| Ergo etiam post eos, de quibus re<t>tuli, nulli clari uiri medi- | 1.pr.5.5 |
| cinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari | |
| coepit; quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori ini- | 6.1 |
| mica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut | |
| et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctori- | |
| bus nata sit: scilicet is hanc maxime requirentibus, qui corporum | 7.1 |
| suorum robora quieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant. Ideo- | |
| que multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, | |
| clarissimos uero ex is Pythagoran et Enpedoclen et Democritum. Huius | 8.1 |
| autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex | |
| omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separa- | |
| uit, uir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde | |
| Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc | 5 |
| exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias processerint. |