| VII | |
| [Lycotas, Corydon] | |
| Lycotas Lentus ab urbe venis, Corydon; vicesima certe | 7.1 |
| nox fuit, ut nostrae cupiunt te cernere silvae, | |
| ut tua maerentes exspectant iubila tauri. | |
| Corydon O piger, o duro non mollior axe, Lycota, | |
| qui veteres fagos nova quam spectacula mavis | 5 |
| cernere, quae patula iuvenis deus edit harena. | |
| Lycotas Mirabar, quae tanta foret tibi causa morandi, | |
| cur tua cessaret taciturnis fistula silvis | |
| et solus Stimicon caneret, pallente corymbo | |
| quem sine te maesti et tenero donavimus haedo. | 10 |
| nam, dum lentus abes, lustravit ovilia Thyrsis, | |
| iussit et arguta iuvenes certare cicuta. | |
| Corydon Sit licet invictus Stimicon et praemia dives | |
| auferat, accepto nec solum gaudeat haedo, | |
| verum tota ferat quae lustrat ovilia Thyrsis: | 15 |
| non tamen aequabit mea gaudia; nec mihi, si quis | |
| omnia Lucanae donet pecuaria silvae, | |
| grata magis fuerint quam quae spectavimus urbe. | |
| Lycotas Dic age dic, Corydon, nec nostras invidus aures | |
| despice: non aliter certe mihi dulce loquere, | 20 |
| quam cantare soles, quotiens ad sacra vocatur | |
| aut fecunda Pales aut pastoralis Apollo. | |
| Corydon Vidimus in caelum trabibus spectacula textis | |
| surgere, Tarpeium prope despectantia culmen; | |
| emensique gradus et clivos lene iacentes | 25 |
| venimus ad sedes, ubi pulla sordida veste | |
| inter femineas spectabat turba cathedras. | |
| nam quaecumque patent sub aperto libera caelo, | |
| aut eques aut nivei loca densavere tribuni. | |
| qualiter haec patulum concedit vallis in orbem | 30 |
| et sinuata latus resupinis undique silvis | |
| inter continuos curvatur concava montes, | |
| sic ibi planitiem curvae sinus ambit harenae | |
| et geminis medium se molibus alligat ovum. | |
| quid tibi nunc referam, quae vix suffecimus ipsi | 35 |
| per partes spectare suas? sic undique fulgor | |
| percussit. stabam defixus et ore patenti | |
| cunctaque mirabar necdum bona singula noram, | |
| cum mihi tum senior, lateri qui forte sinistro | |
| iunctus erat, 'quid te stupefactum, rustice', dixit | 40 |
| 'ad tantas miraris opes, qui nescius auri | |
| sordida tecta, casas, et sola mapalia nosti? | |
| en ego iam tremulus et vertice canus et ista | |
| factus in urbe senex stupeo tamen omnia: certe | |
| vilia sunt nobis quaecumque prioribus annis | 45 |
| vidimus, et sordet quidquid spectavimus olim.' | |
| balteus en gemmis, en illita porticus auro | |
| certatim radiant; nec non, ubi finis harenae | |
| proxima marmoreo praebet spectacula muro, | |
| sternitur adiunctis ebur admirabile truncis | 50 |
| et coit in rotulum, tereti qui lubricus axe | |
| impositos subita vertigine falleret ungues | |
| excuteretque feras. auro quoque torta refulgent | |
| retia, quae totis in harenam dentibus exstant, | |
| dentibus aequatis; et erat (mihi crede, Lycota, | 55 |
| si qua fides) nostro dens longior omnis aratro. | |
| ordine quid referam? vidi genus omne ferarum, | |
| hic niveos lepores et non sine cornibus apros, | |
| hic raram silvis etiam, quibus editur, alcen. | |
| vidimus et tauros, quibus aut cervice levata | 60 |
| deformis scapulis torus eminet aut quibus hirtae | |
| iactantur per colla iubae, quibus aspera mento | |
| barba iacet tremulisque rigent palearia saetis. | |
| nec solum nobis silvestria cernere monstra | |
| contigit: aequoreos ego cum certantibus ursis | 65 |
| spectavi vitulos et equorum nomine dictum, | |
| sed deforme pecus, quod in illo nascitur amne, | |
| qui sata riparum vernantibus irrigat undis. | |
| a! trepidi quotiens sola discedentis harenae | |
| vidimus inverti, ruptaque voragine terrae | 70 |
| emersisse feras; et in isdem saepe cavernis | |
| aurea cum subito creverunt arbuta nimbo. | |
| Lycotas O felix Corydon, quem non tremebunda senectus | |
| impedit! o felix, quod in haec tibi saecula primos | |
| indulgente deo demittere contigit annos! | 75 |
| nunc, tibi si propius venerandum cernere numen | |
| fors dedit et praesens vultumque habitumque notasti, | |
| dic age dic, Corydon, quae sit mihi forma deorum. | |
| Corydon O utinam nobis non rustica vestis inesset: | |
| vidissem propius mea numina! sed mihi sordes | 80 |
| pullaque paupertas et adunco fibula morsu | |
| obfuerunt. utcumque tamen conspeximus ipsum | |
| longius; ac, nisi me visus decepit, in uno | |
| et Martis vultus et Apollinis esse putatur. |