| VI | |
| [Astylus, Lycidas, Mnasyllus] | |
| Astylus Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon | 6.1 |
| certavere sub his alterno carmine ramis, | |
| iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos | |
| iuncta matre dedit: catulum dedit ille Lacaenae, | |
| iuravitque genus: sed sustulit omnia victor. | 5 |
| Lycidas Nyctilon ut cantu rudis exsuperaverit Alcon? | |
| Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix, | |
| vocalem superet si dirus aedona bubo. | |
| Astylus Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una, | |
| si magis aut docili calamorum Nyctilus arte | 10 |
| aut cantu magis est quam vultu proximus illi. | |
| Lycidas Iam non decipior: te iudice pallidus alter | |
| venit et hirsuta spinosior hystrice barbam; | |
| candidus alter erat levique decentior ovo | |
| et ridens oculis crinemque simillimus auro, | 15 |
| qui posset dici, si non cantaret, Apollo. | |
| Astylus O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset, | |
| tu quoque laudatum posses Alcona probare. | |
| Lycidas Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es, | |
| ipse tuos iudex calamos committere nostris? | 20 |
| vis conferre manum? veniat licet arbiter Alcon. | |
| Astylus Vinces tu quemquam? vel te certamine quisquam | |
| dignetur, qui vix stillantes, aride, voces | |
| rumpis et expellis male singultantia verba? | |
| Lycidas Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, vera | 25 |
| exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas. | |
| sed quid opus vana consumere tempora lite? | |
| ecce venit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas) | |
| arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis. | |
| Astylus Malueram, fateor, vel praedamnatus abire | 30 |
| quam tibi certanti partem committere vocis. | |
| ne tamen hoc impune feras: en aspicis illum, | |
| candida qui medius cubat inter lilia, cervum? | |
| quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor. | |
| scit frenos et ferre iugum sequiturque vocantem | 35 |
| credulus et mensae non improba porrigit ora. | |
| aspicis, ut fruticat late caput utque sub ipsis | |
| cornibus et tereti pendent redimicula collo? | |
| aspicis, ut niveo frons inretita capistro | |
| lucet et, a dorso quae totam circuit alvum, | 40 |
| alternat vitreas lateralis cingula bullas? | |
| cornua summa (vides?) ramosaque tempora molles | |
| implicuere rosae rutiloque monilia torque | |
| extrema cervice natant, ubi pendulus apri | |
| dens sedet et nivea distinguit pectora luna, | 45 |
| hunc, sicutque vides, pignus, Mnasylle, paciscor | |
| perdere, dum sciat hic se non sine pignore vinci. | |
| Lycidas Terreri, Mnasylle, suo me munere credit: | |
| aspice quam timeam! genus est, ut scitis, equarum | |
| non vulgare mihi, quarum de sanguine ponam | 50 |
| velocem Petason, qui gramina matre relicta | |
| nunc primum teneris libavit dentibus: illi | |
| terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix, | |
| et tornata brevi substringitur ungula cornu, | |
| ungula, qua viridi sic exsultavit in arvo, | 55 |
| tangeret ut fragiles, sed non curvaret, aristas: | |
| hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro. | |
| Mnasyllus Et vacat et vestros cantus audire iuvabit. | |
| iudice me sane contendite, si libet: istic | |
| protinus ecce torum fecere sub ilice Musae. | 60 |
| Astylus Sed ne vicini nobis sonus obstrepat amnis, | |
| gramina linquamus ripamque volubilis undae. | |
| namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae | |
| respondent et obest arguti glarea rivi. | |
| Lycidas Si placet, antra magis vicinaque saxa petamus, | 65 |
| saxa, quibus viridis stillanti vellere muscus | |
| dependet scopulisque cavum sinuantibus arcum | |
| imminet exesa veluti testudine concha. | |
| Mnasyllus Venimus et tacito sonitum mutavimus antro: | |
| seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus, | 70 |
| ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis. | |
| nunc mihi seposita reddantur carmina lite; | |
| nam vicibus teneros malim cantetis amores: | |
| Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda. | |
| Lycidas Tu modo nos illis (iam nunc, Mnasylle, precamur) | 75 |
| auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper | |
| diceris in silva iudex audisse Thalea. | |
| Astylus Non equidem possum, cum provocet iste, tacere. | |
| rumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit. | |
| audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe | 80 |
| dulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem, | |
| dum te teste palam sua crimina pallidus audit. | |
| Lycidas Me, puto, vicinus Stimicon, me proximus Aegon | |
| hos inter frutices tacite risere volentem | |
| oscula cum tenero simulare virilia Mopso. | 85 |
| Astylus Fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset! | |
| efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset. | |
| Mnasyllus Quid furitis, quo vos insania tendere iussit? | |
| si vicibus certare placet—sed non ego vobis | |
| arbiter: hoc alius possit discernere iudex. | 90 |
| et venit ecce Micon, venit et vicinus Iollas: | |
| litibus hi vestris poterunt imponere finem. |