| Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebra- | 2.12.1a.1 |
| que alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque | |
| aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ | |
| ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani | |
| adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel capri- | 5 |
| num, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis | |
| is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed | 1b.1 |
| medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut | |
| saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa uale- | |
| tudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine | |
| febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristi- | 5 |
| tia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur. | |
| At <ubi> febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsu- | 1c.1 |
| mere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis | |
| genera, quibus ex lacte purgatio conuenit. |