GLYCERANUS, MYSTES
Glyceranus Quid tacitus Mystes? Mystes Curae mea gaudia turbant, 2.1
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et gravis anxietas laetis incumbere gaudet.
Glyceranus Non satis accipio. Mystes Nec me iuvat omnia fari.
Glyceranus Forsitan imposuit pecori lupus? Mystes Haud timet hostes 5
turba canum vigilans. Glyceranus Vigiles quoque somnus adumbrat.
Mystes Altius est, Glycerane, aliquid; nec enim patet, erras.
Glyceranus Atquin turbari sine ventis non solet aequor.
Mystes Quod minime reris, satias mea gaudia vexat.
Glyceranus Deliciae somnusque solent adamare querellas. 10
Mystes Ergo si causas curarum scire laboras
* * * 11a
quae spargit ramos, tremula nos vestiet umbra. 12
Glyceranus Venimus, et tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic, quae sit tibi causa tacendi.
Mystes Cernis ut attrito diffusus cortice Bacchus 15
annua vota ferat sollemnisque imbuat aras?
spirant templa mero, resonant cava tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
et iam nudatis cervicibus exuit exta. 20
ergo num dubio pugnant discrimine nati
et negat huic aevo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque virgo,
totaque in antiquos redierunt saecula mores.
condit securus tota spe messor aristas, 25
languescit senio Bacchus, pecus errat in herba.
nec gladio metimus nec clausis oppida muris
bella tacenda parant, nullo iam noxia partu
femina quaecumque est hostem parit. arva iuventus
nuda fodit tardoque puer domifactus aratro 30
miratur patriis pendentem sedibus ensem.
sed procul a nobis infelix gloria Sullae
trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas
desperavit opes et Martia vendidit arma.
nunc tellus inculta novos parit ubere fetus, 35
nunc ratibus tutis fera non irascitur unda,
mordent frena tigres, subeunt iuga saeva leones.
casta, fave, Lucina, tuus iam regnat Apollo!