| Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. | 2.11.1.1 |
| Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque pa- | |
| tens altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coi- | |
| citur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cor- | 2.1 |
| nea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen | |
| est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, | |
| aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed | |
| etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quo- | 5 |
| que aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Vbi in- | 3.1 |
| haesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra | |
| est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi | |
| inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi | |
| non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad | 5 |
| confirmandam ualetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est | 4.1 |
| etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum | |
| parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam | |
| diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed | |
| ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucur- | 5 |
| bit<ul>a potest in morbis longis, quamuis iam <e>is spatium aliquod | |
| accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente: in acutis quo- | 5.1 |
| que quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti | |
| uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tu- | |
| tum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, | |
| etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, | 6.1 |
| si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam<num> | |
| uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic | |
| ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi | |
| malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere. | 5 |