| DE MEDICINA | |
| LIBER I | |
| Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris | 1.pr.1.1 |
| MEDICINA promittit. Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam | |
| inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum | |
| morborumque nouerunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis | 2.1 |
| quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima | |
| origine, sed paucis ante nos saeculis. Vt pote cum uetustissimus auctor | |
| Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc | |
| scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. | 5 |
| Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem | 3.1 |
| Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attu- | |
| lerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis gene- | |
| ribus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo | |
| ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet | 4.1 |
| has partes medicinae solas ab is esse te<m>tatas, easque esse uetustissi- | |
| mas. Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum | |
| inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique | |
| simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen | 5 |
| eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque lu- | |
| xuria uitiarant; siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde | 5.1 |
| apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim | |
| neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis | |
| principia perducit. |