam iamque magis cunctantem flectere sermo | 940 |
| coeperat, infelix umero cum apparuit alto | |
| balteus et notis fulserunt cingula bullis | |
| Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus | |
| strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat. | |
| ille, oculis postquam saeui monimenta doloris | 945 |
| exuuiasque hausit, furiis accensus et ira | |
| terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum | |
| eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas | |
| immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' | |
| hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit | 950 |
| feruidus; ast illi soluuntur frigore membra | |
| uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. |