| Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum | 2.10.1.1 |
| paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunio- | |
| ribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem | |
| experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non | |
| est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non | 5 |
| posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem | |
| grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea uero | 2.1 |
| usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obserua- | |
| tiones adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. In- | |
| terest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, | |
| sed quae uires sint. Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae | 5 |
| grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur: emoritur enim | |
| uis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer et robustus | 3.1 |
| senex et grauida mulier ualens tuto curatur. Maxime tamen in his | |
| medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus | |
| subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, uiribus opus | |
| est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quic- | 4.1 |
| quid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus facien- | |
| dum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, ne- | |
| que conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, pos- | |
| sit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo | 5 |
| corpora simul sustineat. Interest etiam inter ualens corpus et obesum, | 5.1 |
| inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus ma- | |
| gis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: | |
| celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque uis | |
| corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum | 5 |
| haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum su- | |
| perans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. | |
| Nam si materia uel deest uel integra est, istud alienum est: at si uel | 6.1 |
| copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurri- | |
| tur. Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, | |
| sanguinis detractionem requirit; item uiscerum morbi, neruorum et | |
| resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate | 5 |
| spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis in- | |
| tolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus at- | |
| que collisum est; item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, | 7.1 |
| qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri | |
| tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati | |
| posse uideatur: sed <si> nullum tamen appare<a>t aliud auxilium, | |
| periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiu- | 5 |
| tus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine | |
| sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et | |
| tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in eius- | 8.1 |
| modi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri quam | |
| nullum; idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi su- | |
| bito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris | |
| accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam | 5 |
| uidentur sustinere aegri uires posse. Cum sit autem minime crudo | 9.1 |
| sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim | |
| semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte ali- | |
| quis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, | |
| quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda ma- | 5 |
| teria est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis | |
| casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio | 10.1 |
| patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; | |
| ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus | |
| aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere ne- | |
| cesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio | 5 |
| ipsa materia et exhausta est et corpus conr<u>pit, ut detractio inbecillum | |
| id facere possit, non possit integrum. Quod si uehemens febris urget, | 11.1 |
| in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expec- | |
| tanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque spe- | |
| ratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non | |
| omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum | 12.1 |
| diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpur- | |
| gare, quam simul omni <ui> effusa fortasse praecipitare. Quod si in | |
| pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto ma- | |
| gis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius | 5 |
| corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut | |
| certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, | |
| in brachiis, iuxta talos. Neque ignoro quosdam dicere quam longissime | 13.1 |
| sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim auerti materiae | |
| cursum: at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari. Sed id falsum | |
| est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem | |
| eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, | 5 |
| quia non trahitur, ne uenit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, | 14.1 |
| si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si | |
| quod in umero uitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum | |
| cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male ha- | |
| bent. Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens | 5 |
| alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae | |
| prohibeant, alia dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expe- | 15.1 |
| ditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim | |
| est uenae arteria, his nerui. Ita, si neruum scalpellus attingit, sequi- | |
| tur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria | |
| incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis uehemen- | 5 |
| ter erumpat, efficit. Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita | 16.1 |
| comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus | |
| demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit: nonnum- | |
| quam <etiam> ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id diffi- | |
| cile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium | 5 |
| uena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque | |
| oportet attendere. Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque | 17.1 |
| utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio san- | |
| guinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus | |
| est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore | |
| sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue | 18.1 |
| ac primo die profluat; quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, | |
| supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima de- | |
| ficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua fri- | |
| gida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut re- | 5 |
| cens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat. Siue autem | 19.1 |
| primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, | |
| et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod | |
| superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum haben- | |
| dumque ita est, donec ualens cicatricula sit; quae celerrime in uena | 5 |
| confirmatur. |