| LIBER VIII | |
| Vt belli signum Laurenti Turnus ab arce | 8.1 |
| extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, | |
| utque acris concussit equos utque impulit arma, | |
| extemplo turbati animi, simul omne tumultu | |
| coniurat trepido Latium saeuitque iuuentus | 5 |
| effera. ductores primi Messapus et Vfens | |
| contemptorque deum Mezentius undique cogunt | |
| auxilia et latos uastant cultoribus agros. | |
| mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem | |
| qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, | 10 |
| aduectum Aenean classi uictosque penatis | |
| inferre et fatis regem se dicere posci | |
| edoceat, multasque uiro se adiungere gentis | |
| Dardanio et late Latio increbrescere nomen: | |
| quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, | 15 |
| euentum pugnae cupiat, manifestius ipsi | |
| quam Turno regi aut regi apparere Latino. | |
| Talia per Latium. quae Laomedontius heros | |
| cuncta uidens magno curarum fluctuat aestu, | |
| atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc | 20 |
| in partisque rapit uarias perque omnia uersat, | |
| sicut aquae tremulum labris ubi lumen aënis | |
| sole repercussum aut radiantis imagine lunae | |
| omnia peruolitat late loca, iamque sub auras | |
| erigitur summique ferit laquearia tecti. | 25 |
| nox erat et terras animalia fessa per omnis | |
| alituum pecudumque genus sopor altus habebat, | |
| cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe | |
| Aeneas, tristi turbatus pectora bello, | |
| procubuit seramque dedit per membra quietem. | 30 |
| huic deus ipse loci fluuio Tiberinus amoeno | |
| populeas inter senior se attollere frondes | |
| uisus (eum tenuis glauco uelabat amictu | |
| carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo), | |
| tum sic adfari et curas his demere dictis: | 35 |
| 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem | |
| qui reuehis nobis aeternaque Pergama seruas, | |
| exspectate solo Laurenti aruisque Latinis, | |
| hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates. | |
| neu belli terrere minis; tumor omnis et irae | 40 |
| concessere deum. | |
| iamque tibi, ne uana putes haec fingere somnum, | |
| litoreis ingens inuenta sub ilicibus sus | |
| triginta capitum fetus enixa iacebit, | |
| alba solo recubans, albi circum ubera nati. | 45 |
| [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,] | |
| ex quo ter denis urbem redeuntibus annis | |
| Ascanius clari condet cognominis Albam. | |
| haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat | |
| expedias uictor, paucis (aduerte) docebo. | 50 |
| Arcades his oris, genus a Pallante profectum, | |
| qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, | |
| delegere locum et posuere in montibus urbem | |
| Pallantis proaui de nomine Pallanteum. | |
| hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; | 55 |
| hos castris adhibe socios et foedera iunge. | |
| ipse ego te ripis et recto flumine ducam, | |
| aduersum remis superes subuectus ut amnem. | |
| surge age, nate dea, primisque cadentibus astris | |
| Iunoni fer rite preces, iramque minasque | 60 |
| supplicibus supera uotis. mihi uictor honorem | |
| persolues. ego sum pleno quem flumine cernis | |
| stringentem ripas et pinguia culta secantem, | |
| caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. | |
| hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.' | 65 |
| Dixit, deinde lacu fluuius se condidit alto | |
| ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. | |
| surgit et aetherii spectans orientia solis | |
| lumina rite cauis undam de flumine palmis | |
| sustinet ac talis effundit ad aethera uoces: | 70 |
| 'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est, | |
| tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, | |
| accipite Aenean et tandem arcete periclis. | |
| quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra | |
| fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis, | 75 |
| semper honore meo, semper celebrabere donis | |
| corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum. | |
| adsis o tantum et propius tua numina firmes.' | |
| sic memorat, geminasque legit de classe biremis | |
| remigioque aptat, socios simul instruit armis. | 80 |
| Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum, | |
| candida per siluam cum fetu concolor albo | |
| procubuit uiridique in litore conspicitur sus; | |
| quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno, | |
| mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. | 85 |
| Thybris ea fluuium, quam longa est, nocte tumentem | |
| leniit, et tacita refluens ita substitit unda, | |
| mitis ut in morem stagni placidaeque paludis | |
| sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. | |
| ergo iter inceptum celerant rumore secundo: | 90 |
| labitur uncta uadis abies; mirantur et undae, | |
| miratur nemus insuetum fulgentia longe | |
| scuta uirum fluuio pictasque innare carinas. | |
| olli remigio noctemque diemque fatigant | |
| et longos superant flexus, uariisque teguntur | 95 |
| arboribus, uiridisque secant placido aequore siluas. | |
| sol medium caeli conscenderat igneus orbem | |
| cum muros arcemque procul ac rara domorum | |
| tecta uident, quae nunc Romana potentia caelo | |
| aequauit, tum res inopes Euandrus habebat. | 100 |
| ocius aduertunt proras urbique propinquant. | |
| Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem | |
| Amphitryoniadae magno diuisque ferebat | |
| ante urbem in luco. Pallas huic filius una, | |
| una omnes iuuenum primi pauperque senatus | 105 |
| tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. | |
| ut celsas uidere rates atque inter opacum | |
| adlabi nemus et tacitos incumbere remis, | |
| terrentur uisu subito cunctique relictis | |
| consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas | 110 |
| sacra uetat raptoque uolat telo obuius ipse, | |
| et procul e tumulo: 'iuuenes, quae causa subegit | |
| ignotas temptare uias? quo tenditis?' inquit. | |
| 'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?' | |
| tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta | 115 |
| paciferaeque manu ramum praetendit oliuae: | |
| 'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis, | |
| quos illi bello profugos egere superbo. | |
| Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos | |
| Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis.' | 120 |
| obstipuit tanto percussus nomine Pallas: | |
| 'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem | |
| adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' | |
| excepitque manu dextramque amplexus inhaesit; | |
| progressi subeunt luco fluuiumque relinquunt. | 125 |
| Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: | |
| 'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari | |
| et uitta comptos uoluit praetendere ramos, | |
| non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas | |
| quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; | 130 |
| sed mea me uirtus et sancta oracula diuum | |
| cognatique patres, tua terris didita fama, | |
| coniunxere tibi et fatis egere uolentem. | |
| Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, | |
| Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, | 135 |
| aduehitur Teucros; Electram maximus Atlas | |
| edidit, aetherios umero qui sustinet orbis. | |
| uobis Mercurius pater est, quem candida Maia | |
| Cyllenae gelido conceptum uertice fudit; | |
| at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, | 140 |
| idem Atlas generat caeli qui sidera tollit. | |
| sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. | |
| his fretus non legatos neque prima per artem | |
| temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque | |
| obieci caput et supplex ad limina ueni. | 145 |
| gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello | |
| insequitur; nos si pellant nihil afore credunt | |
| quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, | |
| et mare quod supra teneant quodque adluit infra. | |
| accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello | 150 |
| pectora, sunt animi et rebus spectata iuuentus.' | |
| Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis | |
| iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. | |
| tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum, | |
| accipio agnoscoque libens! ut uerba parentis | 155 |
| et uocem Anchisae magni uultumque recordor! | |
| nam memini Hesionae uisentem regna sororis | |
| Laomedontiaden Priamum Salamina petentem | |
| protinus Arcadiae gelidos inuisere finis. | |
| tum mihi prima genas uestibat flore iuuentas, | 160 |
| mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum | |
| Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat | |
| Anchises. mihi mens iuuenali ardebat amore | |
| compellare uirum et dextrae coniungere dextram; | |
| accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. | 165 |
| ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas | |
| discedens chlamydemque auro dedit intertextam, | |
| frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. | |
| ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, | |
| et lux cum primum terris se crastina reddet, | 170 |
| auxilio laetos dimittam opibusque iuuabo. | |
| interea sacra haec, quando huc uenistis amici, | |
| annua, quae differre nefas, celebrate fauentes | |
| nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' | |
| Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi | 175 |
| pocula gramineoque uiros locat ipse sedili, | |
| praecipuumque toro et uillosi pelle leonis | |
| accipit Aenean solioque inuitat acerno. | |
| tum lecti iuuenes certatim araeque sacerdos | |
| uiscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris | 180 |
| dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. | |
| uescitur Aeneas simul et Troiana iuuentus | |
| perpetui tergo bouis et lustralibus extis. | |
| Postquam exempta fames et amor compressus edendi, | |
| rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, | 185 |
| has ex more dapes, hanc tanti numinis aram | |
| uana superstitio ueterumque ignara deorum | |
| imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis | |
| seruati facimus meritosque nouamus honores. | |
| iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, | 190 |
| disiectae procul ut moles desertaque montis | |
| stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. | |
| hic spelunca fuit uasto summota recessu, | |
| semihominis Caci facies quam dira tenebat | |
| solis inaccessam radiis; semperque recenti | 195 |
| caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis | |
| ora uirum tristi pendebant pallida tabo. | |
| huic monstro Volcanus erat pater: illius atros | |
| ore uomens ignis magna se mole ferebat. | |
| attulit et nobis aliquando optantibus aetas | 200 |
| auxilium aduentumque dei. nam maximus ultor | |
| tergemini nece Geryonae spoliisque superbus | |
| Alcides aderat taurosque hac uictor agebat | |
| ingentis, uallemque boues amnemque tenebant. | |
| at furis Caci mens effera, ne quid inausum | 205 |
| aut intractatum scelerisue doliue fuisset, | |
| quattuor a stabulis praestanti corpore tauros | |
| auertit, totidem forma superante iuuencas. | |
| atque hos, ne qua forent pedibus uestigia rectis, | |
| cauda in speluncam tractos uersisque uiarum | 210 |
| indiciis raptor saxo occultabat opaco; | |
| quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. | |
| interea, cum iam stabulis saturata moueret | |
| Amphitryoniades armenta abitumque pararet, | |
| discessu mugire boues atque omne querelis | 215 |
| impleri nemus et colles clamore relinqui. | |
| reddidit una boum uocem uastoque sub antro | |
| mugiit et Caci spem custodita fefellit. | |
| hic uero Alcidae furiis exarserat atro | |
| felle dolor: rapit arma manu nodisque grauatum | 220 |
| robur, et aërii cursu petit ardua montis. | |
| tum primum nostri Cacum uidere timentem | |
| turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro | |
| speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. | |
| ut sese inclusit ruptisque immane catenis | 225 |
| deiecit saxum, ferro quod et arte paterna | |
| pendebat, fultosque emuniit obice postis, | |
| ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque | |
| accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, | |
| dentibus infrendens. ter totum feruidus ira | 230 |
| lustrat Auentini montem, ter saxea temptat | |
| limina nequiquam, ter fessus ualle resedit. | |
| stabat acuta silex praecisis undique saxis | |
| speluncae dorso insurgens, altissima uisu, | |
| dirarum nidis domus opportuna uolucrum. | 235 |
| hanc, ut prona iugo laeuum incumbebat ad amnem, | |
| dexter in aduersum nitens concussit et imis | |
| auulsam soluit radicibus, inde repente | |
| impulit; impulsu quo maximus intonat aether, | |
| dissultant ripae refluitque exterritus amnis. | 240 |
| at specus et Caci detecta apparuit ingens | |
| regia, et umbrosae penitus patuere cauernae, | |
| non secus ac si qua penitus ui terra dehiscens | |
| infernas reseret sedes et regna recludat | |
| pallida, dis inuisa, superque immane barathrum | 245 |
| cernatur, trepident immisso lumine Manes. | |
| ergo insperata deprensum luce repente | |
| inclusumque cauo saxo atque insueta rudentem | |
| desuper Alcides telis premit, omniaque arma | |
| aduocat et ramis uastisque molaribus instat. | 250 |
| ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, | |
| faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) | |
| euomit inuoluitque domum caligine caeca | |
| prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro | |
| fumiferam noctem commixtis igne tenebris. | 255 |
| non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem | |
| praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam | |
| fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. | |
| hic Cacum in tenebris incendia uana uomentem | |
| corripit in nodum complexus, et angit inhaerens | 260 |
| elisos oculos et siccum sanguine guttur. | |
| panditur extemplo foribus domus atra reuulsis | |
| abstractaeque boues abiurataeque rapinae | |
| caelo ostenduntur, pedibusque informe cadauer | |
| protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo | 265 |
| terribilis oculos, uultum uillosaque saetis | |
| pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis. | |
| ex illo celebratus honos laetique minores | |
| seruauere diem, primusque Potitius auctor | |
| et domus Herculei custos Pinaria sacri | 270 |
| hanc aram luco statuit, quae maxima semper | |
| dicetur nobis et erit quae maxima semper. | |
| quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum | |
| cingite fronde comas et pocula porgite dextris, | |
| communemque uocate deum et date uina uolentes.' | 275 |
| dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra | |
| uelauitque comas foliisque innexa pependit, | |
| et sacer impleuit dextram scyphus. ocius omnes | |
| in mensam laeti libant diuosque precantur. | |
| Deuexo interea propior fit Vesper Olympo. | 280 |
| iamque sacerdotes primusque Potitius ibant | |
| pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. | |
| instaurant epulas et mensae grata secundae | |
| dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. | |
| tum Salii ad cantus incensa altaria circum | 285 |
| populeis adsunt euincti tempora ramis, | |
| hic iuuenum chorus, ille senum, qui carmine laudes | |
| Herculeas et facta ferunt: ut prima nouercae | |
| monstra manu geminosque premens eliserit anguis, | |
| ut bello egregias idem disiecerit urbes, | 290 |
| Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores | |
| rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae | |
| pertulerit. 'tu nubigenas, inuicte, bimembris | |
| Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas | |
| prodigia et uastum Nemeae sub rupe leonem. | 295 |
| te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci | |
| ossa super recubans antro semesa cruento; | |
| nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus | |
| arduus arma tenens; non te rationis egentem | |
| Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. | 300 |
| salue, uera Iouis proles, decus addite diuis, | |
| et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' | |
| talia carminibus celebrant; super omnia Caci | |
| speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. | |
| consonat omne nemus strepitu collesque resultant. | 305 |
| Exim se cuncti diuinis rebus ad urbem | |
| perfectis referunt. ibat rex obsitus aeuo, | |
| et comitem Aenean iuxta natumque tenebat | |
| ingrediens uarioque uiam sermone leuabat. | |
| miratur facilisque oculos fert omnia circum | 310 |
| Aeneas, capiturque locis et singula laetus | |
| exquiritque auditque uirum monimenta priorum. | |
| tum rex Euandrus Romanae conditor arcis: | |
| 'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant | |
| gensque uirum truncis et duro robore nata, | 315 |
| quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros | |
| aut componere opes norant aut parcere parto, | |
| sed rami atque asper uictu uenatus alebat. | |
| primus ab aetherio uenit Saturnus Olympo | |
| arma Iouis fugiens et regnis exsul ademptis. | 320 |
| is genus indocile ac dispersum montibus altis | |
| composuit legesque dedit, Latiumque uocari | |
| maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. | |
| aurea quae perhibent illo sub rege fuere | |
| saecula: sic placida populos in pace regebat, | 325 |
| deterior donec paulatim ac decolor aetas | |
| et belli rabies et amor successit habendi. | |
| tum manus Ausonia et gentes uenere Sicanae, | |
| saepius et nomen posuit Saturnia tellus; | |
| tum reges asperque immani corpore Thybris, | 330 |
| a quo post Itali fluuium cognomine Thybrim | |
| diximus; amisit uerum uetus Albula nomen. | |
| me pulsum patria pelagique extrema sequentem | |
| Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum | |
| his posuere locis, matrisque egere tremenda | 335 |
| Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.' | |
| Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram | |
| et Carmentalem Romani nomine portam | |
| quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, | |
| uatis fatidicae, cecinit quae prima futuros | 340 |
| Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. | |
| hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum | |
| rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal | |
| Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. | |
| nec non et sacri monstrat nemus Argileti | 345 |
| testaturque locum et letum docet hospitis Argi. | |
| hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit | |
| aurea nunc, olim siluestribus horrida dumis. | |
| iam tum religio pauidos terrebat agrestis | |
| dira loci, iam tum siluam saxumque tremebant. | 350 |
| 'hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso uertice collem | |
| (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum | |
| credunt se uidisse Iouem, cum saepe nigrantem | |
| aegida concuteret dextra nimbosque cieret. | |
| haec duo praeterea disiectis oppida muris, | 355 |
| reliquias ueterumque uides monimenta uirorum. | |
| hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem; | |
| Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' | |
| talibus inter se dictis ad tecta subibant | |
| pauperis Euandri, passimque armenta uidebant | 360 |
| Romanoque foro et lautis mugire Carinis. | |
| ut uentum ad sedes, 'haec' inquit 'limina uictor | |
| Alcides subiit, haec illum regia cepit. | |
| aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum | |
| finge deo, rebusque ueni non asper egenis.' | 365 |
| dixit, et angusti subter fastigia tecti | |
| ingentem Aenean duxit stratisque locauit | |
| effultum foliis et pelle Libystidis ursae: | |
| nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. | |
| At Venus haud animo nequiquam exterrita mater | 370 |
| Laurentumque minis et duro mota tumultu | |
| Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo | |
| incipit et dictis diuinum aspirat amorem: | |
| 'dum bello Argolici uastabant Pergama reges | |
| debita casurasque inimicis ignibus arces, | 375 |
| non ullum auxilium miseris, non arma rogaui | |
| artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx, | |
| incassumue tuos uolui exercere labores, | |
| quamuis et Priami deberem plurima natis, | |
| et durum Aeneae fleuissem saepe laborem. | 380 |
| nunc Iouis imperiis Rutulorum constitit oris: | |
| ergo eadem supplex uenio et sanctum mihi numen | |
| arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei, | |
| te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. | |
| aspice qui coeant populi, quae moenia clausis | 385 |
| ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' | |
| dixerat et niueis hinc atque hinc diua lacertis | |
| cunctantem amplexu molli fouet. ille repente | |
| accepit solitam flammam, notusque medullas | |
| intrauit calor et labefacta per ossa cucurrit, | 390 |
| non secus atque olim tonitru cum rupta corusco | |
| ignea rima micans percurrit lumine nimbos; | |
| sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. | |
| tum pater aeterno fatur deuinctus amore: | |
| 'quid causas petis ex alto? fiducia cessit | 395 |
| quo tibi, diua, mei? similis si cura fuisset, | |
| tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; | |
| nec pater omnipotens Troiam nec fata uetabant | |
| stare decemque alios Priamum superesse per annos. | |
| et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, | 400 |
| quidquid in arte mea possum promittere curae, | |
| quod fieri ferro liquidoue potest electro, | |
| quantum ignes animaeque ualent, absiste precando | |
| uiribus indubitare tuis.' ea uerba locutus | |
| optatos dedit amplexus placidumque petiuit | 405 |
| coniugis infusus gremio per membra soporem. | |
| Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae | |
| curriculo expulerat somnum, cum femina primum, | |
| cui tolerare colo uitam tenuique Minerua | |
| impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis | 410 |
| noctem addens operi, famulasque ad lumina longo | |
| exercet penso, castum ut seruare cubile | |
| coniugis et possit paruos educere natos: | |
| haud secus ignipotens nec tempore segnior illo | |
| mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. | 415 |
| insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque | |
| erigitur Liparen fumantibus ardua saxis, | |
| quam subter specus et Cyclopum exesa caminis | |
| antra Aetnaea tonant, ualidique incudibus ictus | |
| auditi referunt gemitus, striduntque cauernis | 420 |
| stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, | |
| Volcani domus et Volcania nomine tellus. | |
| hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. | |
| ferrum exercebant uasto Cyclopes in antro, | |
| Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. | 425 |
| his informatum manibus iam parte polita | |
| fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo | |
| deicit in terras, pars imperfecta manebat. | |
| tris imbris torti radios, tris nubis aquosae | |
| addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. | 430 |
| fulgores nunc terrificos sonitumque metumque | |
| miscebant operi flammisque sequacibus iras. | |
| parte alia Marti currumque rotasque uolucris | |
| instabant, quibus ille uiros, quibus excitat urbes; | |
| aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, | 435 |
| certatim squamis serpentum auroque polibant | |
| conexosque anguis ipsamque in pectore diuae | |
| Gorgona desecto uertentem lumina collo. | |
| 'tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores, | |
| Aetnaei Cyclopes, et huc aduertite mentem: | 440 |
| arma acri facienda uiro. nunc uiribus usus, | |
| nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. | |
| praecipitate moras.' nec plura effatus, at illi | |
| ocius incubuere omnes pariterque laborem | |
| sortiti. fluit aes riuis aurique metallum | 445 |
| uulnificusque chalybs uasta fornace liquescit. | |
| ingentem clipeum informant, unum omnia contra | |
| tela Latinorum, septenosque orbibus orbis | |
| impediunt. alii uentosis follibus auras | |
| accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt | 450 |
| aera lacu; gemit impositis incudibus antrum; | |
| illi inter sese multa ui bracchia tollunt | |
| in numerum, uersantque tenaci forcipe massam. | |
| Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, | |
| Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma | 455 |
| et matutini uolucrum sub culmine cantus. | |
| consurgit senior tunicaque inducitur artus | |
| et Tyrrhena pedum circumdat uincula plantis. | |
| tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem | |
| demissa ab laeua pantherae terga retorquens. | 460 |
| nec non et gemini custodes limine ab alto | |
| praecedunt gressumque canes comitantur erilem. | |
| hospitis Aeneae sedem et secreta petebat | |
| sermonum memor et promissi muneris heros. | |
| nec minus Aeneas se matutinus agebat; | 465 |
| filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. | |
| congressi iungunt dextras mediisque residunt | |
| aedibus et licito tandem sermone fruuntur. | |
| rex prior haec: | |
| 'maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam | 470 |
| res equidem Troiae uictas aut regna fatebor, | |
| nobis ad belli auxilium pro nomine tanto | |
| exiguae uires; hinc Tusco claudimur amni, | |
| hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. | |
| sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis | 475 |
| iungere castra paro, quam fors inopina salutem | |
| ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. | |
| haud procul hinc saxo incolitur fundata uetusto | |
| urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam | |
| gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. | 480 |
| hanc multos florentem annos rex deinde superbo | |
| imperio et saeuis tenuit Mezentius armis. | |
| quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni | |
| effera? di capiti ipsius generique reseruent! | |
| mortua quin etiam iungebat corpora uiuis | 485 |
| componens manibusque manus atque oribus ora, | |
| tormenti genus, et sanie taboque fluentis | |
| complexu in misero longa sic morte necabat. | |
| at fessi tandem ciues infanda furentem | |
| armati circumsistunt ipsumque domumque, | 490 |
| obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. | |
| ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros | |
| confugere et Turni defendier hospitis armis. | |
| ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis, | |
| regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. | 495 |
| his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. | |
| toto namque fremunt condensae litore puppes | |
| signaque ferre iubent, retinet longaeuus haruspex | |
| fata canens: "o Maeoniae delecta iuuentus, | |
| flos ueterum uirtusque uirum, quos iustus in hostem | 500 |
| fert dolor et merita accendit Mezentius ira, | |
| nulli fas Italo tantam subiungere gentem: | |
| externos optate duces." tum Etrusca resedit | |
| hoc acies campo monitis exterrita diuum. | |
| ipse oratores ad me regnique coronam | 505 |
| cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, | |
| succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. | |
| sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus | |
| inuidet imperium seraeque ad fortia uires. | |
| natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella | 510 |
| hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis | |
| et generi fatum indulget, quem numina poscunt, | |
| ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. | |
| hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, | |
| Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro | 515 |
| militiam et graue Martis opus, tua cernere facta | |
| adsuescat, primis et te miretur ab annis. | |
| Arcadas huic equites bis centum, robora pubis | |
| lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.' | |
| Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant | 520 |
| Aeneas Anchisiades et fidus Achates, | |
| multaque dura suo tristi cum corde putabant, | |
| ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. | |
| namque improuiso uibratus ab aethere fulgor | |
| cum sonitu uenit et ruere omnia uisa repente, | 525 |
| Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. | |
| suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens. | |
| arma inter nubem caeli in regione serena | |
| per sudum rutilare uident et pulsa tonare. | |
| obstipuere animis alii, sed Troius heros | 530 |
| agnouit sonitum et diuae promissa parentis. | |
| tum memorat: 'ne uero, hospes, ne quaere profecto | |
| quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. | |
| hoc signum cecinit missuram diua creatrix, | |
| si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras | 535 |
| laturam auxilio. | |
| heu quantae miseris caedes Laurentibus instant! | |
| quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas | |
| scuta uirum galeasque et fortia corpora uolues, | |
| Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.' | 540 |
| Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto | |
| et primum Herculeis sopitas ignibus aras | |
| excitat, hesternumque larem paruosque penatis | |
| laetus adit; mactat lectas de more bidentis | |
| Euandrus pariter, pariter Troiana iuuentus. | 545 |
| post hinc ad nauis graditur sociosque reuisit, | |
| quorum de numero qui sese in bella sequantur | |
| praestantis uirtute legit; pars cetera prona | |
| fertur aqua segnisque secundo defluit amni, | |
| nuntia uentura Ascanio rerumque patrisque. | 550 |
| dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arua; | |
| ducunt exsortem Aeneae, quem fulua leonis | |
| pellis obit totum praefulgens unguibus aureis. | |
| Fama uolat paruam subito uulgata per urbem | |
| ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis. | 555 |
| uota metu duplicant matres, propiusque periclo | |
| it timor et maior Martis iam apparet imago. | |
| tum pater Euandrus dextram complexus euntis | |
| haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur: | |
| 'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, | 560 |
| qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa | |
| straui scutorumque incendi uictor aceruos | |
| et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, | |
| nascenti cui tris animas Feronia mater | |
| (horrendum dictu) dederat, terna arma mouenda— | 565 |
| ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis | |
| abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: | |
| non ego nunc dulci amplexu diuellerer usquam, | |
| nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam | |
| huic capiti insultans tot ferro saeua dedisset | 570 |
| funera, tam multis uiduasset ciuibus urbem. | |
| at uos, o superi, et diuum tu maxime rector | |
| Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis | |
| et patrias audite preces. si numina uestra | |
| incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, | 575 |
| si uisurus eum uiuo et uenturus in unum, | |
| uitam oro, patior quemuis durare laborem. | |
| sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris, | |
| nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere uitam, | |
| dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, | 580 |
| dum te, care puer, mea sola et sera uoluptas, | |
| complexu teneo, grauior neu nuntius auris | |
| uulneret.' haec genitor digressu dicta supremo | |
| fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant. | |
| Iamque adeo exierat portis equitatus apertis | 585 |
| Aeneas inter primos et fidus Achates, | |
| inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas | |
| it medio chlamyde et pictis conspectus in armis, | |
| qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, | |
| quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, | 590 |
| extulit os sacrum caelo tenebrasque resoluit. | |
| stant pauidae in muris matres oculisque sequuntur | |
| pulueream nubem et fulgentis aere cateruas. | |
| olli per dumos, qua proxima meta uiarum, | |
| armati tendunt; it clamor, et agmine facto | 595 |
| quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum. | |
| est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, | |
| religione patrum late sacer; undique colles | |
| inclusere caui et nigra nemus abiete cingunt. | |
| Siluano fama est ueteres sacrasse Pelasgos, | 600 |
| aruorum pecorisque deo, lucumque diemque, | |
| qui primi finis aliquando habuere Latinos. | |
| haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant | |
| castra locis, celsoque omnis de colle uideri | |
| iam poterat legio et latis tendebat in aruis. | 605 |
| huc pater Aeneas et bello lecta iuuentus | |
| succedunt, fessique et equos et corpora curant. | |
| At Venus aetherios inter dea candida nimbos | |
| dona ferens aderat; natumque in ualle reducta | |
| ut procul egelido secretum flumine uidit, | 610 |
| talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: | |
| 'en perfecta mei promissa coniugis arte | |
| munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos | |
| aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.' | |
| dixit, et amplexus nati Cytherea petiuit, | 615 |
| arma sub aduersa posuit radiantia quercu. | |
| ille deae donis et tanto laetus honore | |
| expleri nequit atque oculos per singula uoluit, | |
| miraturque interque manus et bracchia uersat | |
| terribilem cristis galeam flammasque uomentem, | 620 |
| fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem, | |
| sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes | |
| solis inardescit radiis longeque refulget; | |
| tum leuis ocreas electro auroque recocto, | |
| hastamque et clipei non enarrabile textum. | 625 |
| illic res Italas Romanorumque triumphos | |
| haud uatum ignarus uenturique inscius aeui | |
| fecerat ignipotens, illic genus omne futurae | |
| stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella. | |
| fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro | 630 |
| procubuisse lupam, geminos huic ubera circum | |
| ludere pendentis pueros et lambere matrem | |
| impauidos, illam tereti ceruice reflexa | |
| mulcere alternos et corpora fingere lingua. | |
| nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas | 635 |
| consessu caueae, magnis Circensibus actis, | |
| addiderat, subitoque nouum consurgere bellum | |
| Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris. | |
| post idem inter se posito certamine reges | |
| armati Iouis ante aram paterasque tenentes | 640 |
| stabant et caesa iungebant foedera porca. | |
| haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae | |
| distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!), | |
| raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus | |
| per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. | 645 |
| nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat | |
| accipere ingentique urbem obsidione premebat; | |
| Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. | |
| illum indignanti similem similemque minanti | |
| aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles | 650 |
| et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis. | |
| in summo custos Tarpeiae Manlius arcis | |
| stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, | |
| Romuleoque recens horrebat regia culmo. | |
| atque hic auratis uolitans argenteus anser | 655 |
| porticibus Gallos in limine adesse canebat; | |
| Galli per dumos aderant arcemque tenebant | |
| defensi tenebris et dono noctis opacae. | |
| aurea caesaries ollis atque aurea uestis, | |
| uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla | 660 |
| auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant | |
| gaesa manu, scutis protecti corpora longis. | |
| hic exsultantis Salios nudosque Lupercos | |
| lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo | |
| extuderat, castae ducebant sacra per urbem | 665 |
| pilentis matres in mollibus. hinc procul addit | |
| Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, | |
| et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci | |
| pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, | |
| secretosque pios, his dantem iura Catonem. | 670 |
| haec inter tumidi late maris ibat imago | |
| aurea, sed fluctu spumabant caerula cano, | |
| et circum argento clari delphines in orbem | |
| aequora uerrebant caudis aestumque secabant. | |
| in medio classis aeratas, Actia bella, | 675 |
| cernere erat, totumque instructo Marte uideres | |
| feruere Leucaten auroque effulgere fluctus. | |
| hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar | |
| cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, | |
| stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas | 680 |
| laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus. | |
| parte alia uentis et dis Agrippa secundis | |
| arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum, | |
| tempora nauali fulgent rostrata corona. | |
| hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, | 685 |
| uictor ab Aurorae populis et litore rubro, | |
| Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum | |
| Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. | |
| una omnes ruere ac totum spumare reductis | |
| conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. | 690 |
| alta petunt; pelago credas innare reuulsas | |
| Cycladas aut montis concurrere montibus altos, | |
| tanta mole uiri turritis puppibus instant. | |
| stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum | |
| spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. | 695 |
| regina in mediis patrio uocat agmina sistro, | |
| necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. | |
| omnigenumque deum monstra et latrator Anubis | |
| contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam | |
| tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors | 700 |
| caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, | |
| et scissa gaudens uadit Discordia palla, | |
| quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. | |
| Actius haec cernens arcum intendebat Apollo | |
| desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi, | 705 |
| omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei. | |
| ipsa uidebatur uentis regina uocatis | |
| uela dare et laxos iam iamque immittere funis. | |
| illam inter caedes pallentem morte futura | |
| fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri, | 710 |
| contra autem magno maerentem corpore Nilum | |
| pandentemque sinus et tota ueste uocantem | |
| caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos. | |
| at Caesar, triplici inuectus Romana triumpho | |
| moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat, | 715 |
| maxima ter centum totam delubra per urbem. | |
| laetitia ludisque uiae plausuque fremebant; | |
| omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; | |
| ante aras terram caesi strauere iuuenci. | |
| ipse sedens niueo candentis limine Phoebi | 720 |
| dona recognoscit populorum aptatque superbis | |
| postibus; incedunt uictae longo ordine gentes, | |
| quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis. | |
| hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, | |
| hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos | 725 |
| finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, | |
| extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, | |
| indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. | |
| Talia per clipeum Volcani, dona parentis, | |
| miratur rerumque ignarus imagine gaudet | 730 |
| attollens umero famamque et fata nepotum. |